výhody registrácie

List Títovi

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Tít 1, 1-16

1 Paulus servus Dei, apostolus autem Iesu Christi secundum fi dem electorum Dei et agnitionem veritatis, quae secundum pietatem est 2 in spem vitae aeternae, quam promisit, qui non mentitur, Deus ante tempora saecularia; 3 manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione, quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei, 4 Tito germano filio secundum communem fidem: gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro. 5 Huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea, quae desunt, corrigas et constituas per civitates presbyteros, sicut ego tibi disposui, 6 si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae aut non subiectos. 7 Oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem, non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum, 8 sed hospitalem, benignum, sobrium, iustum, sanctum, continentem, 9 amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos, qui contradicunt, arguere. 10 Sunt enim multi et non subiecti, vaniloqui et seductores, maxime qui de circumcisione sunt, 11 quibus oportet silentium imponere, quia universas domos subvertunt docentes, quae non oportet, turpis lucri gratia. 12 Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta: “ Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri ”. 13 Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, 14 non intendentes Iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium veritatem. 15 Omnia munda mundis; coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum, sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia. 16 Confitentur se nosse Deum, factis autem negant, cum sunt abominati et inoboedientes et ad omne opus bonum reprobi.

Tít 1, 1-16





Verš 2
in spem vitae aeternae, quam promisit, qui non mentitur, Deus ante tempora saecularia;
Nm 23:19 - Non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Numquid dixit et non faciet? Locutus est et non implebit?
2Tim 2:13 - si non credimus, ille fidelis manet, negare enim seipsum non potest.
Rim 16:25 - Ei autem, qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti,
Ef 1:9 - notum faciens nobis mysterium voluntatis suae, secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo,
Ef 3:9 - et illuminare omnes, quae sit dispensatio mysterii absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit,
Kol 1:26 - mysterium, quod absconditum fuit a saeculis et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis eius,
1Pt 1:20 - praecogniti quidem ante constitutionem mundi, manifestati autem novissimis temporibus propter vos,

Verš 3
manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione, quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei,
Sk 20:24 - Sed nihili facio animam meam pretiosam mihi, dummodo consummem cursum meum et ministerium, quod accepi a Domino Iesu, testificari evangelium gratiae Dei.
Gal 1:1 - Paulus apostolus, non ab ho minibus neque per hominem, sed per Iesum Christum et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis,

Verš 4
Tito germano filio secundum communem fidem: gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro.
2Kor 2:12 - Cum venissem autem Troadem ob evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino,
2Kor 7:14 - et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus, sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quae fuit ad Titum, veritas facta est.
2Kor 8:6 - ita ut rogaremus Titum, ut, quemadmodum coepit, ita et perficiat in vos etiam gratiam istam.
2Kor 8:16 - Gratias autem Deo, qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi,
Gal 2:3 - Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset Graecus, compulsus est circumcidi.
Ef 1:2 - gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Kol 1:2 - his, qui sunt Colossis, sanctis et fidelibus fratribus in Christo: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro.
2Tim 1:2 - Timotheo carissimo filio: gratia, misericordia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.
1Pt 1:2 - secundum praescientiam Dei Patris, in sanctificatione Spiritus, in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi: gratia vobis et pax multiplicetur.

Verš 5
Huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea, quae desunt, corrigas et constituas per civitates presbyteros, sicut ego tibi disposui,
2Tim 2:2 - et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere.

Verš 6
si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae aut non subiectos.
1Tim 3:2 - Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem,

Verš 7
Oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem, non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum,
Mt 24:45 - Quis putas est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis cibum in tempore?
1Kor 4:1 - Sic nos existimet homo ut mi nistros Christi et dispensatores mysteriorum Dei.
1Tim 3:15 - si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat in domo Dei conversari, quae est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.
Lv 10:9 - “ Vinum et omne, quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intratis tabernaculum conventus, ne moriamini praeceptum est sempiternum in generationes vestras
Ef 5:18 - Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu
1Tim 3:3 - non vinolentum, non percussorem sed modestum, non litigiosum, non cupidum,
1Pt 5:2 - Pascite, qui est in vobis, gregem Dei, providentes non coacto sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia sed voluntarie,

Verš 8
sed hospitalem, benignum, sobrium, iustum, sanctum, continentem,
1Tim 3:2 - Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem,

Verš 10
Sunt enim multi et non subiecti, vaniloqui et seductores, maxime qui de circumcisione sunt,
Sk 15:1 - Et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres: “ Nisi circumcidamini secundum morem Moysis, non potestis salvi fieri ”.

Verš 11
quibus oportet silentium imponere, quia universas domos subvertunt docentes, quae non oportet, turpis lucri gratia.
Mt 23:14 -
2Tim 3:6 - Ex his enim sunt, qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis concupiscentiis,

Verš 14
non intendentes Iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium veritatem.
Iz 29:13 - Et dixit Dominus: “ Eo quod appropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me, cor autem eius longe est a me, et est timor eorum erga me velut mandatum hominum perceptum,
Mt 15:9 - sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata homi num" ”.
Kol 2:22 - quae sunt omnia in corruptionem ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum?
1Tim 1:4 - neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis, quae quaestiones praestant magis quam dispensationem Dei, quae est in fide;
1Tim 4:7 - profanas autem et aniles fabulas devita. Exerce teipsum ad pietatem;
1Tim 6:20 - O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae,

Verš 15
Omnia munda mundis; coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum, sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia.
Mt 15:11 - Non quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem! ”.
Sk 10:15 - Et vox iterum secundo ad eum: “ Quae Deus purificavit, ne tu commune dixeris ”.
Rim 14:20 - Noli propter escam destruere opus Dei! Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini, qui per offendiculum manducat.
Mt 23:35 - ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare.
Rim 14:23 - Qui autem discernit si manducaverit, damnatus est, quia non ex fide; omne autem, quod non ex fide, peccatum est.

Tit 1,1-4 - V dlhej úvodnej vete Pavol zhŕňa celý obsah svojho apoštolského povolania a poslania: má hlásať ľuďom vieru v Kristovo evanjelium a nádej na večný život.

Tit 1,5-9 - Pavol tu uvádza smernice na vonkajšiu organizáciu Cirkvi. Porov. 1 Tim 3, 1–5.

Tit 1,5 - "Starší" (gr. presbýteroi) sú predstavení miestnej cirkvi.

Tit 1,7 - Biskup (gr. epískopos), po slovensky strážca, dozorca, sa tu pravdepodobne vzťahuje na jedného zo "starších" čiže presbyterov (porov. 1 Tim 3, 1).

Tit 1,12 - Pôvodcom citátu je krétsky básnik Epimenides (6. stor. pred Kr.). Pavol ho nazýva prorokom, pretože v tejto veci povedal pravdu, a azda aj preto, že ho pohania pokladali za veštca, proroka.

Tit 1,15 - Zásada pochádzajúca istotne z Ježišových slov v Lk 11, 41: "a všetko vám bude čisté". Už bola použitá v Rim 14, 20. Pre tých, čo majú čisté srdce, je všetko čisté a dobré, lebo sa na všetko pozerajú nepredpojato, vo všetkom vidia dielo Božích rúk. Ale tí, čo majú dušu skazenú hriechmi a opantanú zlými náruživosťami, vidia aj v tej najsvätejšej veci len predmet svojich hriešnych žiadostí, prípadne nenávisti.