výhody registrácie

List Hebrejom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Heb 6, 1-20

1 Quapropter praetermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur, non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum, 2 baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni. 3 Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus. 4 Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti 5 et bonum gustaverunt Dei verbum virtutesque saeculi venturi 6 et prolapsi sunt, rursus renovari ad paenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei et ostentui habentes. 7 Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam opportunam illis, propter quos et colitur, accipit benedictionem a Deo; 8 proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima, cuius finis in combustionem. 9 Confidimus autem de vobis, dilectissimi, meliora et viciniora saluti, tametsi ita loquimur; 10 non enim iniustus Deus, ut obliviscatur operis vestri et dilectionis, quam ostendistis nomini ipsius, qui ministrastis sanctis et ministratis. 11 Cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem, 12 ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide et patientia hereditant promissiones. 13 Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem iuraret maiorem, iuravit per semetipsum 14 dicens: “ Utique benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te ”; 15 et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem. 16 Homines enim per maiorem sui iurant, et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum; 17 in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus immobilitatem consilii sui, se interposuit iure iurando, 18 ut per duas res immobiles, in quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solacium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem; 19 quam sicut ancoram habemus animae, tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis, 20 ubi praecursor pro nobis introivit Iesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum.

Heb 6, 1-20





Verš 3
Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus.
Sk 18:21 - sed valefaciens et dicens: “ Iterum revertar ad vos Deo volente ”, navigavit ab Epheso;
1Kor 4:19 - veniam autem cito ad vos, si Dominus voluerit, et cognoscam non sermonem eorum, qui inflati sunt, sed virtutem;
Jak 4:15 - pro eo ut dicatis: “ Si Dominus voluerit, et vivemus et faciemus hoc aut illud ”.

Verš 4
Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti
Mt 12:31 - Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.
Heb 10:26 - Voluntarie enim peccantibus nobis, post acceptam notitiam veritatis, iam non relinquitur pro peccatis hostia,
1Jn 5:16 - Si quis videt fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petet, et dabit ei Deus vitam, peccantibus non ad mortem. Est peccatum ad mortem; non pro illo dico, ut roget.

Verš 10
non enim iniustus Deus, ut obliviscatur operis vestri et dilectionis, quam ostendistis nomini ipsius, qui ministrastis sanctis et ministratis.
Prís 14:31 - Qui calumniatur egentem, exprobrat Factori eius; honorat autem eum, qui miseretur pauperis.
Mt 10:42 - Et, quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam ”.
Mt 25:40 - Et respondens Rex dicet illis: “Amen dico vobis: Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis”.
Mk 9:41 - Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine, quia Christi estis, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam.
Jn 13:20 - Amen, amen dico vobis: Qui accipit, si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum, qui me misit ”.

Verš 14
dicens: “ Utique benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te ”;
Gn 12:3 - Benedicam benedicentibus tibi et maledicentibus tibi maledicam, atque in te benedicentur universae cognationes terrae!”.
Gn 17:4 - Dixitque ei Deus: “Ecce pactum meum tecum. Erisque pater multarum gentium,
Gn 22:16 - “Per memetipsum iuravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem et non pepercisti filio tuo unigenito,
Ž 105:9 - quod disposuit cum Abraham, et iuramenti sui ad Isaac.
Lk 1:73 - iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis,

Verš 16
Homines enim per maiorem sui iurant, et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum;
Ex 22:11 - Quod si furto ablatum fuerit, restituet damnum domino;

Verš 20
ubi praecursor pro nobis introivit Iesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum.
Heb 3:1 - Unde, fratres sancti, vocationis caelestis participes, considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum,
Heb 4:14 - Habentes ergo pontificem magnum, qui penetravit caelos, Iesum Filium Dei, teneamus confessionem.
Heb 8:1 - Caput autem super ea, quae dicuntur: talem habemus ponti ficem, qui consedit in dextera throni Maiestatis in caelis,
Heb 9:11 - Christus autem cum advenit pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est non huius creationis,

Hebr 6,1 - "Z mŕtvych skutkov", t. j. hriechov.

Hebr 6,2 - "Učenie o krstoch". Nevie sa presne, o akých "krstoch" je reč. Azda ide o očistné obrady u Židov a pohanov? Alebo skôr o Jánov krst a kresťanský krst, prípadne o obrady kresťanského krstu?

Hebr 6,4 - "Osvietenie" je starokresťanský výraz na označenie krstu, ktorý osvecuje pokrsteného svetlom viery.

Hebr 6,4-8 - Morálne je nemožné (čiže veľmi ťažké), aby sa obrátili pravým pokáním tí, čo odpadli od viery po toľkých nebeských daroch. "Znova križujú Božieho Syna", lebo pokiaľ ide o nich, zapierajú Božieho Syna a odsudzujú ho na smrť, ako spravili Židia, a tak ho vystavujú posmechu.

Hebr 6,5 - Spoločenstvo kresťanov silno prežívalo sily nebeského sveta, vstupujúce do ich prítomného života.

Hebr 6,9-12 - Aby čitatelia nezmalomyseľneli tým, čo autor povedal vo v. 4–8, utešuje ich nádejou, že do- siahnu spásu.

Hebr 6,10 - "Posluhovali svätým," t. j. kresťanom.

Hebr 6,13 - Keď Boh pri svojich prisľúbeniach používa prísahu, to je len pre ľudí, aby im dal väčšiu istotu. A preto tak, ako splnil prísľub daný Abrahámovi (Gn 22, 16 n.), uskutoční aj našu nádej na večnú spásu, ak pevne zakotvíme v Ježišovi, ktorý je naším veľkňazom v nebeskej svätyni.

Hebr 6,19 - "Za oponu." Svätopisec používa obraz starozákonnej svätyne, kde svätyňa bola od Svätyne svätých oddelená oponou.