výhody registrácie

Kniha Jozue

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Joz 1, 1-18

1 Et factum est, ut post mortem Moysi servi Domini loqueretur Dominus ad Iosue filium Nun ministrum Moysi et diceret ei: 2 “ Moyses servus meus mortuus est; nunc igitur surge et transi Iordanem istum, tu et omnis populus iste, in terram, quam ego dabo filiis Israel. 3 Omnem locum, quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tradidi, sicut locutus sum Moysi. 4 A deserto et Libano isto usque ad fluvium magnum Euphraten, omnis terra Hetthaeorum usque ad mare Magnum contra solis occasum erit terminus vester. 5 Nullus tibi poterit resistere cunctis diebus vitae tuae: sicut fui cum Moyse, ero et tecum; non dimittam nec derelinquam te. 6 Confortare et esto robustus; tu enim sorte divides populo huic terram, pro qua iuravi patribus suis, ut traderem eam illis. 7 Confortare tantum et esto robustus valde, ut custodias et facias iuxta omnem legem, quam praecepit tibi Moyses servus meus. Ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut prospereris in omnibus, ad quaecumque perrexeris. 8 Non recedat hoc volumen legis de ore tuo, sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias iuxta omnia, quae scripta sunt in eo: tunc optime diriges viam tuam et tunc prosperaberis. 9 Nonne praecepi tibi: Confortare et esto robustus, noli metuere et noli timere, quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus, ad quaecumque perrexeris?”. 10 Praecepitque Iosue praefectis populi dicens: “ Transite per medium castrorum et imperate populo ac dicite: 11 Praeparate vobis cibaria, quoniam post diem tertium transibitis Iordanem hunc et intrabitis ad possidendam terram, quam Dominus Deus vester daturus est vobis ”. 12 Rubenitis quoque et Gaditis et dimidiae tribui Manasse ait: 13 “ Mementote sermonis, quem praecepit vobis Moyses famulus Domini dicens: “Dominus Deus vester dedit vobis requiem et terram hanc”. 14 Uxores vestrae et filii ac iumenta manebunt in terra, quam tradidit vobis Moyses trans Iordanem; vos autem transibitis armati ante fratres vestros, omnes viri fortes, et adiuvabitis eos, 15 donec det requiem Dominus fratribus vestris, sicut et vobis dedit, et possideant ipsi quoque terram, quam Dominus Deus vester daturus est eis. Et sic revertemini in terram possessionis vestrae et habitabitis in ea, quam vobis dedit Moyses famulus Domini trans Iordanem contra solis ortum ”. 16 Responderuntque ad Iosue atque dixerunt: “ Omnia, quae praecepisti nobis, faciemus et, quocumque miseris, ibimus. 17 Sicut oboedivimus in cunctis Moysi, ita oboediemus et tibi; tantum sit Dominus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Moyse. 18 Quicumque contradixerit ori tuo et non oboedierit cunctis sermonibus, quos praeceperis ei, moriatur; tu tantum confortare et viriliter age ”.

Joz 1, 1-18





Verš 1
Et factum est, ut post mortem Moysi servi Domini loqueretur Dominus ad Iosue filium Nun ministrum Moysi et diceret ei:
Dt 34:5 - Mortuusque est ibi Moyses servus Domini in terra Moab, iubente Domino.
Dt 1:38 - sed Iosue filius Nun minister tuus ipse intrabit illuc. Hunc robora, et ipse terram sorte dividat Israeli.

Verš 3
Omnem locum, quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tradidi, sicut locutus sum Moysi.
Dt 11:24 - omnis locus, quem calcaverit pes vester, vester erit. A deserto et a Libano, a flumine magno Euphrate usque ad mare occidentale erunt termini vestri.
Joz 14:9 - Iuravitque Moyses in die illo dicens: “Terra, quam calcavit pes tuus, erit possessio tua et filiorum tuorum in aeternum, quia adimplevisti, ut sequereris Dominum Deum meum”.

Verš 5
Nullus tibi poterit resistere cunctis diebus vitae tuae: sicut fui cum Moyse, ero et tecum; non dimittam nec derelinquam te.
Dt 31:6 - Viriliter agite et confortamini; nolite timere nec paveatis a conspectu eorum, quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus et non dimittet nec derelinquet te ”.
Dt 31:8 - Et Dominus, qui ductor tuus est, ipse erit tecum, non dimittet nec derelinquet te; noli timere nec paveas ”.
Heb 13:5 - Sint mores sine avaritia; contenti praesentibus. Ipse enim dixit: “ Non te deseram neque derelinquam ”,

Verš 6
Confortare et esto robustus; tu enim sorte divides populo huic terram, pro qua iuravi patribus suis, ut traderem eam illis.
Dt 31:23 - Praecepitque Dominus Iosue filio Nun et ait: “ Confortare et esto robustus; tu enim introduces filios Israel in terram, quam eis pollicitus sum, et ego ero tecum ”.

Verš 7
Confortare tantum et esto robustus valde, ut custodias et facias iuxta omnem legem, quam praecepit tibi Moyses servus meus. Ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut prospereris in omnibus, ad quaecumque perrexeris.
Dt 5:32 - Custodite igitur et facite, quae praecepit Dominus Deus vester vobis; non declinabitis neque ad dexteram neque ad sinistram,
Dt 28:14 - ac non declinaveris a verbis, quae ego praecipio vobis hodie, nec ad dexteram nec ad sinistram, nec secutus fueris deos alienos neque colueris eos.

Verš 8
Non recedat hoc volumen legis de ore tuo, sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias iuxta omnia, quae scripta sunt in eo: tunc optime diriges viam tuam et tunc prosperaberis.
Ž 1:2 - sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditatur die ac nocte.

Joz 1,1 - O smrti Mojžišovej a národnom smútku pozri Nm 20,12; Dt 32,48.51; 34, 4 n.7 n. Po Mojži šovi vedenie izraelského národa preberá Jozue (Nm 27,18 nn.). Jozue – hebr. Jehóšúa (skr. Jéšúa’) = Jahve je spása alebo Jahve, pomôž! Zo slov: "…Pán povedal Jozuemu…" vysvitá, že Jozue sa riadi Božími pokynmi, svojím počínaním plní vôľu Božiu.

Joz 1,4 - Hranice Kanaánu – budúcej vlasti Izraelitov – ako sú tu udané (porov. Gn 15,18; Ex 23,31; Dt 11,24), sú ideálne hranice zasľúbenej zeme a veľmi presahujú územie rozdelené v hlavách 13 – 19.

Joz 1,10 - Náčelníci ľudu, hebr. šóterím ,pisári', boli podľa našich pojmov úradníci. (Úradníkom mohol sa stať len ten, kto vedel písať.) Ich funkcia sa kryla s funkciou niekdajších krajových kniežat alebo krajových predstavených. Vyhlasovali úradné nariadenia a starali sa, aby tieto rozkazy boli aj plnené. Kedy vydal Jozue tento rozkaz? Svätopiscovi zrejme nešlo pri písaní o zachovanie prísneho chronologického postupu udalostí, ale chcel podať len presný obraz o prípravách na prechod cez Jordán do Kanaánu.

Joz 1,12-15 - O rozdelení Zajordán ska medzi Rubenovcov, Gadovcov a polovicu kmeňa Manassesa pozri Nm 32. Mojžišov rozkaz, ktorý tu Jozue pripomína zajordánskym kmeňom, nájdeš v Dt 3,18 nn. Porov. tiež Nm 32. Výraz "za Jordánom" treba brať zo stanoviska spisovateľa, ktorý už žije v Predjordánsku, t. j. v západnej Palestíne.