| Kniha JozueBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Joz 18, 1-28 |
1 Joz 18, 1 Congregatique sunt omnes filii Israel in Silo ibique fixe runt tabernaculum conventus, et fuit eis terra subiecta. 2 Joz 18, 2 Remanserant autem filiorum Israel septem tribus, quae necdum acceperant possessiones suas. 3 Joz 18, 3 Ad quos Iosue ait: “ Usquequo marcetis ignavia et non intratis ad possidendam terram, quam Dominus, Deus patrum vestrorum,dedit vobis? 4 Joz 18, 4 Eligite de singulis tribubus ternos viros, ut mittam eos, et surgant atque circumeant terram et describant eam iuxta numerum uniuscuiusque multitudinis referantque ad me, quod descripserint. 5 Joz 18, 5 Dividite vobis terram in septem partes: Iudas sit in terminis suis in australi plaga, et domus Ioseph in aquilone. 6 Joz 18, 6 Reliquam terram in septem partes describite; et huc afferetis ad me, ut coram Domino Deo nostro mittam vobis hic sortem, 7 Joz 18, 7 quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum hereditas. Gad autem et Ruben et dimidia tribus Manasse iam acceperant possessiones suas trans Iordanem ad orientalem plagam, quas dedit eis Moyses famulus Domini ”. 8 Joz 18, 8 Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, praecepit eis Iosue dicens: “Circuite terram et describite eam ac revertimini ad me, ut hic coram Domino in Silo mittam vobis sortem ”. 9 Joz 18, 9 Itaque perrexerunt et lustrantes terram secundum urbes in septem partes diviserunt scribentes in volumine; reversique sunt ad Iosue in castra Silo. 10 Joz 18, 10 Qui misit eis sortes coram Domino in Silo divisitque ibi terram filiis Israel secundum partes eorum. 11 Joz 18, 11 Et ascendit sors prima filiorum Beniamin per familias suas, ut possiderent terram inter filios Iudae et filios Ioseph. 12 Joz 18, 12 Fuitque terminus eorum contra aquilonem a Iordane pergens iuxta latus Iericho septentrionalis plagae et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens in solitudinem Bethaven; 13 Joz 18, 13 atque pertransiens iuxta Luzam ad meridiem — ipsa est Bethel — descendit in Atarothaddar in montem, qui est ad meridiem Bethoron inferioris, 14 Joz 18, 14 et inclinatur vergens contra mare ad meridiem a monte, qui respicit Bethoron contra meridiem; suntque exitus eius in Cariathbaal, quae vocatur et Cariathiarim, urbem filiorum Iudae. Haec est plaga ad occidentem. 15 Joz 18, 15 In plaga autem ad meridiem, ex parte Cariathiarim egreditur terminus in Gasim et pervenit usque ad fontem aquarum Nephtoa 16 Joz 18, 16 descenditque in extremam partem montis, qui respicit vallem Benennom et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Raphaim; descenditque in vallem Ennom, iuxta latus Iebusaei ad austrum, et pervenit ad fontem Rogel 17 Joz 18, 17 transiens ad aquilonem et egrediens ad Ensemes (id est fontem Solis). Et pertransit usque ad Galiloth (hi sunt circuli), qui sunt e regione ascensus Adommim, descenditque ad Abenboen (id est lapidem Boen) filii Ruben 18 Joz 18, 18 et pertransit ex latere aquilonis Betharaba descenditque in Arabam. 19 Joz 18, 19 Et praetergreditur contra aquilonem Bethagla; suntque exitus eius contra linguam maris Salsissimi ab aquilone in fine Iordanis. Haec est australis plaga. 20 Joz 18, 20 Iordanis autem est terminus ab oriente. Haec est possessio filiorum Beniamin per terminos suos in circuitu secundum familias suas. 21 Joz 18, 21 Fueruntque civitates eius: Iericho et Bethagla et Ameccasis 22 Joz 18, 22 et Betharaba et Semaraim et Bethel 23 Joz 18, 23 et Avim et Phara et Ophra, 24 Joz 18, 24 Capharemona et Ophni et Gabaa: civitates duodecim et villae earum. 25 Joz 18, 25 Gabaon et Rama et Beroth 26 Joz 18, 26 et Maspha et Cephira et Mosa 27 Joz 18, 27 et Recem, Iaraphel et Tharala 28 Joz 18, 28 et Sela, Eleph et Iebus, quae est Ierusalem, Gabaath et Cariath: civitates quattuordecim et villae earum. Haec est possessio filiorum Beniamin iuxta familias suas.
