| Kniha JozueBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Joz 10, 1-43 |
1 Joz 10, 1 Quae cum audisset Adonise dec rex Ierusalem, quod scili cet cepisset Iosue Hai et subvertisset eam — sicut enim fecerat Iericho et regi eius, sic fecit Hai et regi illius — et quod pacem fecissent Gabaonitae cum Israel et essent in medio eorum, 2 Joz 10, 2 timuerunt valde. Urbs enim magna erat Gabaon, sicut una regalium civitatum, et maior oppido Hai, omnesque viri eius bellatores fortissimi. 3 Joz 10, 3 Misit ergo Adonisedec rex Ierusalem ad Oham regem Hebron et ad Pharam regem Ierimoth, ad Iaphia quoque regem Lachis et ad Dabir regem Eglon dicens: 4 Joz 10, 4 “ Ascendite ad me et ferte praesidium, ut expugnemus Gabaon, quia fecit pacem cum Iosue et filiis Israel ”. 5 Joz 10, 5 Congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorraeorum: rex Ierusalem, rex Hebron, rex Ierimoth, rex Lachis, rex Eglon simul cum exercitibus suis; et castrametati sunt circa Gabaon oppugnantes eam. 6 Joz 10, 6 Habitatores autem Gabaon miserunt ad Iosue, qui tunc morabatur in castris apud Galgalam, et dixerunt ei: “ Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum! Ascende cito et libera nos ferque praesidium: convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorraeorum, qui habitant in montanis ”. 7 Joz 10, 7 Ascenditque Iosue de Galgalis, et omnis exercitus bellatorum cum eo, viri fortissimi. 8 Joz 10, 8 Dixitque Dominus ad Iosue: “Ne timeas eos! In manus enim tuas tradidi illos; nullus tibi ex eis resistere poterit ”. 9 Joz 10, 9 Irruit itaque Iosue super eos repente tota ascendens nocte de Galgalis, 10 Joz 10, 10 et conturbavit eos Dominus a facie Israel; contrivitque plaga magna in Gabaon ac persecutus est per viam ascensus Bethoron et percussit usque Azeca et Maceda. 11 Joz 10, 11 Cumque fugerent filios Israel et essent in descensu Bethoron, Dominus misit super eos lapides magnos de caelo usque Azeca, et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserant filii Israel. 12 Joz 10, 12 Tunc locutus est Iosue Domino in die, qua tradidit Amorraeum in conspectu filiorum Israel, dixitque coram Israel: “ Sol, in Gabaon ne movearis, et luna, in valle Aialon ”. 13 Joz 10, 13 Steteruntque sol et luna, donec ulcisceretur se gens de inimicis suis. Nonne scriptum est hoc in libro Iusti? Stetit itaque sol in medio caeli et non festinavit occumbere spatio unius fere diei. 14 Joz 10, 14 Non fuit antea et postea sicut dies illa, oboediente Domino voci hominis, quia Dominus pugnavit pro Israel. 15 Joz 10, 15 Reversusque est Iosue cum omni Israel in castra Galgalae. 16 Joz 10, 16 Fugerant autem quinque reges et se absconderant in spelunca urbis Maceda. 17 Joz 10, 17 Nuntiatumque est Iosue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca urbis Maceda. 18 Joz 10, 18 Qui praecepit: “ Volvite saxa ingentia ad os speluncae et ponite viros, qui clausos custodiant. 19 Joz 10, 19 Vos autem nolite stare, sed persequimini hostes et extremos quoque fugientium caedite; ne dimittatis eos urbium suarum intrare praesidia, quia tradidit eos Dominus Deus vester in manus vestras ”. 20 Joz 10, 20 Caesis igitur adversariis plaga maxima usque ad internecionem, ut reliquiae tantum ex eis effugere possent in civitates munitas, 21 Joz 10, 21 reversus est omnis exercitus ad Iosue in Maceda ad castra, sani et integri; nullusque contra filios Israel mutire ausus est. 22 Joz 10, 22 Praecepitque Iosue dicens: “ Aperite os speluncae et producite ad me quinque reges, qui in ea latitant ”. 23 Joz 10, 23 Feceruntque sic et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca: regem Ierusalem, regem Hebron, regem Ierimoth, regem Lachis, regem Eglon. 