výhody registrácie

List Hebrejom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Heb 3, 1-19

1 (VUL) Unde, fratres sancti, vocationis caelestis participes, considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum,
1 (SVD) من ثم ايها الاخوة القديسون شركاء الدعوة السماوية لاحظوا رسول اعترافنا ورئيس كهنته المسيح يسوع

2 (VUL) qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in tota domo illius.
2 (SVD) حال كونه امينا للذي اقامه كما كان موسى ايضا في كل بيته.

3 (VUL) Amplioris enim gloriae iste prae Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet quam domus, qui fabricavit illam.
3 (SVD) فان هذا قد حسب اهلا لمجد اكثر من موسى بمقدار ما لباني البيت من كرامة اكثر من البيت.

4 (VUL) Omnis namque domus fabricatur ab aliquo; qui autem omnia fabricavit, Deus est.
4 (SVD) لان كل بيت يبنيه انسان ما ولكن باني الكل هو الله.

5 (VUL) Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum, quae dicenda erant,
5 (SVD) وموسى كان امينا في كل بيته كخادم شهادة للعتيد ان يتكلم به.

6 (VUL) Christus vero tamquam Filius super domum illius; cuius domus sumus nos, si fiduciam et gloriationem spei retineamus.
6 (SVD) واما المسيح فكابن على بيته. وبيته نحن ان تمسكنا بثقة الرجاء وافتخاره ثابتة الى النهاية

7 (VUL) Quapropter, sicut dicit Spiritus Sanctus: “ Hodie, si vocem eius audieritis,
7 (SVD) لذلك كما يقول الروح القدس اليوم ان سمعتم صوته

8 (VUL) nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione, secundum diem tentationis in deserto,
8 (SVD) فلا تقسّوا قلوبكم كما في الإسخاط يوم التجربة في القفر

9 (VUL) ubi tentaverunt me patres vestri in probatione et viderunt opera mea
9 (SVD) حيث جربني آبائكم. اختبروني وابصروا اعمالي اربعين سنة.

10 (VUL) quadraginta annos. Propter quod infensus fui generationi huic et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas;
10 (SVD) لذلك مقت ذلك الجيل وقلت انهم دائما يضلون في قلوبهم ولكنهم لم يعرفوا سبلي.

11 (VUL) sicut icut iuravi in ira mea: Non introibunt in requiem meam ”.
11 (SVD) حتى اقسمت في غضبي لن يدخلوا راحتي.

12 (VUL) Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo,
12 (SVD) انظروا ايها الاخوة ان لا يكون في احدكم قلب شرير بعدم ايمان في الارتداد عن الله الحي.

13 (VUL) sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec illud “ hodie ” vocatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati;
13 (SVD) بل عظوا انفسكم كل يوم ما دام الوقت يدعى اليوم لكي لا يقسّى احد منكم بغرور الخطية.

14 (VUL) participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus,
14 (SVD) لاننا قد صرنا شركاء المسيح ان تمسكنا ببداءة الثقة ثابتة الى النهاية

15 (VUL) dum dicitur: “ Hodie, si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione ”.
15 (SVD) اذ قيل اليوم ان سمعتم صوته فلا تقسّوا قلوبكم كما في الإسخاط.

16 (VUL) Qui sunt enim qui audientes exacerbaverunt? Nonne universi, qui profecti sunt ab Aegypto per Moysen?
16 (SVD) فمن هم الذين اذ سمعوا اسخطوا. أليس جميع الذين خرجوا من مصر بواسطة موسى.

17 (VUL) Quibus autem infensus fuit quadraginta annos? Nonne illis, qui peccaverunt, quorum membra ceciderunt in deserto?
17 (SVD) ومن مقت اربعين سنة. أليس الذين اخطأوا الذين جثثهم سقطت في القفر.

18 (VUL) Quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius, nisi illis, qui increduli fuerunt?
18 (SVD) ولمن اقسم لن يدخوا راحته الا للذين لم يطيعوا.

19 (VUL) Et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem.
19 (SVD) فنرى انهم لم يقدروا ان يدخلوا لعدم الايمان


Heb 3, 1-19





Verš 1
Unde, fratres sancti, vocationis caelestis participes, considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum,
Heb 4:14 - Habentes ergo pontificem magnum, qui penetravit caelos, Iesum Filium Dei, teneamus confessionem.
Heb 6:20 - ubi praecursor pro nobis introivit Iesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum.
Heb 8:1 - Caput autem super ea, quae dicuntur: talem habemus ponti ficem, qui consedit in dextera throni Maiestatis in caelis,
Heb 9:11 - Christus autem cum advenit pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est non huius creationis,

Verš 2
qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in tota domo illius.
Nm 12:7 - At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est!

