výhody registrácie

Jakubov list

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jak 1, 1-27

1 (VUL) Iacobus, Dei et Domini Iesu Christi servus, duodecim tribu bus, quae sunt in dispersione, salutem.
1 (KAT) Jakub, služobník Boha a Pána Ježiša Krista, posiela pozdrav dvanástim kmeňom v diaspóre.

2 (VUL) Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationibus variis incideritis,
2 (KAT) Bratia moji, pokladajte to len za radosť, keď podstúpite všelijaké skúšky,

3 (VUL) scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur;
3 (KAT) veď viete, že skúška vašej viery prináša vytrvalosť.

4 (VUL) patientia autem opus perfectum habeat, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes.
4 (KAT) A vytrvalosť sa má ukázať v dokonalých skutkoch, aby ste boli dokonalí a neporušení a v ničom nezaostávali.

5 (VUL) Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei.
5 (KAT) Ak niekomu z vás chýba múdrosť, nech si prosí od Boha, ktorý dáva všetkým štedro a bez výčitky, a dostane ju.

6 (VUL) Postulet autem in fide nihil haesitans; qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur.
6 (KAT) Ale nech prosí s vierou, bez pochybovania. Lebo kto pochybuje, podobá sa morskej vlne, hnanej a zmietanej vetrom.

7 (VUL) Non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino,
7 (KAT) Taký človek nech sa nenazdáva, že dostane niečo od Pána;

8 (VUL) vir duplex animo, inconstans in omnibus viis suis.
8 (KAT) - muž s rozpoltenou mysľou, nestály vo všetkom svojom počínaní.

9 (VUL) Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua,
9 (KAT) Brat v nízkom postavení nech sa chváli svojím povýšením,

10 (VUL) dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos feni transibit.
10 (KAT) bohatý zasa svojou úbohosťou, lebo sa pominie ako kvet trávy:

11 (VUL) Exortus est enim sol cum ardore et arefecit fenum, et flos eius decidit, et decor vultus eius deperiit; ita et dives in itineribus suis marcescet.
11 (KAT) vyjde slnko so svojou páľavou a vysuší trávu, jej kvet odpadne a krása jej zjavu zanikne. Tak zvädne aj boháč na svojich cestách.

12 (VUL) Beatus vir, qui suffert tentationem, quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se.
12 (KAT) Blahoslavený muž, ktorý vydrží skúšku, lebo keď sa osvedčí, dostane veniec života, ktorý Boh prisľúbil tým, čo ho milujú.

13 (VUL) Nemo, cum tentatur, dicat: “ A Deo tentor ”; Deus enim non tentatur malis, ipse autem neminem tentat.
13 (KAT) Nech nik v pokušení nehovorí: „Boh ma pokúša.“ Veď Boha nemožno pokúšať na zlé a ani on sám nikoho nepokúša.

14 (VUL) Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus;
14 (KAT) Ale každého pokúša vlastná žiadostivosť, ktorá ho zachvacuje a zvádza.

15 (VUL) dein concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum; peccatum vero, cum consummatum fuerit, generat mortem.
15 (KAT) Žiadostivosť potom, keď počne, porodí hriech, a keď je hriech dokonaný, splodí smrť.

16 (VUL) Nolite errare, fratres mei dilectissimi.
16 (KAT) Nemýľte sa, bratia moji milovaní!

17 (VUL) Omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio.
17 (KAT) Každý dobrý údel, každý dokonalý dar je zhora, zostupuje od Otca svetiel, u ktorého niet premeny ani tieňa zmeny.

18 (VUL) Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus primitiae quaedam creaturae eius.
18 (KAT) On nás zo svojej vôle zrodil slovom pravdy, aby sme boli ako prvotiny jeho stvorenia.

19 (VUL) Scitis, fratres mei dilecti. Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum et tardus ad iram;
19 (KAT) Vedzte, bratia moji milovaní: každý človek má byť rýchly, keď treba počúvať, ale pomalý do reči a pomalý do hnevu,

20 (VUL) ira enim viri iustitiam Dei non operatur.
20 (KAT) lebo človek v hneve nekoná, čo je spravodlivé pred Bohom.

21 (VUL) Propter quod abicientes omnem immunditiam et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.
21 (KAT) Preto odložte všetku nečistotu a akúkoľvek zlobu a v tichosti prijmite zasiate slovo, ktoré má moc spasiť vaše duše.

22 (VUL) Estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmetipsos.
22 (KAT) A slovo aj uskutočňujte, nebuďte len poslucháčmi, ktorí klamú sami seba.

