výhody registrácie

List Hebrejom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Heb 12, 1-29

1 (VUL) Ideoque et nos tantam ha bentes circumpositam nobis nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus propositum nobis certamen,
1 (SVD) لذلك نحن ايضا اذ لنا سحابة من الشهود مقدار هذه محيطة بنا لنطرح كل ثقل والخطية المحيطة بنا بسهولة ولنحاضر بالصبر في الجهاد الموضوع امامنا

2 (VUL) aspicientes in ducem fidei et consummatorem Iesum, qui pro gaudio sibi proposito sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera throni Dei sedet.
2 (SVD) ناظرين الى رئيس الايمان ومكمله يسوع الذي من اجل السرور الموضوع امامه احتمل الصليب مستهينا بالخزي فجلس في يمين عرش الله.

3 (VUL) Recogitate enim eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini animis vestris deficientes.
3 (SVD) فتفكروا في الذي احتمل من الخطاة مقاومة لنفسه مثل هذه لئلا تكلوا وتخوروا في نفوسكم

4 (VUL) Nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes;
4 (SVD) لم تقاوموا بعد حتى الدم مجاهدين ضد الخطية

5 (VUL) et obliti estis exhortationis, quae vobis tamquam filiis loquitur: “ Fili mi, noli neglegere disciplinam Domini neque deficias, dum ab eo argueris:
5 (SVD) وقد نسيتم الوعظ الذي يخاطبكم كبنين يا ابني لا تحتقر تأديب الرب ولا تخر اذا وبخك.

6 (VUL) quem enim diligit, Dominus castigat, flagellat autem omnem filium, quem recipit ”.
6 (SVD) لان الذي يحبه الرب يؤدبه ويجلد كل ابن يقبله.

7 (VUL) Ad disciplinam suffertis; tamquam filios vos tractat Deus. Quis enim filius, quem non corripit pater?
7 (SVD) ان كنتم تحتملون التأديب يعاملكم الله كالبنين. فاي ابن لا يؤدبه ابوه.

8 (VUL) Quod si extra disciplinam estis, cuius participes facti sunt omnes, ergo adulterini et non filii estis!
8 (SVD) ولكن ان كنتم بلا تأديب قد صار الجميع شركاء فيه فانتم نغول لا بنون.

9 (VUL) Deinde patres quidem carnis nostrae habebamus eruditores et reverebamur; non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus?
9 (SVD) ثم قد كان لنا آباء اجسادنا مؤدبين وكنا نهابهم. أفلا نخضع بالأولى جدا لأبي الارواح فنحيا.

10 (VUL) Et illi quidem ad tempus paucorum dierum, secundum quod videbatur illis, castigabant; hic autem ad id, quod utile est ad participandam sanctitatem eius.
10 (SVD) لان اولئك أدبونا اياما قليلة حسب استحسانهم. واما هذا فلاجل المنفعة لكي نشترك في قداسته.

11 (VUL) Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris; postea autem fructum pacificum exercitatis per eam reddit iustitiae.
11 (SVD) ولكن كل تأديب في الحاضر لا يرى انه للفرح بل للحزن. واما اخيرا فيعطي الذين يتدربون به ثمر بر للسلام.

12 (VUL) Propter quod remissas manus et soluta genua erigite
12 (SVD) لذلك قوّموا الايادي المسترخية والركب المخلّعة

13 (VUL) et gressus rectos facite pedibus vestris, ut, quod claudum est, non extorqueatur, magis autem sanetur.
13 (SVD) واصنعوا لارجلكم مسالك مستقيمة لكي لا يعتسف الاعرج بل بالحري يشفى.

14 (VUL) Pacem sectamini cum omnibus et sanctificationem, sine qua nemo videbit Dominum,
14 (SVD) اتبعوا السلام مع الجميع والقداسة التي بدونها لن يرى احد الرب

15 (VUL) providentes, ne quis desit gratiae Dei, ne qua radix amaritudinis sursum germinans perturbet, et per illam inquinentur multi;
15 (SVD) ملاحظين لئلا يخيب احد من نعمة الله. لئلا يطلع اصل مرارة ويصنع انزعاجا فيتنجس به كثيرون.

