výhody registrácie

Jakubov list

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jak 3, 1-18

1 Nolite plures magistri fieri, fra tres mei, scientes quoniam maius iudicium accipiemus. 2 In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir, potens etiam freno circumducere totum corpus. 3 Si autem equorum frenos in ora mittimus ad oboediendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus. 4 Ecce et naves, cum tam magnae sint et a ventis validis minentur, circumferuntur a minimo gubernaculo, ubi impetus dirigentis voluerit; 5 ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exsultat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit! 6 Et lingua ignis est, universitas iniquitatis; lingua constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis et inflammatur a gehenna. 7 Omnis enim natura et bestiarum et volucrum et serpentium et etiam cetorum domatur et domita est a natura humana; 8 linguam autem nullus hominum domare potest, inquietum malum, plena veneno mortifero. 9 In ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt; 10 ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, haec ita fieri. 11 Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam? 12 Numquid potest, fratres mei, ficus olivas facere, aut vitis ficus? Neque salsa dulcem potest facere aquam. 13 Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae. 14 Quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem. 15 Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica; 16 ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. 17 Quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, plena misericordia et fructibus bonis, non iudicans, sine simulatione; 18 fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem.

Jak 3, 1-18





Verš 1
Nolite plures magistri fieri, fra tres mei, scientes quoniam maius iudicium accipiemus.
Mt 23:8 - Vos autem nolite vocari Rabbi; unus enim est Magister vester, omnes autem vos fratres estis.
Mt 7:1 - Nolite iudicare, ut non iudice mini;
Lk 6:37 - Et nolite iudicare et non iudicabimini; et nolite condemnare et non condemnabimini. Dimittite et dimittemini;

Verš 2
In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir, potens etiam freno circumducere totum corpus.
Ž 34:13 - MEM. Quis est homo, qui vult vitam, diligit dies, ut videat bonum? -
Jak 1:26 - Si quis putat se religiosum esse, non freno circumducens linguam suam sed seducens cor suum, huius vana est religio.

Verš 5
ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exsultat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit!
Prís 12:18 - Est qui temere loquitur et quasi gladio pungit, lingua autem sapientium sanitas est.
Prís 15:2 - Lingua sapientium stillat scientiam, os fatuorum ebullit stultitiam.

Verš 9
In ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt;
Gn 1:27 - Et creavit Deus hominem ad imaginem suam; ad imaginem Dei creavit illum; masculum et feminam creavit eos.

Verš 13
Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae.
Ef 5:8 - eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate

Verš 14
Quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem.
Rim 13:13 - Sicut in die honeste ambulemus: non in comissationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione;

Verš 15
Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica;
1Kor 2:6 - Sapientiam autem loquimur inter perfectos, sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi, qui destruuntur,

Verš 16
ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.
1Kor 3:3 - adhuc enim estis carnales. Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis?
Gal 5:20 - idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae,

Jak 3,1 - Židia sa veľmi radi vydávali za učiteľov iných, najmä v náboženských veciach. Byť učiteľom iných je veľká zodpovednosť.

Jak 3,9 - Porov. Gn 1, 27.

Jak 3,18 - "Ovocie spravodlivosti", t. j. rozmnoženie posväcujúcej milosti, dostáva sa tým rozsieva- čom a uskutočňovateľom Božieho slova, čo šíria pokoj, teda zmierlivým, a to v pokoji, čiže tam a vtedy, kde a keď vládne pokoj, a nie rozbroje. Aj tu je narážka na jedno z ôsmich blahoslavenstiev (Mt 5, 9).