Verš 1
Fratres mei, nolite in persona rum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae.
Lv 19:15 - Non facietis, quod iniquum est in iudicio. Non consideres personam pauperis nec honores vultum potentis. Iuste iudica proximo tuo.
Dt 16:19 - Non declinabis iudicium. Non accipies personam nec munera, quia munera excaecant oculos sapientum et mutant causas iustorum.
Prís 24:23 - Haec quoque sapientibus: Dignoscere personam in iudicio non est bonum.
Mt 22:16 - Et mittunt ei discipulos suos cum herodianis dicentes: “ Magister, scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo; non enim respicis personam hominum.
Verš 5
Audite, fratres mei dilectissimi. Nonne Deus elegit, qui pauperes sunt mundo, divites in fide et heredes regni, quod repromisit diligentibus se?
Jn 7:48 - Numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex pharisaeis?
1Kor 1:26 - Videte enim vocationem vestram, fratres; quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles;
Ex 20:6 - et faciens misericordiam in milia his, qui diligunt me et custodiunt praecepta mea.
1Sam 2:30 - Propterea ait Dominus, Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem, dicit Dominus, absit hoc a me. Sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.
Prís 8:17 - Ego diligentes me diligo; et, qui mane vigilant ad me, invenient me.
Mt 5:3 - “ Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
Verš 8
Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturam: “ Diliges proximum tuum sicut teipsum ”, bene facitis;
Lv 19:18 - Non quaeres ultionem nec irasceris civibus tuis. Diliges proximum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.
Mt 22:39 - Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
Mk 12:31 - Secundum est illud: “Diliges proximum tuum tamquam teipsum”. Maius horum aliud mandatum non est ”.
Rim 13:9 - Nam: Non adulterabis, Non occides, Non furaberis, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum.
Gal 5:14 - Omnis enim lex in uno sermone impletur, in hoc: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
Ef 5:2 - et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
1Sol 4:9 - De caritate autem fraternitatis non necesse habetis, ut vobis scribam; ipsi enim vos a Deo edocti estis, ut diligatis invicem;
Verš 10
Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.
Dt 27:26 - “Maledictus, qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit”. Et dicet omnis populus: “Amen”.
Mt 5:19 - Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum.
Gal 3:10 - Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt; scriptum est enim: “ Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea ”.
Verš 11
Qui enim dixit: “ Non moechaberis ”, dixit et: “ Non occides ”; quod si non moecharis, occidis autem, factus es transgressor legis.
Ex 20:14 - Non moechaberis.
Mt 5:27 - Audistis quia dictum est: "Non moechaberis".
Verš 13
Iudicium enim sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam; superexsultat misericordia iudicio.
Mt 6:15 - si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet peccata vestra.
Mt 18:35 - Sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris ”.
Mk 11:25 - Et cum statis in oratione, dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra ”.
Lk 16:25 - At dixit Abraham: “Fili, recordare quia recepisti bona tua in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris.
Verš 14
Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum?
Mt 7:26 - Et omnis, qui audit verba mea haec et non facit ea, similis erit viro stulto, qui aedificavit domum suam supra arenam.
Jak 1:23 - Quia si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo;
Verš 15
Si frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano,
Lk 3:11 - Respondens autem dicebat illis: “ Qui habet duas tunicas, det non habenti; et, qui habet escas, similiter faciat ”.
1Jn 3:17 - Qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo?
Verš 19
Tu credis quoniam unus est Deus? Bene facis; et daemones credunt et contremiscunt!
Mk 1:24 - dicens: “ Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio qui sis: Sanctus Dei ”.
Verš 21
Abraham, pater noster, nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare?
Gn 22:10 - extenditque Abraham manum et arripuit cultrum, ut immolaret filium suum.
Verš 23
et suppleta est Scriptura dicens: “ Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam ”, et amicus Dei appellatus est.
Gn 15:6 - Credidit Domino, et reputatum est ei ad iustitiam.
Rim 4:3 - Quid enim Scriptura dicit? “ Credidit autem Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam ”.
Gal 3:6 - Sicut Abraham credidit Deo, et reputatum est ei ad iustitiam.
Verš 25
Similiter autem et Rahab, meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens?
Joz 2:1 - Misit ergo Iosue filius Nun de Settim duos viros exploratores in abscondito et dixit eis; “Ite et considerate terram urbemque Iericho ”. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis nomine Rahab et quieverunt ibi.
Joz 6:23 - Ingressique iuvenes eduxerunt Rahab et parentes eius, fratres quoque et cunctam supellectilem ac cognationem illius et extra castra Israel manere fecerunt.
Heb 11:31 - Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, quia exceperat exploratores cum pace.
Jak 2,5 - Porov. 1 Kor 1, 26–38. Boh si práve chudobných a biednych vyvolil za priekopníkov evanjelia. Aj do Cirkvi vstupovali skôr chudobní ako bohatí.
Jak 2,7 - "Vzývať meno." V Starom zákone vzývať Božie meno nad niekým znamenalo vzývať osobitnú Božiu ochranu nad ním. Zároveň takýto človek sa stával vlastníctvom a bol v službe toho, koho meno sa nad ním vzývalo. V Novom zákone vzývaním Ježišovho mena sa človek stáva jeho vlastníctvom a stavia sa do služby Krista, dostáva po ňom aj meno – kresťan (gr. christianós). Jakub tu myslí na obrady krstu.
Jak 2,8 - Lv 19, 18; porov. Mt 22, 39.
Jak 2,10 - "Previnil by sa proti všetkým," pretože všetky prikázania sú výrazom jednej a tej istej Božej vôle, navzájom súvisia a tvoria jeden celok.
Jak 2,11 - Ex 20, 13–14; Dt 5, 17–18.
Jak 2,13 - Proti tomu, kto je nemilosrdný voči bratom, bude aj Boh prísny a spravodlivý. Taký sa nebude môcť spoliehať na Božie milosrdenstvo, ktoré je pre hriešnikov vlastne jedinou nádejou v deň súdu. Vidno tu narážku na jedno z ôsmich blahoslavenstiev.
Jak 2,14-17 - Opravdivá viera sa nevyhnutne prejavuje a uskutočňuje aj vonkajšími skutkami lásky a milosrdenstva, ináč by bola mŕtva. Táto myšlienka sa nijako neprotiví náuke svätého Pavla o ospravedlnení z viery (Rim 3, 21 – 4, 25; Gal 3 a inde). Pavol totiž tvrdí, že nie skutky podľa Mojžišovho zákona nás ospravedlňujú, ale viera a Božia milosť. Tu ide teda o základné ospravedlnenie, ktoré je len začiatkom svätosti a spásy. No na dosiahnutie spásy sú potrebné skutky a zásluhy. Pavol nikde nepíše, že dobré skutky nie sú potrebné. Sama kresťanská viera nie je iba rozumovým postojom, ale znamená prijať Kristovo evanjelium ako program vlastného života a plniť ho (porov. 2 Sol 3, 10–12).
Jak 2,21 - Gn 22, 9; porov. Hebr 11, 17.
Jak 2,23 - Gn 15, 6; porov. Rim 4, 3; Gal 3, 6.
Jak 2,25 - Porov. Joz 2, 1–26; Hebr 11, 31.