23 (VUL) Quia si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo;
23 (KAT) Lebo kto iba počúva slovo a neuskutočňuje ho, podobá sa mužovi, čo si v zrkadle prezerá svoju prirodzenú tvár.

24 (VUL) consideravit enim se et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.
24 (KAT) Pozrie sa na seba, odíde a hneď zabudne, aký je.

25 (VUL) Qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit, non auditor obliviosus factus sed factor operis, hic beatus in facto suo erit.
25 (KAT) Ale kto sa zahľadí do dokonalého zákona slobody a vytrvá, kto nie je zábudlivý poslucháč, ale uskutočňovateľ diela, ten bude blahoslavený pre svoje skutky.

26 (VUL) Si quis putat se religiosum esse, non freno circumducens linguam suam sed seducens cor suum, huius vana est religio.
26 (KAT) Ak si niekto myslí, že je nábožný, a nedrží si jazyk na uzde, ale klame sám seba, toho nábožnosť je márna.

27 (VUL) Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, immaculatum se custodire ab hoc saeculo.
27 (KAT) Čistá a nepoškvrnená nábožnosť pred Bohom a Otcom je: navštevovať siroty a vdovy v ich tiesni a zachovať sa nepoškvrneným od tohto sveta.


Jak 1, 1-27





Verš 1
Iacobus, Dei et Domini Iesu Christi servus, duodecim tribu bus, quae sunt in dispersione, salutem.
Sk 8:1 - Saulus autem erat consentiens neci eius. Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesiam, quae erat Hierosolymis; et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos.
1Pt 1:1 - Petrus apostolus Iesu Christi electis advenis dispersionis Pon ti, Galatiae, Cappadociae, Asiae et Bithyniae,

Verš 2
Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationibus variis incideritis,
Mt 5:11 - Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me.
Rim 5:3 - Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur,
1Pt 1:6 - In quo exsultatis, modicum nunc si oportet contristati in variis tentationibus,

Verš 3
scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur;
Rim 5:3 - Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur,
1Pt 1:7 - ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro, quod perit, per ignem quidem probato, inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi.

Verš 5
Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei.
Prís 2:3 - si enim sapientiam invocaveris et dederis vocem tuam prudentiae,
Jer 29:12 - Et invocabitis me et ibitis; et orabitis me, et ego exaudiam vos.
Mt 7:7 - Petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
Mt 21:22 - Et omnia, quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis ”.
Mk 11:24 - Propterea dico vobis: Omnia, quaecumque orantes petitis, credite quia iam accepistis, et erunt vobis.
Jn 16:24 - Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
1Jn 3:22 - et, quodcumque petierimus, accipimus ab eo, quoniam mandata eius custodimus et ea, quae sunt placita coram eo, facimus.
1Jn 5:14 - Et haec est fiducia, quam habemus ad eum, quia si quid petierimus secundum voluntatem eius, audit nos.

Verš 11
Exortus est enim sol cum ardore et arefecit fenum, et flos eius decidit, et decor vultus eius deperiit; ita et dives in itineribus suis marcescet.
Iz 40:6 - Vox dicentis: “ Clama! ”. Et dixi: “ Quid clamabo? ”. Omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos agri;
1Kor 7:31 - et qui utuntur hoc mundo, tamquam non abutentes; praeterit enim figura huius mundi.
Jak 4:14 - qui ignoratis, quae erit in crastinum vita vestra! Vapor enim estis ad modicum parens, deinceps exterminatur;
1Pt 1:24 - quia omnis caro ut fenum, et omnis gloria eius tamquam flos feni. Exaruit fenum, et flos decidit;
1Jn 2:17 - Et mundus transit, et concupiscentia eius; qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum.

Verš 12
Beatus vir, qui suffert tentationem, quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se.
Jób 5:17 - Beatus homo, qui corripitur a Deo; increpationem ergo Omnipotentis ne reprobes.
2Tim 4:8 - in reliquo reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi Dominus in illa die, iustus iudex, non solum autem mihi sed et omnibus, qui diligunt adventum eius.
1Pt 5:4 - Et cum apparuerit Princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coro nam.
Zjv 2:10 - Nihil horum timeas, quae passurus es. Ecce missurus est Diabolus ex vobis in carcerem, ut tentemini, et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae.
Mt 10:22 - Et eritis odio omnibus propter nomen meum; qui autem perseveraverit in finem, hic salvus erit.
Mt 19:28 - Iesus autem dixit illis: “ Amen dico vobis quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in throno gloriae suae, sedebitis et vos super thronos duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel.

