výhody registrácie

List Hebrejom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Heb 7, 1-28

1 Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui ob viavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei, 2 cui et decimam omnium divisit Abraham, primum quidem, qui interpretatur rex iustitiae, deinde autem et rex Salem, quod est rex Pacis, 3 sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum neque finem vitae habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum. 4 Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha. 5 Et illi quidem, qui de filiis Levi sacerdotium accipiunt, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est a fratribus suis, quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae; 6 hic autem, cuius generatio non annumeratur in eis, decimam sumpsit ab Abraham et eum, qui habebat repromissiones, benedixit. 7 Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur. 8 Et hic quidem decimas morientes homines sumunt; ibi autem testimonium accipiens quia vivit. 9 Et, ut ita dictum sit, per Abraham et Levi, qui decimas accipit, decimatus est; 10 adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech. 11 Si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat, populus enim sub ipso legem accepit, quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici? 12 Translato enim sacerdotio, necesse est, ut et legis translatio fiat. 13 De quo enim haec dicuntur, ex alia tribu est, ex qua nullus altari praesto fuit; 14 manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster, in quam tribum nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. 15 Et amplius adhuc manifestum est, si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos, 16 qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis, 17 testimonium enim accipit: “ Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech ”. 18 Reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem, 19 nihil enim ad perfectum adduxit lex; introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum. 20 Et quantum non est sine iure iurando; illi quidem sine iure iurando sacerdotes facti sunt, 21 hic autem cum iure iurando per eum, qui dicit ad illum: “ Iuravit Dominus et non paenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum ”, 22 in tantum et melioris testamenti sponsor factus est Iesus. 23 Et illi quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohibebantur permanere; 24 hic autem eo quod manet in aeternum, intransgressibile habet sacerdotium; 25 unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro eis. 26 Talis enim et decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus; 27 qui non habet necessitatem cotidie, quemadmodum pontifices, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi; hoc enim fecit semel semetipsum offerendo. 28 Lex enim homines constituit pontifices infirmitatem habentes; sermo autem iuris iurandi, quod post legem est, Filium in aeternum consummatum.

Heb 7, 1-28





Verš 1
Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui ob viavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei,
Gn 14:18 - At vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi

Verš 5
Et illi quidem, qui de filiis Levi sacerdotium accipiunt, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est a fratribus suis, quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae;
Nm 18:21 - Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israelis in possessionem pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo conventus,
Dt 18:1 - Non habebunt sacerdotes le vitae, omnis tribus Levi, par tem et hereditatem cum reliquo Israel; de sacrificiis Domini et hereditate eius comedent
Joz 14:4 - sed sunt filii Ioseph in duas divisi tribus, Manasse et Ephraim, nec acceperunt Levitae aliam in terra partem, nisi urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta et pecora sua.
2Krn 31:5 - Quod cum percrebruisset in auribus multitudinis, plurimas obtulere primitias filii Israel frumenti, vini et olei, mellis quoque et omnium, quae gignit humus, et decimas obtulerunt de omnibus abundanter.

Verš 6
hic autem, cuius generatio non annumeratur in eis, decimam sumpsit ab Abraham et eum, qui habebat repromissiones, benedixit.
Gn 14:20 - et benedictus Deus excelsus, qui tradidit hostes tuos in manus tuas”. Et dedit ei decimas ex omnibus.

Verš 11
Si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat, populus enim sub ipso legem accepit, quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici?
Gal 2:21 - Non irritam facio gratiam Dei; si enim per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est.

Verš 14
manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster, in quam tribum nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.
Iz 11:1 - Et egredietur virga de stirpe Iesse, et flos de radice eius ascendet;
Mt 1:3 - Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar, Phares autem genuit Esrom, Esrom autem genuit Aram,

Verš 17
testimonium enim accipit: “ Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech ”.
Ž 110:4 - Iuravit Dominus et non paenitebit eum: “ Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech ”.
Heb 5:6 - quemadmodum et in alio dicit: “ Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech ”.

Verš 19
nihil enim ad perfectum adduxit lex; introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.
Sk 13:39 - in hoc omnis, qui credit, iustificatur.
Rim 3:28 - Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis.
Rim 8:3 - Nam, quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudine carnis peccati et pro peccato, damnavit peccatum in carne,
Gal 2:16 - scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Iesu Christi, et nos in Christum Iesum credidimus, ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis, quoniam ex operibus legis non iustificabitur omnis caro.
Jn 1:17 - quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est.
Rim 3:21 - Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est, testificata a Lege et Prophetis,

Verš 21
hic autem cum iure iurando per eum, qui dicit ad illum: “ Iuravit Dominus et non paenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum ”,
Ž 110:4 - Iuravit Dominus et non paenitebit eum: “ Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech ”.

Verš 25
unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro eis.
1Tim 2:5 - Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus,
1Jn 2:1 - Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis. Sed si quis pecca verit, advocatum habemus ad Patrem, Iesum Christum iustum;

Verš 27
qui non habet necessitatem cotidie, quemadmodum pontifices, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi; hoc enim fecit semel semetipsum offerendo.
Lv 9:7 - Dixit et ad Aaron: “ Accede ad altare et immola pro peccato tuo; offer holocaustum et expia te et populum. Et fac hostiam populi et expia eum, sicut praecepit Dominus ”.
Lv 16:6 - Cumque obtulerit vitulum in sacrificium suum pro peccato et expiaverit se et domum suam,
Heb 5:3 - et propter eam debet, quemadmodum et pro populo, ita etiam pro semetipso offerre pro peccatis.

Hebr 7,1-10 - Melchizedech je predobrazom Krista svojím menom (Melchizedech znamená "kráľ spravodlivosti"), ako aj svojím postavením nad Abrahámom a levitským kňazstvom, svojím tajuplným vstupom do dejín a svojím mimoriadnym kňazstvom.

Hebr 7,1 - "Kráľ Salema." Šalem bolo staré meno neskoršieho Jeruzalema. Skrýva v sebe semitské slovo šalom = pokoj.

Hebr 7,8 - Kým Abrahám a Lévi boli smrteľní ľudia, Melchizedechovo kňazstvo trvá večne.

Hebr 7,10 - Abrahám bol praded Léviho.

Hebr 7,11-17 - Svätopisec poukazuje na text žalmu 110 o ustanovení nového, večného "kňaza podľa radu Melchizedechovho" a tým zdôrazňuje, že levitské kňazstvo bolo nedokonalé a len dočasné. Ba nový kňaz (Kristus) ani nie je z kmeňa Léviho, ale z Júdovho.

Hebr 7,20-25 - Vznešenosť Kristovho kňazstva dokazuje autor listu dvoma dôvodmi: Boh urobil Krista veľkňazom na základe prísahy, kým v súvislosti so starozákonným kňazstvom takáto prísaha neodznela (v. 20–22); druhým dôvodom je večnosť Kristovho kňazstva (v. 23–25).

Hebr 7,21 - Ž 100, 4.