výhody registrácie

2. Petrov list

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Pt 3, 1-18

1 Hanc vobis, carissimi, iam se cundam scribo epistulam, in quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem, 2 ut memores sitis eorum, quae praedicta sunt verborum a sanctis prophetis, et ab apostolis traditi vobis praecepti Domini et Salvatoris; 3 hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in illusione illudentes, iuxta proprias concupiscentias suas ambulantes, 4 dicentes: “ Ubi est promissio adventus eius? Ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturae ”. 5 Latet enim eos hoc volentes, quod caeli erant prius, et terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo, 6 per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit; 7 caeli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt igni, servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum. 8 Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. 9 Non tardat Dominus promissionem, sicut quidam tarditatem existimant, sed patienter agit in vos nolens aliquos perire, sed omnes ad paenitentiam reverti. 10 Adveniet autem dies Domini ut fur, in qua caeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, et terra et opera, quae in ea invenientur. 11 Cum haec omnia ita dissolvenda sint, quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus, 12 exspectantes et properantes adventum diei Dei, propter quam caeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent! 13 Novos vero caelos et terram novam secundum promissum ipsius exspectamus, in quibus iustitia habitat. 14 Propter quod, carissimi, haec exspectantes satagite immaculati et inviolati ei inveniri in pace; 15 et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitramini, sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis, 16 sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his; in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem. 17 Vos igitur, dilecti, praescientes custodite, ne iniquorum errore simul abducti excidatis a propria firmitate; 18 crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi. Ipsi gloria et nunc et in diem aeternitatis. Amen.

2Pt 3, 1-18





Verš 1
Hanc vobis, carissimi, iam se cundam scribo epistulam, in quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem,
2Pt 1:13 - Iustum autem arbitror, quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione,

Verš 3
hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in illusione illudentes, iuxta proprias concupiscentias suas ambulantes,
1Tim 4:1 - Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum,
2Tim 3:1 - Hoc autem scito, quod in no vissimis diebus instabunt tem pora periculosa.
Júd 1:18 - quoniam dicebant vobis: “ In novissimo tempore venient illusores, secundum suas concupiscentias ambulantes impietatum”.

Verš 4
dicentes: “ Ubi est promissio adventus eius? Ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturae ”.
Ez 12:22 - “ Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israel dicentibus: “In longum differentur dies, et peribit omnis visio”?

Verš 5
Latet enim eos hoc volentes, quod caeli erant prius, et terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo,
Gn 1:9 - Dixit vero Deus: “Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum, et appareat arida”. Factumque est ita.
Ž 24:2 - Quia ipse super maria fundavit eum et super flumina firmavit eum. -

Verš 6
per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit;
Gn 7:10 - Cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram.
Gn 7:21 - Consumptaque est omnis caro, quae movebatur super terram, volucrum, pecorum, bestiarum omniumque reptilium, quae reptant super terram, et universi homines:

Verš 7
caeli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt igni, servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum.
2Pt 3:10 - Adveniet autem dies Domini ut fur, in qua caeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, et terra et opera, quae in ea invenientur.
Ž 102:26 - Initio terram fundasti; et opera manuum tuarum sunt caeli.
Iz 51:6 - Levate in caelum oculos vestros et inspicite in terram deorsum, quia caeli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores eius sicut haec interibunt. Salus autem mea in sempiternum erit, et iustitia mea non deficiet.
Heb 1:11 - Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes ut vestimentum veterascent,
2Sol 1:8 - in igne flammae, dantis vindictam his, qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu;

Verš 8
Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus.
Ž 90:4 - Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna, quae praeteriit, et custodia in nocte.

Verš 9
Non tardat Dominus promissionem, sicut quidam tarditatem existimant, sed patienter agit in vos nolens aliquos perire, sed omnes ad paenitentiam reverti.
Hab 2:3 - Quia adhuc visus ad tempus constitutum, sed anhelat in finem et non mentietur; si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet et non tardabit.
2Pt 3:15 - et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitramini, sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis,
1Pt 3:20 - qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabat Dei patientia in diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est octo animae, salvae factae sunt per aquam.
Iz 30:18 - Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri, et ideo exaltabitur parcens vobis, quia Deus iudicii Dominus; beati omnes, qui exspectant eum.
Rim 2:4 - An divitias benignitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis, ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit?
Ez 18:32 - Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus. Revertimini et vivite.
Ez 33:11 - Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus; nolo mortem impii, sed ut revertatur impius a via sua et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis; et quare moriemini, domus Israel?
1Tim 2:4 - qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire.

Verš 10
Adveniet autem dies Domini ut fur, in qua caeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, et terra et opera, quae in ea invenientur.
Mt 24:43 - Illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique et non sineret perfodi domum suam.
1Sol 5:2 - ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet.
Zjv 3:3 - in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris, et serva et paenitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam tamquam fur, et nescies qua hora veniam ad te.
Zjv 16:15 - Ecce venio sicut fur. Beatus, qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem eius.

Verš 12
exspectantes et properantes adventum diei Dei, propter quam caeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent!
Ž 50:3 - Deus noster veniet et non silebit: ignis consumens est in conspectu eius, et in circuitu eius tempestas valida.
2Sol 1:8 - in igne flammae, dantis vindictam his, qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu;

Verš 13
Novos vero caelos et terram novam secundum promissum ipsius exspectamus, in quibus iustitia habitat.
Iz 65:17 - Ecce enim ego creo caelos novos et terram novam, et non erunt in memoria priora et non ascendent super cor.
Iz 66:22 - Quia sicut caeli novi et terra nova, quae ego faciam, stabunt coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum.
Zjv 21:1 - Et vidi caelum novum et ter ram novam; primum enim caelum et prima terra abierunt, et mare iam non est.

Verš 15
et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitramini, sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis,
Rim 2:4 - An divitias benignitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis, ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit?

Verš 16
sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his; in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem.
Rim 8:19 - Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat;
1Kor 15:24 - deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem.
1Sol 4:15 - Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui relinquimur in adventum Domini, non praeveniemus eos, qui dormierunt;

2Pt 3,3-7 - Mnohí z prvých kresťanov sa mylne nazdávali, že koniec sveta je veľmi blízko, že nastane ešte za ich života. Porov. 2 Sol 2, 2; 1 Sol 5, 1–11. To sa, pravda, nesplnilo a bludári to hneď využili: súdny deň vraj nikdy nebude. Apoštol poukazuje na Stvoriteľovu všemohúcnosť, ktorou môže svet zničiť, ako ho na počiatku z ničoho stvoril a ako ho teraz zachováva pre deň súdu.

2Pt 3,8 - Porov. Ž 90, 4.

2Pt 3,8-13 - Pán nie je viazaný mierou času. Je len zhovievavý k nám a dáva nám čas na pokánie. Iste raz príde, a to náhle, keď nik nebude nič tušiť. Porov. Mt 24, 29. 36; 1 Sol 5, 1; Zjv 20, 11. Starý vesmír sa pominie a bude nové nebo a nová zem (Iz 65, 17; 66, 22; porov. Zjv 21, 1).

2Pt 3,15-16 - Apoštolské listy (napr. Pavlove) sa čítali v kresťanských zhromaždeniach ako aj "ostatné Písma".