16 (VUL) ne quis fornicator aut profanus ut Esau, qui propter unam escam vendidit primogenita sua.
16 (SVD) لئلا يكون احد زانيا او مستبيحا كعيسو الذي لاجل اكلة واحدة باع بكوريته.

17 (VUL) Scitis enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est; non enim invenit paenitentiae locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam.
17 (SVD) فانكم تعلمون انه ايضا بعد ذلك لما اراد ان يرث البركة رفض اذ لم يجد للتوبة مكانا مع انه طلبها بدموع

18 (VUL) Non enim accessistis ad tractabilem et ardentem ignem et turbinem et caliginem et procellam
18 (SVD) لانكم لم تأتوا الى جبل ملموس مضطرم بالنار والى ضباب وظلام وزوبعة

19 (VUL) et tubae sonum et vocem verborum, quam qui audierunt, recusaverunt, ne ultra eis fieret verbum;
19 (SVD) وهتاف بوق وصوت كلمات استعفى الذين سمعوه من ان تزداد لهم كلمة.

20 (VUL) non enim portabant mandatum: “ Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur”;
20 (SVD) لانهم لم يحتملوا ما أمر به وان مست الجبل بهيمة ترجم او ترمى بسهم.

21 (VUL) et ita terribile erat, quod videbatur, Moyses dixit: “ Exterritus sum et tremebundus ”.
21 (SVD) وكان المنظر هكذا مخيفا حتى قال موسى انا مرتعب ومرتعد.

22 (VUL) Sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem caelestem, et multa milia angelorum, frequentiam
22 (SVD) بل قد أتيتم الى جبل صهيون والى مدينة الله الحي اورشليم السماوية والى ربوات هم محفل ملائكة

23 (VUL) et ecclesiam primogenitorum, qui conscripti sunt in caelis, et iudicem Deum omnium et spiritus iustorum, qui consummati sunt,
23 (SVD) وكنيسة ابكار مكتوبين في السموات والى الله ديان الجميع والى ارواح ابرار مكمّلين

24 (VUL) et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinem aspersionis, melius loquentem quam Abel.
24 (SVD) والى وسيط العهد الجديد يسوع والى دم رشّ يتكلم افضل من هابيل

25 (VUL) Videte, ne recusetis loquentem; si enim illi non effugerunt recusantes eum, qui super terram loquebatur, multo magis nos, qui de caelis loquentem avertimus;
25 (SVD) انظروا ان لا تستعفوا من المتكلم. لانه ان كان اولئك لم ينجوا اذ استعفوا من المتكلم على الارض فبالأولى جدا لا ننجو نحن المرتدين عن الذي من السماء

26 (VUL) cuius vox movit terram tunc, modo autem pronuntiavit dicens: “ Adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum ”.
26 (SVD) الذي صوته زعزع الارض حينئذ واما الآن فقد وعد قائلا اني مرة ايضا ازلزل لا الارض فقط بل السماء ايضا.

27 (VUL) Hoc autem “ adhuc semel ” declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea, quae sunt immobilia.
27 (SVD) فقوله مرة ايضا يدل على تغيّر الاشياء المتزعزعة كمصنوعة لكي تبقى التي لا تتزعزع.

28 (VUL) Itaque, regnum immobile suscipientes, habeamus gratiam, per quam serviamus placentes Deo cum reverentia et metu;
28 (SVD) لذلك ونحن قابلون ملكوتا لا يتزعزع ليكن عندنا شكر به نخدم الله خدمة مرضية بخشوع وتقوى.

