výhody registrácie

2. Petrov list

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Pt 1, 1-21

1 Simon Petrus servus et apo stolus Iesu Christi his, qui coae qualem nobis sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri et salvatoris Iesu Christi: 2 gratia vobis et pax multiplicetur in cognitione Dei et Iesu Domini nostri. 3 Quomodo omnia nobis divinae virtutis suae ad vitam et pietatem donatae per cognitionem eius, qui vocavit nos propria gloria et virtute, 4 per quae pretiosa et maxima nobis promissa donata sunt, ut per haec efficiamini divinae consortes naturae, fugientes eam, quae in mundo est in concupiscentia, corruptionem; 5 et propter hoc ipsum curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, 6 in scientia autem continentiam, in continentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, 7 in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem. 8 Haec enim vobis, cum adsint et abundent, non vacuos nec sine fructu vos constituunt in Domini nostri Iesu Christi cognitionem; 9 cui enim non praesto sunt haec, caecus est et nihil procul cernens, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum. 10 Quapropter, fratres, magis satagite, ut firmam vestram vocationem et electionem faciatis. Haec enim facientes non offendetis aliquando; 11 sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi. 12 Propter quod incipiam vos semper commonere de his, et quidem scientes et confirmatos in praesenti veritate. 13 Iustum autem arbitror, quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione, 14 certus quod velox est depositio tabernaculi mei, secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi; 15 dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis. 16 Non enim captiosas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et adventum, sed speculatores facti illius magnitudinis. 17 Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce prolata ad eum huiuscemodi a magnifica gloria: “ Filius meus, dilectus meus hic est, in quo ego mihi complacui ”; 18 et hanc vocem nos audivimus de caelo prolatam, cum essemus cum ipso in monte sancto. 19 Et habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies illucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris, 20 hoc primum intellegentes quod omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit; 21 non enim voluntate humana prolata est prophetia aliquando, sed a Spiritu Sancto ducti locuti sunt a Deo homines.

2Pt 1, 1-21





Verš 2
gratia vobis et pax multiplicetur in cognitione Dei et Iesu Domini nostri.
Rim 1:7 - omnibus, qui sunt Romae dilectis Dei, vocatis sanctis: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
1Pt 1:2 - secundum praescientiam Dei Patris, in sanctificatione Spiritus, in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi: gratia vobis et pax multiplicetur.
1Pt 1:2 - secundum praescientiam Dei Patris, in sanctificatione Spiritus, in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi: gratia vobis et pax multiplicetur.
Júd 1:2 - misericordia vobis et pax et caritas adimpleatur.
Jn 17:3 - Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum Christum.

Verš 4
per quae pretiosa et maxima nobis promissa donata sunt, ut per haec efficiamini divinae consortes naturae, fugientes eam, quae in mundo est in concupiscentia, corruptionem;
Iz 56:5 - dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit.
Jn 1:12 - Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius,
Rim 8:15 - Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: “ Abba, Pater! ”.
Gal 3:26 - Omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu.

Verš 8
Haec enim vobis, cum adsint et abundent, non vacuos nec sine fructu vos constituunt in Domini nostri Iesu Christi cognitionem;
Tít 3:14 - Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios, ut non sint infructuosi.

Verš 9
cui enim non praesto sunt haec, caecus est et nihil procul cernens, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum.
Iz 59:10 - Palpamus sicut caeci parietem et quasi absque oculis attrectamus; impegimus meridie quasi in crepusculo, inter sanos quasi mortui.
Sof 1:17 - Et tribulabo homines, et ambulabunt ut caeci, quia Domino peccaverunt; et effundetur sanguis eorum sicut humus, et viscera eorum sicut stercora.

Verš 13
Iustum autem arbitror, quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione,
2Pt 3:1 - Hanc vobis, carissimi, iam se cundam scribo epistulam, in quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem,

Verš 14
certus quod velox est depositio tabernaculi mei, secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi;
2Tim 4:6 - Ego enim iam delibor, et tempus meae resolutionis instat.
Jn 21:18 - Amen, amen dico tibi: Cum esses iunior, cingebas teipsum et ambulabas, ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet, quo non vis ”.