24 Joz 10, 24 Cumque educti essent ad eum, vocavit omnes viros Israel et ait ad principes exercitus, qui secum erant: “Accedite et ponite pedes super colla regum istorum”. Qui cum accessissent et subiectorum colla pedibus calcarent, 25 Joz 10, 25 rursum ait ad eos: “ Nolite timere nec paveatis; confortamini et estote robusti! Sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris, adversum quos dimicatis ”. 26 Joz 10, 26 Percussitque Iosue et interfecit eos atque suspendit super quinque ligna; fueruntque suspensi usque ad vesperum. 27 Joz 10, 27 Cumque occumberet sol, praecepit Iosue, ut deponerent eos de lignis; et depositos proiecerunt in speluncam, in qua latuerant, et posuerunt super os eius saxa ingentia, quae permanent usque in praesens. 28 Joz 10, 28 Eodem quoque die Macedam cepit Iosue et percussit eam in ore gladii regemque illius interfecit et omnes habitatores eius; non dimisit in ea ullas reliquias fecitque regi Maceda, sicut fecerat regi Iericho. 29 Joz 10, 29 Transivit cum omni Israel de Maceda in Lobna et pugnabat contra eam. 30 Joz 10, 30 Quam tradidit Dominus cum rege suo in manu Israel, percusseruntque urbem in ore gladii et omnes habitatores eius; non dimiserunt in ea ullas reliquias feceruntque regi Lobna, sicut fecerant regi Iericho. 31 Joz 10, 31 De Lobna transivit Iosue in Lachis cum omni Israel et, exercitu per gyrum disposito, oppugnabat eam. 32 Joz 10, 32 Tradiditque Dominus Lachis in manu Israel, qui cepit eam die altero; atque percussit in ore gladii omnemque animam, quae fuerat in ea, sicut fecerat Lobna. 33 Joz 10, 33 Eo tempore ascendit Horam rex Gazer, ut auxiliaretur Lachis; quem percussit Iosue cum omni populo eius usque ad internecionem. 34 Joz 10, 34 Transivitque de Lachis in Eglon cum omni Israel et circumdedit 35 Joz 10, 35 atque expugnavit eam eadem die percussitque in ore gladii omnes animas, quae erant in ea, iuxta omnia, quae fecerat Lachis. 36 Joz 10, 36 Ascendit quoque cum omni Israel de Eglon in Hebron et pugnavit contra eam. 37 Joz 10, 37 Cepitque eam et percussit in ore gladii, regem quoque eius et omnia oppida eius universasque animas, quae ibi fuerant commoratae; non reliquit ullas reliquias: sicut fecerat Eglon, sic fecit et Hebron, cuncta, quae in ea repperit, consumens gladio. 38 Joz 10, 38 Inde reversus cum omni Israel in Dabir oppugnavit 39 Joz 10, 39 et cepit eam; regem quoque eius et omnia oppida eius percussit in ore gladii; non dimisit in ea ullas reliquias: sicut fecerat Hebron et Lobna et regibus earum, sic fecit Dabir et regi illius. 40 Joz 10, 40 Percussit itaque Iosue omnem terram: montanam et Nageb atque Sephelam et declivia cum regibus suis; non dimisit in ea ullas reliquias, sed omne, quod spirare poterat, interfecit, sicut praeceperat Dominus, Deus Israel. 41 Joz 10, 41 Et percussit eos a Cadesbarne usque Gazam, omnem terram Gosen usque Gabaon, 42 Joz 10, 42 universosque reges et regiones eorum uno cepit impetu; Dominus enim, Deus Israel, pugnabat pro Israel. 43 Joz 10, 43 Reversusque est Iosue cum omni Israel ad locum castrorum in Galgala.
| | Joz 10, 1-43 |
Verš 40
Percussit itaque Iosue omnem terram: montanam et Nageb atque Sephelam et declivia cum regibus suis; non dimisit in ea ullas reliquias, sed omne, quod spirare poterat, interfecit, sicut praeceperat Dominus, Deus Israel.
Dt 7:2 - tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad internecionem. Non inibis cum eis foedus nec misereberis earum
Dt 20:16 - De his autem civitatibus, quae dabuntur tibi, nullum omnino permittes vivere,
Joz 8:2 - Faciesque urbi Hai et regi eius, sicut fecisti Iericho et regi illius; praedam vero et omnia animantia diripietis vobis. Pone insidias urbi post eam ”.