29 (VUL) etenim Deus noster ignis consumens est.
29 (SVD) لان الهنا نار آكلة


Heb 12, 1-29





Verš 1
Ideoque et nos tantam ha bentes circumpositam nobis nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus propositum nobis certamen,
Rim 6:4 - Consepulti ergo sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.
Ef 4:22 - deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris,
Kol 3:8 - Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro;
1Pt 2:1 - Deponentes igitur omnem ma litiam et omnem dolum et simu lationes et invidias et omnes detractiones,
Rim 12:12 - spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes,
Heb 10:36 - patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem.
1Kor 9:24 - Nescitis quod hi, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite, ut comprehendatis.

Verš 2
aspicientes in ducem fidei et consummatorem Iesum, qui pro gaudio sibi proposito sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera throni Dei sedet.
Lk 24:26 - Nonne haec oportuit pati Christum et intrare in gloriam suam? ”.
Flp 2:8 - humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
1Pt 1:11 - scrutantes in quod vel quale tempus significaret, qui erat in eis Spiritus Christi, praenuntians eas, quae in Christo sunt, passiones et posteriores glorias;
Heb 1:3 - qui, cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius et portet omnia verbo virtutis suae, purgatione peccatorum facta, consedit ad dexteram maiestatis in excelsis,
Heb 8:1 - Caput autem super ea, quae dicuntur: talem habemus ponti ficem, qui consedit in dextera throni Maiestatis in caelis,

Verš 4
Nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes;
1Kor 10:13 - Tentatio vos non apprehendit nisi humana; fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere.

Verš 5
et obliti estis exhortationis, quae vobis tamquam filiis loquitur: “ Fili mi, noli neglegere disciplinam Domini neque deficias, dum ab eo argueris:
Jób 5:17 - Beatus homo, qui corripitur a Deo; increpationem ergo Omnipotentis ne reprobes.
Prís 3:11 - Disciplinam Domini, fili mi, ne abicias nec asperneris, cum ab eo corriperis:
Zjv 3:19 - Ego, quos amo, arguo et castigo. Aemulare ergo et paenitentiam age.

Verš 12
Propter quod remissas manus et soluta genua erigite
Iz 35:3 - Confortate manus dissolutas et genua debilia roborate.

Verš 14
Pacem sectamini cum omnibus et sanctificationem, sine qua nemo videbit Dominum,
Rim 12:18 - si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes;
2Tim 2:22 - Iuvenilia autem desideria fuge, sectare vero iustitiam, fidem, caritatem, pacem cum his, qui invocant Dominum de corde puro.
Mt 5:8 - Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.

Verš 15
providentes, ne quis desit gratiae Dei, ne qua radix amaritudinis sursum germinans perturbet, et per illam inquinentur multi;
2Kor 6:1 - Adiuvantes autem et exhor tamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis
Dt 29:18 - cumque audierit verba iuramenti huius, benedicat sibi in corde suo dicens: “Pax erit mihi, etsi ambulabo in pravitate cordis mei”, et absumat terram irriguam et sitientem.
Sk 17:13 - Cum autem cognovissent in Thessalonica Iudaei quia et Beroeae annuntiatum est a Paulo verbum Dei, venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem.
Gal 5:12 - Utinam et abscidantur, qui vos conturbant!

Verš 16
ne quis fornicator aut profanus ut Esau, qui propter unam escam vendidit primogenita sua.
Ef 5:3 - Fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos,
Kol 3:5 - Mortificate ergo membra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus,
1Sol 4:3 - Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra,
Gn 25:33 - Ait Iacob: “Iura ergo mihi”. Iuravit et vendidit primogenita.

Verš 17
Scitis enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est; non enim invenit paenitentiae locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam.
Gn 27:36 - At ille subiunxit: “ Iuste vocatum est nomen eius Iacob; supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit et nunc secundo surripuit benedictionem meam ”. Rursumque ait: “ Numquid non reservasti mihi benedictionem? ”.