Verš 17
Omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio.
Prís 2:6 - Quia Dominus dat sapientiam, et ex ore eius scientia et prudentia.
1Kor 4:7 - Quis enim te discernit? Quid autem habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis?
Iz 14:27 - Dominus enim exercituum decrevit, et quis poterit infirmare? Et manus eius extenta, et quis avertet eam?
Iz 46:10 - Annuntians ab exordio novissimum et ab initio, quae necdum facta sunt, dicens: “ Consilium meum stabit, et omnem voluntatem meam faciam ”.
Mal 3:6 - Ego enim Dominus et non mutatus sum; sed vos, filii lacob, nondum ad finem pervenistis.
Rim 11:29 - sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei!

Verš 18
Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus primitiae quaedam creaturae eius.
1Kor 4:15 - nam si decem milia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres, nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui.
Gal 4:19 - filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis!
1Pt 1:23 - renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivum et permanens:

Verš 19
Scitis, fratres mei dilecti. Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum et tardus ad iram;
Prís 17:27 - Qui moderatur sermones suos, novit scientiam, et lenis spiritu est vir prudens.
Kaz 5:2 - Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia.

Verš 21
Propter quod abicientes omnem immunditiam et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.
Rim 13:12 - Nox processit, dies autem appropiavit. Abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis.
Kol 3:8 - Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro;

Verš 22
Estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmetipsos.
Mt 7:21 - Non omnis, qui dicit mihi: “Domine, Domine”, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est.
Lk 11:28 - At ille dixit: “ Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt! ”.
Rim 2:13 - Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur.
1Jn 3:7 - Filioli, nemo vos seducat. Qui facit iustitiam, iustus est, sicut ille iustus est;

Verš 23
Quia si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo;
Lk 6:47 - Omnis, qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos, ostendam vobis cui similis sit:

Verš 25
Qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit, non auditor obliviosus factus sed factor operis, hic beatus in facto suo erit.
Mt 5:19 - Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum.

Verš 26
Si quis putat se religiosum esse, non freno circumducens linguam suam sed seducens cor suum, huius vana est religio.
Ž 34:13 - MEM. Quis est homo, qui vult vitam, diligit dies, ut videat bonum? -
Jak 3:6 - Et lingua ignis est, universitas iniquitatis; lingua constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis et inflammatur a gehenna.
1Pt 3:10 - “ Qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos, coerceat linguam suam a malo,

Jak 1,1 - "Dvanástim kmeňom v diaspóre,", t. j. kresťanom zo židovstva, roztrúseným v grécko-rímskom svete (porov. Sk 2, 5–11).

Jak 1,2 - "Bratia moji", kresťania sú jedna veľká rodina, ktorej hlavou je nebeský Otec a Kristus je starším bratom. "Skúšky" sú pre kresťana radosťou, lebo za ne dostane hojnú odmenu v nebi (porov. Mt 5, 12).

Jak 1,4 - Kresťan má v skúškach vidieť príležitosť zdokonaliť si vieru. A tá má byť praktická, má sa prejavovať v skutkoch.

Jak 1,5 - "Múdrosť" ako dar Ducha Svätého (pozri 3, 13–17).

Jak 1,9-10 - Kto je v nízkom spoločenskom postavení, nech pamätá na svoju duchovnú hodnotu; a kto je bohatý a vo vysokom postavení, nech pamätá na márnosť a pominuteľnosť všetkých vecí (porov. Iz 40, 6–7).

Jak 1,17 - "Otec svetiel," t. j. Boh, Stvoriteľ nebeských svetiel (Gn 1, 14–18) a prameň každého duchovného svetla (porov. 1 Pt 5, 9).

Jak 1,18 - "Slovo pravdy" je evanjelium (porov. 1 Pt 1, 23–25; Kol 1, 5; Ef 1, 13; 2 Tim 2, 15), prípadne súhrn Božieho zjavenia v živote kresťanov; nazýva sa aj "zákonom slobody" (v. 25; 2, 12) a "kráľovským zákonom" (v. 8).

Jak 1,24 - Do zrkadla sa díva človek, aby poznal, čo má upraviť na svojom vonkajšku. Ak neurobí úpravy hneď pred zrkadlom, ale odíde, zabudne na to, čo mal upraviť, a zrkadlo mu je nanič. Takému človeku sa podobá ten, kto Božie slovo (zákon slobody, čiže evanjeliovú náuku s jej mravnými príkazmi) síce počúva, ale nezachováva. Lebo čím je zrkadlo pre telo, tým je Božie slovo pre dušu. Náboženské zásady musia preniknúť celú našu bytosť a ovplyvniť všetko naše konanie.