výhody registrácie

List Filemonovi

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Flm 1, 1-25

1 Paulus vinctus Christi Iesu et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro 2 et Apphiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae, quae in domo tua est: 3 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. 4 Gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis, 5 audiens caritatem tuam et fidem, quam habes in Dominum Iesum et in omnes sanctos, 6 ut communio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni, quod est in nobis in Christum; 7 gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua, quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater. 8 Propter quod multam fiduciam habens in Christo imperandi tibi, quod ad rem pertinet, 9 propter caritatem magis obsecro, cum sim talis ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Christi Iesu; 10 obsecro te de meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo, 11 qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et tibi et mihi utilis, 12 quem remisi tibi: eum, hoc est viscera mea; 13 quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii. 14 Sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium. 15 Forsitan enim ideo discessit ad horam, ut aeternum illum reciperes, 16 iam non ut servum sed plus servo, carissimum fratrem, maxime mihi, quanto autem magis tibi et in carne et in Domino. 17 Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me. 18 Si autem aliquid nocuit tibi aut debet, hoc mihi imputa. 19 Ego Paulus scripsi mea manu, ego reddam; ut non dicam tibi quod et teipsum mihi debes. 20 Ita, frater! Ego te fruar in Domino; refice viscera mea in Christo! 21 Confidens oboedientia tua scripsi tibi, sciens quoniam et super id, quod dico, facies. 22 Simul autem et para mihi hospitium, nam spero per orationes vestras donari me vobis. 23 Salutat te Epaphras, concaptivus meus in Christo Iesu, 24 Marcus, Aristarchus, Demas, Lucas, adiutores mei. 25 Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro.

Flm 1, 1-25





Verš 1
Paulus vinctus Christi Iesu et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro
Ef 3:1 - Huius rei gratia, ego Paulus, vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus —
Ef 4:1 - Obsecro itaque vos ego, vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,

Verš 2
et Apphiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae, quae in domo tua est:
Kol 4:17 - Et dicite Archippo: “ Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas ”.
Rim 16:5 - et domesticam eorum ecclesiam. Salutate Epaenetum dilectum mihi, primitias Asiae in Christo.
1Kor 16:19 - Salutant vos ecclesiae Asiae. Salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia.
Kol 4:15 - Salutate fratres, qui sunt Laodiciae, et Nympham et, quae in domo eius est, ecclesiam.

Verš 4
Gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis,
1Sol 1:2 - Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam facientes in orationibus nostris, sine intermissione;
2Sol 1:3 - Gratias agere debemus Deo semper pro vobis, fratres, sicut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem,

Verš 10
obsecro te de meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,
Kol 4:9 - cum Onesimo fideli et carissimo fratre, qui est ex vobis; omnia, quae hic aguntur, nota facient vobis.
1Kor 4:15 - nam si decem milia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres, nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui.
Gal 4:19 - filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis!

Verš 22
Simul autem et para mihi hospitium, nam spero per orationes vestras donari me vobis.
Heb 13:2 - Hospitalitatem nolite obli visci; per hanc enim quidam nescientes hospitio receperunt angelos.
Flp 1:25 - Et hoc confidens, scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei,

Verš 23
Salutat te Epaphras, concaptivus meus in Christo Iesu,
Kol 1:7 - sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro nobis minister Christi,
Kol 4:12 - Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Iesu, semper certans pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti et impleti in omni voluntate Dei.

Verš 24
Marcus, Aristarchus, Demas, Lucas, adiutores mei.
Sk 12:12 - Consideransque venit ad domum Mariae matris Ioannis, qui cognominatur Marcus, ubi erant multi congregati et orantes.
Sk 12:25 - Barnabas autem et Saulus reversi sunt in Ierusalem expleto ministerio, assumpto Ioanne, qui cognominatus est Marcus.
Sk 15:37 - Barnabas autem volebat secum assumere et Ioannem, qui cognominatur Marcus;
Kol 4:10 - Salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae, de quo accepistis mandata — si venerit ad vos, excipite illum —
2Tim 4:11 - Lucas est mecum solus. Marcum assumens adduc tecum, est enim mihi utilis in ministerium.
1Pt 5:13 - Salutat vos, quae est in Babylone, coelecta et Marcus filius meus.
Sk 19:29 - et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli.
Sk 20:4 - Comitabatur autem eum Sopater Pyrrhi Beroeensis, Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus, Asiani vero Tychicus et Trophimus.
Sk 27:2 - Ascendentes autem navem Hadramyttenam, incipientem navigare circa Asiae loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi;
Kol 4:10 - Salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae, de quo accepistis mandata — si venerit ad vos, excipite illum —
Kol 4:14 - Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas.
2Tim 4:10 - Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam, Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam;
Kol 4:14 - Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas.
2Tim 4:11 - Lucas est mecum solus. Marcum assumens adduc tecum, est enim mihi utilis in ministerium.

Flm 1,2 - Podľa všetkého Apfia bola Filemonova manželka. Archippos bol pravdepodobne "starší", čiže presbyter, ktorý za neprítomnosti predstaveného cirkvi Epafra (ten bol vtedy po boku väzneného Pavla - porov. v. 23) viedol duchovnú správu v Kolosách (Kol 4, 17).

Flm 1,5 - Svätí sú veriaci na základe zasvätenia Kristovi.

Flm 1,9 - Pavol vekove nebol veľmi starý, ale bol zostarnutý utrpením a apoštolskou námahou.

Flm 1,10 - Pavol Onezima "splodil", čiže obrátil na kresťanskú vieru, kým bol väznený.

Flm 1,11 - Pavol tu naráža na Onezimovo meno (gr. onézimos = užitočný).

Flm 1,12 - Výraz "moje srdce" je priam prevratná definícia človeka - otroka v čase, keď otroka považovali iba za vec.

Flm 1,16 - I podľa tela aj v Pánovi, čiže ako človeka i ako kresťana.

Flm 1,17 - Výraz "za druha", doslovne "v spoločenstve (s tebou)", rozumie sa vo viere, teda "za brata vo viere".

Flm 1,18 - Útek sa ukázal prozreteľnostný, lebo Onezimos sa stretol s Pavlom a stal sa kresťanom a Apoštolovým pomocníkom.

Flm 1,19 - Filemon je dlžen Pavlovi seba samého ako kresťan, lebo Pavol ho priviedol k viere.

Flm 1,21 - Pavol má nádej, že Filemon oslobodí Onezima úplne, aby mohol byť Apoštolovým spolupracovníkom pri hlásaní evanjelia.

Flm 1,22 - Pavol cíti, že Pán vyslyší modlitby veriacich a vyslobodí ho zo žalára.

Flm 1,23-25 - Porov. Kol 4, 10-11. Epafras, ako sa zdá, býval spolu s Pavlom v dome väzenia.