výhody registrácie

List Hebrejom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Heb 8, 1-13

1 Caput autem super ea, quae dicuntur: talem habemus ponti ficem, qui consedit in dextera throni Maiestatis in caelis, 2 sanctorum minister et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, non homo. 3 Omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur; unde necesse erat et hunc habere aliquid, quod offerret. 4 Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos, cum sint qui offerant secundum legem munera; 5 qui figurae et umbrae deserviunt caelestium, sicut responsum est Moysi, cum consummaturus esset tabernaculum: “ Vide enim, inquit, omnia facies secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte ”. 6 Nunc autem differentius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est. 7 Nam si illud prius culpa vacasset, non secundi locus inquireretur; 8 vituperans enim eos dicit: “ Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel et super domum Iudae testamentum novum; 9 non secundum testamentum, quod feci patribus eorum in die, qua apprehendi manum illorum, ut educerem illos de terra Aegypti; quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus. 10 Quia hoc est testamentum, quod testabor domui Israel post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum. 11 Et non docebit unusquisque civem suum, et unusquisque fratrem suum dicens: “Cognosce Dominum”; quoniam omnes scient me, a minore usque ad maiorem eorum, 12 quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum illorum iam non memorabor ”. 13 Dicendo “ novum ” veteravit prius; quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est.

Heb 8, 1-13





Verš 1
Caput autem super ea, quae dicuntur: talem habemus ponti ficem, qui consedit in dextera throni Maiestatis in caelis,
Heb 3:1 - Unde, fratres sancti, vocationis caelestis participes, considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum,
Heb 4:14 - Habentes ergo pontificem magnum, qui penetravit caelos, Iesum Filium Dei, teneamus confessionem.
Heb 6:20 - ubi praecursor pro nobis introivit Iesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum.
Heb 9:11 - Christus autem cum advenit pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est non huius creationis,
Ef 1:20 - quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus
Kol 3:1 - Igitur, si conresurrexistis Chri sto, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens;
Heb 12:2 - aspicientes in ducem fidei et consummatorem Iesum, qui pro gaudio sibi proposito sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera throni Dei sedet.

Verš 3
Omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur; unde necesse erat et hunc habere aliquid, quod offerret.
Ef 5:2 - et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.

Verš 5
qui figurae et umbrae deserviunt caelestium, sicut responsum est Moysi, cum consummaturus esset tabernaculum: “ Vide enim, inquit, omnia facies secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte ”.
Kol 2:17 - quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi.
Heb 10:1 - Umbram enim habens lex bonorum futurorum, non ip sam imaginem rerum, per singulos annos iisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere.
Ex 25:40 - Inspice et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est.
Sk 7:44 - Tabernaculum testimonii erat patribus nostris in deserto, sicut disposuit, qui loquebatur ad Moysen, ut faceret illud secundum formam, quam viderat;

Verš 6
Nunc autem differentius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.
2Kor 3:6 - qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non litterae sed Spiritus: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat.

Verš 8
vituperans enim eos dicit: “ Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel et super domum Iudae testamentum novum;
Jer 31:31 - Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui Iudae pactum novum;

Verš 10
Quia hoc est testamentum, quod testabor domui Israel post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum.
Jer 31:33 - Sed hoc erit pactum, quod feriam cum domo Israel post dies illos, dicit Dominus: Dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum.
Za 8:8 - et adducam eos, et habitabunt in medio Ierusalem; et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum in veritate et iustitia.

Verš 11
Et non docebit unusquisque civem suum, et unusquisque fratrem suum dicens: “Cognosce Dominum”; quoniam omnes scient me, a minore usque ad maiorem eorum,
Jn 6:45 - Est scriptum in Prophetis: “Et erunt omnes docibiles Dei “. Omnis, qui audivit a Patre et didicit, venit ad me.
Jn 6:65 - Et dicebat: “ Propterea dixi vobis: Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre ”.
1Jn 2:27 - Et vos, unctionem, quam accepistis ab eo, manet in vobis, et non necesse habetis, ut aliquis doceat vos; sed sicut unctio ipsius docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium, et, sicut docuit vos, manetis in eo.

Hebr 8,5 - Ex 25, 40.

Hebr 8,8-12 - Jer 31, 31–34. Ide o známe Jeremiášovo proroctvo o obnove Izraela po babylonskom zajatí.