| | Joz 18, 1-28 |
Verš 16
descenditque in extremam partem montis, qui respicit vallem Benennom et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Raphaim; descenditque in vallem Ennom, iuxta latus Iebusaei ad austrum, et pervenit ad fontem Rogel
Joz 15:8 - Ascenditque per convallem Benennom ex latere Iebusaei ad meridiem — haec est Ierusalem — et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra vallem Ennom ad occidentem in extrema parte vallis Raphaim contra aquilonem;
Joz 15:7 - et ascendens ad Dabir de valle Achor et contra aquilonem vergens ad Galiloth (hi sunt circuli), qui sunt ex adverso ascensionis Adommim, quae est ab australi parte torrentis, transit ad aquas, quae vocantur fons Solis, et erunt exitus eius ad fontem Rogel.
Verš 17
transiens ad aquilonem et egrediens ad Ensemes (id est fontem Solis). Et pertransit usque ad Galiloth (hi sunt circuli), qui sunt e regione ascensus Adommim, descenditque ad Abenboen (id est lapidem Boen) filii Ruben
Joz 15:6 - ascendit in Bethagla et transit ab aquilone Betharaba ascendens ad lapidem Boen filii Ruben
Verš 12
Fuitque terminus eorum contra aquilonem a Iordane pergens iuxta latus Iericho septentrionalis plagae et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens in solitudinem Bethaven;
Joz 7:2 - Cumque mitteret Iosue de Iericho viros contra Hai, quae est iuxta Bethaven ad orientalem plagam oppidi Bethel, dixit eis: “ Ascendite et explorate terram ”. Qui praecepta complentes exploraverunt Hai
Joz 18,1-10 - Dva a pol kmeňa (Ruben, Gad a polovica Manassesa) dostalo územie v Zajordánsku. Kmene Júda, Efraim a druhá polovica Manassesa tiež už mali svoje podiely v Predjordánsku. Leviti nemali dostať súvislý pozemný podiel. Zostávalo ešte sedem kmeňov, ktoré mali dostať svoje podiely. Preto Jozue vysiela 36 mužov do krajiny, ktorá ešte nebola obsadená nijakým kmeňom. Ich úlohou bolo obhliadnuť ju, zistiť jej rozlohu i výživnosť a podať Jozuemu návrh na jej rozdelenie medzi ostatné kmene. Lós potom rozhodol, ktorý podiel má dostať ten alebo onen kmeň.Tábor Jozueho prenesený bol z Galgaly do Šílo (dnes Sélún, asi v strede medzi Jeruzalemom a Sichemom). Archa bola prenesená z Galgaly najprv do Betela (Sdc 2,1), odtiaľ do Šíla, kde zostala až dotiaľ, kým nebola odnesená do boja a ukoristená od Filištíncov (19,51; 21,2; 22,9; 1 Sam 1 – 4).
Joz 18,11-28 - Najprv podáva podľa štyroch strán hranice územia Benjamínovcov, ktoré ležalo medzi údelom Júdovým a Efraimovým. Severná hranica splývala s južnými hranicami Efraimovými (16,1 nn.), južná hranica zas splývala so severovýchodnou hranicou Júdovou (15,5–9). Východnú hranicu tvoril Jordán. Z výpočtu miest, ktoré sú zadelené do dvoch skupín, vidieť, že Benjamínovcom pripadli niektoré dôležité mestá, ako Jeruzalem, Jericho a Betel.