výhody registrácie

Jakubov list

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jak 4, 1-17

1 Unde bella et unde lites in vobis? Nonne hinc, ex concupi scentiis vestris, quae militant in membris vestris? 2 Concupiscitis et non habetis; occiditis et zelatis et non potestis adipisci; litigatis et belligeratis. Non habetis, propter quod non postulatis; 3 petitis et non accipitis, eo quod male petitis, ut in concupiscentiis vestris insumatis. 4 Adulteri, nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei? Quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius, inimicus Dei constituitur. 5 Aut putatis quia inaniter Scriptura dicat: “ Ad invidiam concupiscit Spiritus, qui inhabitat in nobis? ”. 6 Maiorem autem dat gratiam; propter quod dicit: “ Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam ”. 7 Subicimini igitur Deo; resistite autem Diabolo, et fugiet a vobis. 8 Appropiate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores; et purificate corda, duplices animo. 9 Miseri estote et lugete et plorate; risus vester in luctum convertatur, et gaudium in maerorem. 10 Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos. 11 Nolite detrahere alterutrum, fratres; qui detrahit fratri, aut qui iudicat fratrem suum, detrahit legi et iudicat legem; si autem iudicas legem, non es factor legis sed iudex. 12 Unus est legislator et iudex, qui potest salvare et perdere; tu autem quis es, qui iudicas proximum? 13 Age nunc, qui dicitis: “ Hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus ”; 14 qui ignoratis, quae erit in crastinum vita vestra! Vapor enim estis ad modicum parens, deinceps exterminatur; 15 pro eo ut dicatis: “ Si Dominus voluerit, et vivemus et faciemus hoc aut illud ”. 16 Nunc autem gloriamini in superbiis vestris; omnis gloriatio talis maligna est. 17 Scienti igitur bonum facere et non facienti, peccatum est illi!

Jak 4, 1-17





Verš 1
Unde bella et unde lites in vobis? Nonne hinc, ex concupi scentiis vestris, quae militant in membris vestris?
Rim 7:23 - video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis.
1Pt 2:11 - Carissimi, obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam;

Verš 3
petitis et non accipitis, eo quod male petitis, ut in concupiscentiis vestris insumatis.
Mt 20:22 - Respondens autem Iesus dixit: “ Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? ”. Dicunt ei: “ Possumus ”.
Rim 8:26 - Similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus;

Verš 4
Adulteri, nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei? Quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius, inimicus Dei constituitur.
Jn 15:9 - Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; manete in dilectione mea.
Gal 1:10 - Modo enim hominibus suadeo aut Deo? Aut quaero hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem!
1Jn 2:15 - Nolite diligere mundum neque ea, quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo;

Verš 5
Aut putatis quia inaniter Scriptura dicat: “ Ad invidiam concupiscit Spiritus, qui inhabitat in nobis? ”.
Nm 11:29 - At ille: “ Quid, inquit, aemularis pro me? Quis tribuat, ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum? ”.

Verš 6
Maiorem autem dat gratiam; propter quod dicit: “ Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam ”.
Prís 3:34 - Ipse deludet illusores et mansuetis dabit gratiam;
1Pt 5:5 - Similiter, adulescentes, subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem induite, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.

Verš 7
Subicimini igitur Deo; resistite autem Diabolo, et fugiet a vobis.
Ef 4:27 - et nolite locum dare Diabolo.
1Pt 5:9 - Cui resistite fortes fide, scientes eadem passionum ei, quae in mundo est, vestrae fraternitati fieri.

Verš 8
Appropiate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores; et purificate corda, duplices animo.
Iz 1:15 - Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis; et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestrae sanguine plenae sunt.

Verš 9
Miseri estote et lugete et plorate; risus vester in luctum convertatur, et gaudium in maerorem.
Mt 5:4 - Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.

Verš 10
Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.
Jób 22:29 - Quia humiliat eum, qui loquitur superba, et demissus oculis ipse salvabitur.
Prís 29:23 - Superbia hominis humiliabit eum, et humilis spiritu suscipiet gloriam.
Mt 23:12 - Qui autem se exaltaverit, humiliabitur; et, qui se humiliaverit, exaltabitur.
Lk 14:11 - Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur ”.
Lk 18:14 - Dico vobis: Descendit hic iustificatus in domum suam ab illo. Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur ”.
1Pt 5:6 - Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore,

Verš 12
Unus est legislator et iudex, qui potest salvare et perdere; tu autem quis es, qui iudicas proximum?
Rim 14:4 - Tu quis es, qui iudices alienum servum? Suo domino stat aut cadit; stabit autem, potens est enim Dominus statuere illum.

Verš 13
Age nunc, qui dicitis: “ Hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus ”;
Lk 12:18 - Et dixit: “Hoc faciam: destruam horrea mea et maiora aedificabo et illuc congregabo omne triticum et bona mea;

Verš 14
qui ignoratis, quae erit in crastinum vita vestra! Vapor enim estis ad modicum parens, deinceps exterminatur;
Iz 40:6 - Vox dicentis: “ Clama! ”. Et dixi: “ Quid clamabo? ”. Omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos agri;
1Kor 7:31 - et qui utuntur hoc mundo, tamquam non abutentes; praeterit enim figura huius mundi.
Jak 1:10 - dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos feni transibit.
1Pt 1:24 - quia omnis caro ut fenum, et omnis gloria eius tamquam flos feni. Exaruit fenum, et flos decidit;
1Jn 2:17 - Et mundus transit, et concupiscentia eius; qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum.

Verš 15
pro eo ut dicatis: “ Si Dominus voluerit, et vivemus et faciemus hoc aut illud ”.
Sk 18:21 - sed valefaciens et dicens: “ Iterum revertar ad vos Deo volente ”, navigavit ab Epheso;
1Kor 4:19 - veniam autem cito ad vos, si Dominus voluerit, et cognoscam non sermonem eorum, qui inflati sunt, sed virtutem;
Heb 6:3 - Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus.

Verš 17
Scienti igitur bonum facere et non facienti, peccatum est illi!
Lk 12:47 - Ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit vel non fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis;

Jak 4,4 - "Cudzoložníci," čiže Bohu neverní. Grécky výraz je tu v ženskom rode a vyvoláva tradičný obraz Izraela, nevernej nevesty Jahveho (Oz 1, 2; porov. Mt 12, 39; Mk 8, 38; 2 Kor 11, 2).

Jak 4,5 - Boh vložil do nás svojho Ducha, ktorý v nás pôsobí, takže túžime po tom, čo chce Boh. Porov. Rim 8, 26–27. Boh túži po nás, t. j. miluje nás ako svoje vlastníctvo, a to žiarlivo; nemôže teda netrestať, keď sa mu hriechom odcudzujeme. Porov. Ex 20, 5; 34, 14. 15; Ž 38, 1; Zach 8, 2 a inde.

Jak 4,6 - Porov. Prís 3, 34; 1 Pt 5, 5.

Jak 4,8 - "Rozpoltenú myseľ." Hriešnik by sa chcel venovať Bohu i hriešnemu svetu, a tak je nestály vo viere a v kresťanskom správaní.

Jak 4,17 - Sú to hriechy páchané "zanedbávaním dobrého".