Verš 1
Quae cum audisset Adonise dec rex Ierusalem, quod scili cet cepisset Iosue Hai et subvertisset eam — sicut enim fecerat Iericho et regi eius, sic fecit Hai et regi illius — et quod pacem fecissent Gabaonitae cum Israel et essent in medio eorum,
Joz 6:15 - Die autem septimo, diluculo consurgentes circuierunt urbem eodem modo septies; in illo die tantum circuierunt urbem septies.
Joz 9:15 - Fecitque Iosue cum eis pacem et, inito foedere, pollicitus est quod viverent; principes quoque coetus iuraverunt eis.
Verš 26
Percussitque Iosue et interfecit eos atque suspendit super quinque ligna; fueruntque suspensi usque ad vesperum.
Dt 21:23 - non permanebit cadaver eius in ligno; sed in eadem die sepelietur, quia maledictus a Deo est, qui pendet in ligno; et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem.
Joz 8:29 - Regem quoque eius suspendit in ligno usque ad vesperum; et ad solis occasum praecepit Iosue, et deposuerunt cadaver eius de ligno proieceruntque in ipso introitu portae civitatis, congesto super eum magno acervo lapidum, qui permanet usque in praesentem diem.
Joz 10,1 - O Gabaone pozri 9,3 nn.
Joz 10,3 - Spomínané mestá ležali južne a juhozápadne od Jeruzalema. – Hebron, asi 7 hod. južne od Jeruzalema; predtým zvaný Karjat-Arbe, Gn 23,2; 35,27; Joz 14,15; 15,13.54; 20,7. – Jerimot, hebr. Jarmúth, 22 km západne od Betlehema. – Lachiš, dnes. Teil el-Hasi, asi 37 km západne od Hebrona a 3 km južne od Adžlúna. – Eglon, Adžlún, severne od Lachiša, v nížine Šefela. – Jeruzalemský kráľ organizuje odboj, z čoho vidieť, že mal popredné postavenie medzi juhopalestínskymi kráľmi.
Joz 10,10 - Bethoron (podľa 16,3.5 bol Horný a Dolný Bethoron, dnes: ' Úr el fóká a Bét ' Úr et-tahtá) asi 4 h. cesty severozápadne od Gabaona (el-Džíb). – Azeka bola asi tam, kde je Tell Zakarjá, v nížine Šefela (15,35; 1 Sam 17,1). Makeda, asi dnešný el-Murár, južne od Jafy.
Joz 10,11-12 - Podobne pomohol Boh Izraelitom Sdc 5; 1 Sam 7,10. Porov. tiež 1 Sam 14,15; 2 Sam 18,8. – Ajalon, dnešná dedinka Jáló, asi 15 km západne od Gabaona.
Joz 10,16 - Obdobné prípady pozri Sdc 6,2; 1 Sam 13,6; 1 Kr 18,4.
Joz 10,21 - Miesto "pokojne" má Vg "zdraví a v plnom počte." – Miestne určenie "do tábora" chýba v LXX; v Makede totiž nebol tábor, ale v Galgale.
Joz 10,27 - Sú tam až do dnešného dňa – porov. pozn. 7,26.
Joz 10,28-39 - Nadväzuje na v. 10. – O Makede pozri v. 10, o Lachiši, Eglone a Hebrone v. 3. – Lebna, asi Chirbet el-benáni pri Tell el-Hasi; pozri pozn. k v. 3. Gezer je Tell el Džezer, južne od Lyddy (Ludd). Dabir, asi 5 hod. juhozápadne od Hebrona, predtým Karjatsena (15,49) a Karjatsefer (15,15).
Joz 10,40-43 - "Vrchovina" – Júdske pohorie; Negeb – kraj južne od Hebrona; "nížina" – ktorá sa rozprestiera medzi Júdskym pohorím a Stredozemným morom; – "svahy" – západné a východné svahy Júdskeho pohoria. – Kadešbarna, dnes ' Ain Kades, celkom na juhu Palestíny, už na Sinajskom polostrove. – Gaza, mesto v nížine Šefela pri Stredozemnom mori; Gosen – bližšie neznáme mesto a jeho okolie v Júdsku. – "Na jeden raz" (v. 42) – na jednej výprave.