Verš 16
Non enim captiosas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et adventum, sed speculatores facti illius magnitudinis.
1Kor 1:17 - Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare; non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.
1Kor 2:1 - Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non per sublimita tem sermonis aut sapientiae annuntians vobis mysterium Dei.
1Kor 2:4 - et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis,
1Kor 4:20 - non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute.
Mt 17:1 - Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioan nem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum.
Jn 1:14 - Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.
1Jn 1:1 - Quod fuit ab initio, quod audi vimus, quod vidimus oculis no stris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae

Verš 17
Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce prolata ad eum huiuscemodi a magnifica gloria: “ Filius meus, dilectus meus hic est, in quo ego mihi complacui ”;
Mt 3:17 - Et ecce vox de caelis dicens: “Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui ”.
Mt 17:5 - Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: “ Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite ”.
Mk 1:11 - et vox facta est de caelis: “ Tu es Filius meus dilectus; in te complacui ”.
Mk 9:7 - Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube: “ Hic est Filius meus dilectus; audite illum ”.
Lk 3:22 - et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba super ipsum; et vox de caelo facta est: “ Tu es Filius meus dilectus; in te complacui mihi ”.
Lk 9:35 - Et vox facta est de nube dicens: “ Hic est Filius meus electus; ipsum audite ”.
Kol 1:13 - qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae,

Verš 19
Et habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies illucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris,
2Kor 4:6 - Quoniam Deus, qui dixit: “ De tenebris lux splendescat ”, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in facie Iesu Christi.
Zjv 22:16 - Ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec super ecclesiis. Ego sum radix et genus David, stella splendida matutina ”.

Verš 21
non enim voluntate humana prolata est prophetia aliquando, sed a Spiritu Sancto ducti locuti sunt a Deo homines.
2Tim 3:16 - Omnis Scriptura divinitus inspirata est et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia,

2Pt 1,1 - "V spravodlivosti", t. j. skrze milosť vykupiteľského Kristovho diela, ktorým on, nanajvýš spravodlivý, zadosťučinil božskej spravodlivosti za hriechy celého ľudstva a umožnil, aby sme dosiahli vnútorné ospravedlnenie.

2Pt 1,4 - Vtelený Boží Syn sa stal účastným na našej ľudskej prirodzenosti. Jeho spasiteľskými zásluhami sa zasa my stávame "účastnými na Božej prirodzenosti". Tento výraz je jediný v celom Svätom písme. Svätopisec ním chce vyjadriť plnosť nášho života v Kristovi; skrze neho a v ňom nám Boh dáva účasť na svojom živote.

2Pt 1,5-11 - Opravdivé poznanie viery je živé, činorodé. Prejavuje sa neprestajným pokrokom v čnostiach a dobrými skutkami, ktoré sú nám zárukou Božej milosti a lásky.

2Pt 1,13 - "V tomto stánku," t. j. v stánku tela. Je to symbol dočasného života. Obraz je vzatý zo života kočovníkov, ktorí sa len krátko zdržujú na niektorom mieste. Porov. 2 Kor 5, 1 n.

2Pt 1,14 - Autor listu naráža na svoj blízky odchod z tohto sveta.

2Pt 1,15 - Svätopisec akiste narážka na tento svoj list, ktorý zhŕňa celé jeho učenie.

2Pt 1,16-18 - Peter a ostatní apoštoli učia veriacich to, čo na vlastné oči videli a na vlastné uši počuli (porov. Jn 1, 14; 1 Jn 1, 1–3). Takto môžu svedčiť aj o slávnom príchode Krista na konci sveta. Ukážku Božej veleby už vopred zažili, keď sa Ježiš premenil na vrchu Tábor pred očami Petra, Jakuba a Jána (Mt 17, 1–13; Mk 9, 1–8; Lk 9, 28–36).

2Pt 1,19 - Okrem apoštolského slova, založeného na videní Božej veleby v Kristovi, máme aj slovo prorocké, čiže starozákonné proroctvo, ktoré je pre nás kresťanov "pevnejšie", ako bolo pre starozákonný ľud, pretože veľká časť proroctiev sa už splnila na Kristovi a na kresťanstve, a tak toto splnenie je pevným dôkazom, že prorocké slovo je pravé a že sa splní aj tá časť, ktorá sa týka slávneho Kristovho príchodu.

2Pt 1,20-21 - Výroky prorokov a Sväté písmo vôbec nie sú obyčajnou ľudskou rečou, ale Božím slovom, lebo proroci a svätopisci hovorili a písali z vnuknutia Ducha Svätého. Z toho plynie dôležitá zásada pri čítaní a vysvetľovaní Písma: slová Písma si nesmie hocikto samovoľne vykladať a vykrúcať, ale musí hľadať v nich to, čo nám nimi sám Boh chcel zjaviť. A tu nemôže rozhodovať mienka jednotlivca, ale učenie Cirkvi, lebo jedine jej Boh zveril poklad svojich právd. Svätopisec tu má na mysli bludárov, ktorí si začali po svojom vykladať Sväté písmo.