Verš 4
Omnis namque domus fabricatur ab aliquo; qui autem omnia fabricavit, Deus est.
2Kor 5:17 - Si quis ergo in Christo, nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova.
Ef 2:10 - Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in opera bona, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus.

Verš 5
Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum, quae dicenda erant,
Dt 18:15 - Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus; ipsum audietis,
Dt 18:18 - prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius, loqueturque ad eos omnia, quae praecepero illi.

Verš 6
Christus vero tamquam Filius super domum illius; cuius domus sumus nos, si fiduciam et gloriationem spei retineamus.
1Kor 3:16 - Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis?
1Kor 6:19 - An nescitis quoniam corpus vestrum templum est Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri?
2Kor 6:16 - Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi; sicut dicit Deus: “ Inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
1Pt 2:5 - et ipsi tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum.
Rim 5:2 - per quem et accessum habemus fide in gratiam istam, in qua stamus et gloriamur in spe gloriae Dei.

Verš 7
Quapropter, sicut dicit Spiritus Sanctus: “ Hodie, si vocem eius audieritis,
Ž 95:7 - quia ipse est Deus noster, et nos populus pascuae eius et oves manus eius.
Heb 4:7 - iterum terminat diem quendam, “ Hodie ”, in David dicendo post tantum temporis, sicut supra dictum est: “ Hodie, si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra ”.

Verš 8
nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione, secundum diem tentationis in deserto,
Ex 17:2 - Qui iurgatus contra Moysen ait: “ Da nobis aquam, ut bibamus ”. Quibus respondit Moyses: “ Quid iurgamini contra me? Cur tentatis Dominum? ”.

Verš 11
sicut icut iuravi in ira mea: Non introibunt in requiem meam ”.
Nm 14:21 - Vivo ego, et implebit gloria Domini universam terram!
Dt 1:34 - Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus iuravit et ait:

Verš 15
dum dicitur: “ Hodie, si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione ”.
Heb 3:7 - Quapropter, sicut dicit Spiritus Sanctus: “ Hodie, si vocem eius audieritis,

Verš 17
Quibus autem infensus fuit quadraginta annos? Nonne illis, qui peccaverunt, quorum membra ceciderunt in deserto?
Nm 14:36 - Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem congregationem detrahentes terrae quod esset mala,
Ž 106:26 - Et elevavit manum suam super eos, ut prosterneret eos in deserto
1Kor 10:10 - Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore.
Júd 1:5 - Commonere autem vos volo, scientes vos omnia, quoniam Dominus semel populum de terra Aegypti salvans, secundo eos, qui non crediderunt, perdidit;

Verš 18
Quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius, nisi illis, qui increduli fuerunt?
Dt 1:34 - Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus iuravit et ait:

Hebr 3,1-6 - Kristus je viac ako Mojžiš. Dom, ktorý staval Mojžiš, bol ľud Starej zmluvy; staval ho ako služobník, nie ako Pán stavby (1 Kor 10, 4). Kristov dom je ľud Novej zmluvy (1 Pt 2, 5), ktorý stavia z ľudí Kristus, Boží Syn, ako Pán domu.

Hebr 3,7-11 - Porov. Ž 95, 8–11.

Hebr 3,8.15 - Svätopisec tu myslí na šomranie ľudu na púšti, keď nemali vodu, o čom sa hovorí v Ex 17, 7 a Nm 20, 1–13. Tým chce varovať čitateľov pred neverou a odpadlíctvom, aby neboli vylúčení z večnej blaženosti ako hriešni Izraeliti z vlastníctva zasľúbenej zeme.

Hebr 3,11 - "Nevojdú do môjho pokoja." t. j. do pokojného vlastnenia a užívania zasľúbenej krajiny, ktorá bola predobrazom večného pokoja a blaženosti.

Hebr 3,13 - "Dnes" trvá do slávneho Kristovho príchodu na konci vekov.

Hebr 3,14 - "Účastníkmi Krista," t. j. v krste sme boli úzko spojení s Kristom a stali sme sa jeho spoludedičmi večnej blaženosti.

Hebr 3,17 - Porov. Nm 14,29.