Verš 18
Non enim accessistis ad tractabilem et ardentem ignem et turbinem et caliginem et procellam
Ex 19:10 - qui dixit ei: “ Vade ad populum et sanctifica illos hodie et cras; laventque vestimenta sua
Ex 20:21 - Stetitque populus de longe; Moyses autem accessit ad caliginem, in qua erat Deus.
Ex 19:16 - Iamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat; et ecce coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem, clangorque bucinae vehementius perstrepebat; et timuit populus, qui erat in castris.
Dt 5:22 - Haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte, de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius; et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi.

Verš 19
et tubae sonum et vocem verborum, quam qui audierunt, recusaverunt, ne ultra eis fieret verbum;
Ex 20:19 - dicentes Moysi: “ Loquere tu nobis, et audiemus; non loquatur nobis Deus, ne moriamur ”.
Dt 5:25 - Nunc autem cur moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus? Si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur.
Dt 18:16 - ut petiisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando contio congregata est, atque dixisti: “Ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar”.

Verš 20
non enim portabant mandatum: “ Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur”;
Ex 19:13 - Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur aut confodietur iaculis; sive iumentum fuerit, sive homo, non vivet. Cum coeperit clangere bucina, tunc ascendant in montem ”.

Verš 22
Sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem caelestem, et multa milia angelorum, frequentiam
Gal 4:26 - Illa autem, quae sursum est Ierusalem, libera est, quae est mater nostra;
Zjv 3:12 - Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius; et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitatis Dei mei, novae Ierusalem, quae descendit de caelo a Deo meo, et nomen meum novum.
Zjv 21:10 - Et sustulit me in spiritu super montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem descendentem de caelo a Deo,

Verš 23
et ecclesiam primogenitorum, qui conscripti sunt in caelis, et iudicem Deum omnium et spiritus iustorum, qui consummati sunt,
Lk 10:20 - Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subiciuntur; gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis ”.

Verš 24
et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinem aspersionis, melius loquentem quam Abel.
Heb 10:22 - accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda;
1Pt 1:2 - secundum praescientiam Dei Patris, in sanctificatione Spiritus, in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi: gratia vobis et pax multiplicetur.
Gn 4:10 - Dixitque ad eum: “Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de agro.
Heb 11:4 - Fide ampliorem hostiam Abel quam Cain obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse iustus, testimonium perhibente muneribus eius Deo; et per illam defunctus adhuc loquitur.

Verš 25
Videte, ne recusetis loquentem; si enim illi non effugerunt recusantes eum, qui super terram loquebatur, multo magis nos, qui de caelis loquentem avertimus;
Heb 2:3 - quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Quae, cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est,

Verš 26
cuius vox movit terram tunc, modo autem pronuntiavit dicens: “ Adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum ”.
Ag 2:6 - Quia haec dicit Dominus exercituum: Adhuc unum modicum est, et ego commovebo caelum et terram et mare et aridam.

Verš 28
Itaque, regnum immobile suscipientes, habeamus gratiam, per quam serviamus placentes Deo cum reverentia et metu;
1Pt 2:5 - et ipsi tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum.

Verš 29
etenim Deus noster ignis consumens est.
Dt 4:24 - quia Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus aemulator.

Hebr 12,5-6 - Citovanie Prís 3, 11–12 je podľa gréckeho prekladu Septuaginta.

Hebr 12,12-13 - Citovanie Iz 35, 3 a Prís 4, 26 je podľa gréckeho prekladu Septuaginta.

Hebr 12,15 - Tento verš je podfarbený gréckym prekladom Dt 29, 17.

Hebr 12,16 - Porov. Gn 25, 33.

Hebr 12,17 - Porov. Gn 27, 30–40.

Hebr 12,18-21 - Poukazuje na zjavenie Boha na vrchu Sinaj. Porov. Ex 19, 16–19; Dt 4, 11–12.

Hebr 12,20 - Ex 19, 12–13.

Hebr 12,21 - Dt 9, 19.

Hebr 12,23 - "Prvorodení" tu môžu byť všetci vyvolení, alebo anjeli.

Hebr 12,26 - Porov. Ag 2, 6.

Hebr 12,29 - Porov. Dt 4, 24; Iz 33, 14.