Verš 2
Pascite, qui est in vobis, gregem Dei, providentes non coacto sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia sed voluntarie,
Sk 20:28 - Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos, pascere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.
1Tim 3:3 - non vinolentum, non percussorem sed modestum, non litigiosum, non cupidum,
Tít 1:7 - Oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem, non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum,
Verš 3
neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregis.
2Kor 1:24 - Non quia dominamur fidei vestrae, sed adiutores sumus gaudii vestri, nam fide stetistis.
Flp 3:17 - Coimitatores mei estote, fratres, et observate eos, qui ita ambulant, sicut habetis formam nos.
1Tim 4:12 - Nemo adulescentiam tuam contemnat; sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.
Tít 2:7 - In omnibus teipsum praebens exemplum bonorum operum, in doctrina integritatem, gravitatem,
Verš 4
Et cum apparuerit Princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coro nam.
Iz 40:11 - Sicut pastor gregem suum pascit, in brachio suo congregat agnos et in sinu suo levat; fetas ipse portat ”.
Ez 34:23 - Et suscitabo super eas pastorem unum, qui pascat eas, servum meum David; ipse pascet eas et ipse erit eis in pastorem.
Jn 10:11 - Ego sum pastor bonus; bonus pastor animam suam ponit pro ovibus;
Heb 13:20 - Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Iesum,
1Pt 2:25 - Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum.
1Kor 9:25 - Omnis autem, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet; et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam.
2Tim 4:8 - in reliquo reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi Dominus in illa die, iustus iudex, non solum autem mihi sed et omnibus, qui diligunt adventum eius.
Jak 1:12 - Beatus vir, qui suffert tentationem, quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se.
1Pt 1:4 - in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et immarcescibilem, conservatam in caelis propter vos,
Verš 5
Similiter, adulescentes, subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem induite, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
Rim 12:10 - caritate fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes,
Flp 2:3 - nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes;
Prís 3:34 - Ipse deludet illusores et mansuetis dabit gratiam;
Jak 4:6 - Maiorem autem dat gratiam; propter quod dicit: “ Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam ”.
Verš 6
Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore,
Jób 22:29 - Quia humiliat eum, qui loquitur superba, et demissus oculis ipse salvabitur.
Prís 29:23 - Superbia hominis humiliabit eum, et humilis spiritu suscipiet gloriam.
Mt 23:12 - Qui autem se exaltaverit, humiliabitur; et, qui se humiliaverit, exaltabitur.
Lk 14:11 - Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur ”.
Jak 4:10 - Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.
Verš 7
omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.
Ž 55:22 - Lene super butyrum est os eius, pugna autem cor illius: molliti sunt sermones eius super oleum, et ipsi sunt gladii destricti. -
Mt 6:25 - Ideo dico vobis: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum?
Lk 12:22 - Dixitque ad discipulos suos: “ Ideo dico vobis: nolite solliciti esse animae quid manducetis, neque corpori quid vestiamini.
Flp 4:6 - Nihil solliciti sitis, sed in omnibus oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum.
1Tim 6:8 - habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti erimus.
1Kor 9:9 - Scriptum est enim in Lege Moysis: “ Non alligabis os bovi trituranti ”. Numquid de bobus cura est Deo?
Heb 13:5 - Sint mores sine avaritia; contenti praesentibus. Ipse enim dixit: “ Non te deseram neque derelinquam ”,
Verš 8
Sobrii estote, vigilate. Adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret.
1Sol 5:6 - igitur non dormiamus sicut ceteri, sed vigilemus et sobrii simus.
1Pt 1:13 - Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii, perfecte sperate in eam, quae offertur vobis, gratiam in revelatione Iesu Christi.
1Pt 4:7 - Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes et vigilate in orationibus.
Jób 1:7 - Cui dixit Dominus: “ Unde venis? ”. Qui respondens ait: “ Circuivi terram et perambulavi eam ”.
Lk 22:31 - Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum;
Verš 9
Cui resistite fortes fide, scientes eadem passionum ei, quae in mundo est, vestrae fraternitati fieri.
Ef 4:27 - et nolite locum dare Diabolo.
Jak 4:7 - Subicimini igitur Deo; resistite autem Diabolo, et fugiet a vobis.
Verš 10
Deus autem omnis gratiae, qui vocavit vos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabit, fundabit.
Heb 10:37 - Adhuc enim modicum quantulum, qui venturus est, veniet et non tardabit.
1Pt 1:6 - In quo exsultatis, modicum nunc si oportet contristati in variis tentationibus,
Verš 14
Salutate invicem in osculo caritatis. Pax vobis omnibus, qui estis in Christo.
Rim 16:16 - Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiae Christi.
1Kor 16:20 - Salutant vos fratres omnes. Salutate invicem in osculo sancto.
2Kor 13:12 - Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos sancti omnes.
1Sol 5:26 - Salutate fratres omnes in osculo sancto.
1Pt 5,1 - "Starších," t. j. predstavených cirkevného spoločenstva (porov. 1 Tim 5, 17; Tít 1, 5–9). "Svedok Kristových utrpení" – či už ako ten, čo bol pri Kristovom utrpení, alebo ako ten, čo svojím utrpením vydáva svedectvo o Kristovi.
1Pt 5,4 - "Najvyšší pastier" čiže Pán Ježiš. Písmo ho často nazýva "pastier". No výraz "Najvyšší pastier" sa vyskytuje iba tu.
1Pt 5,5 - Prís 3, 34; Jak 4, 6.
1Pt 5,7 - Ž 55, 23.
1Pt 5,12 - Silván, Pavlov spolupracovník. Pavol s ním na druhej apoštolskej ceste ponavštevoval mnohé maloázijské cirkvi (Sk 15, 40 – 16, 10). Jeho grécke meno Sílas (z aramejského šeilá) sa nachádza v Skutkoch apoštolov (Sk 15, 22. 27. 32. 40; 16, 19. 25. 29; 17, 4. 10. 14 n.; 18, 5), kým polatinčené Silvanus (slov. Silván) je v Pavlových listoch (2 Kor 1, 19; 1 Sol 1, 1; 2 Sol 1, 1) a v tomto texte.
1Pt 5,13 - Marek, Petrov duchovný syn a jeho verný žiak a pomocník, je pôvodcom druhého evanjelia. "Babylon" – pod týmto názvom poznali vtedajší kresťania i pohania pohanský Rím (porov. Zjv 17, 18). "Vyvolená cirkev," t. j. rímska cirkevná obec (porov. 2 Jn).
1Pt 5,14 - "Bozk lásky" – "bozk pokoja" (porov. Rim 16, 16).