Verš 2
et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere.
Tít 1:5 - Huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea, quae desunt, corrigas et constituas per civitates presbyteros, sicut ego tibi disposui,
Verš 4
Nemo militans implicat se saeculi negotiis, ut ei placeat, qui eum elegit;
1Kor 9:25 - Omnis autem, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet; et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam.
Verš 6
Laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere.
1Kor 9:10 - An propter nos utique dicit? Nam propter nos scripta sunt, quoniam debet in spe, qui arat, arare; et, qui triturat, in spe fructus percipiendi.
Verš 8
Memor esto Iesum Christum resuscitatum esse a mortuis, ex semine David, secundum evangelium meum,
2Sam 7:12 - Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de visceribus tuis; et firmabo regnum eius.
Ž 132:11 - Iuravit Dominus David veritatem et non recedet ab ea: “ De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
Iz 11:1 - Et egredietur virga de stirpe Iesse, et flos de radice eius ascendet;
Mt 1:1 - Liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham.
Sk 2:30 - propheta igitur cum esset et sciret quia iure iurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius,
Sk 13:23 - Huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israel salvatorem Iesum,
Rim 1:3 - de Filio suo, qui factus est ex semine David secundum carnem,
Verš 9
in quo laboro usque ad vincula quasi male operans; sed verbum Dei non est alligatum!
Ef 3:13 - Propter quod peto, ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra.
Kol 1:24 - Nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo, ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia,
Ef 3:1 - Huius rei gratia, ego Paulus, vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus —
Ef 4:1 - Obsecro itaque vos ego, vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,
Flp 1:7 - sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis, eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios gratiae meae omnes vos esse.
Kol 4:3 - orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi, propter quod etiam vinctus sum,
Kol 4:18 - Salutatio mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum.
2Tim 1:8 - Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius, sed collabora evangelio secundum virtutem Dei,
Verš 11
Fidelis sermo, Nam, si commortui sumus, et convivemus;
Rim 6:8 - Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum eo;
Verš 12
si sustinemus, et conregnabimus; si negabimus, et ille negabit nos;
Rim 8:17 - Si autem filii, et heredes: heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et conglorificemur.
2Kor 4:10 - semper mortificationem Iesu in corpore circumferentes, ut et vita Iesu in corpore nostro manifestetur.
Flp 3:10 - ad cognoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et communionem passionum illius, conformans me morti eius,
1Pt 4:13 - sed, quemadmodum communicatis Christi passionibus, gaudete, ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exsultantes.
Mt 10:33 - qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis.
Mk 8:38 - Qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis ”.
Lk 9:26 - Nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in gloria sua et Patris et sanctorum angelorum.
Lk 12:9 - qui autem negaverit me coram hominibus, denegabitur coram angelis Dei.
Verš 13
si non credimus, ille fidelis manet, negare enim seipsum non potest.
Nm 23:19 - Non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Numquid dixit et non faciet? Locutus est et non implebit?
Rim 3:3 - Quid enim, si quidam non crediderunt? Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit?
Rim 9:6 - Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes, qui ex Israel, hi sunt Israel;
Verš 16
Profana autem inaniloquia devita, magis enim proficient ad impietatem,
1Tim 1:4 - neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis, quae quaestiones praestant magis quam dispensationem Dei, quae est in fide;
1Tim 4:7 - profanas autem et aniles fabulas devita. Exerce teipsum ad pietatem;
1Tim 6:20 - O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae,
Tít 1:14 - non intendentes Iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium veritatem.
Tít 3:9 - stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas circa legem devita, sunt enim inutiles et vanae.
Verš 19
Sed firmum fundamentum Dei stat habens signaculum hoc: Cognovit Dominus, qui sunt eius, et: Discedat ab iniquitate omnis, qui nominat nomen Domini.
Jn 10:14 - Ego sum pastor bonus et cognosco meas, et cognoscunt me meae,
Verš 20
In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia, et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in ignominiam;
Rim 9:21 - An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in ignominiam?
Verš 22
Iuvenilia autem desideria fuge, sectare vero iustitiam, fidem, caritatem, pacem cum his, qui invocant Dominum de corde puro.
1Tim 6:11 - Tu autem, o homo Dei, haec fuge; sectare vero iustitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem.
Verš 23
Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia generant lites;
1Tim 1:4 - neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis, quae quaestiones praestant magis quam dispensationem Dei, quae est in fide;
1Tim 6:4 - superbus est, nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae,
Tít 3:9 - stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas circa legem devita, sunt enim inutiles et vanae.
Verš 24
servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, aptum ad docendum, patientem,
1Tim 3:2 - Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem,
Verš 25
cum mansuetudine corripientem eos, qui resistunt, si quando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem,
Gal 6:1 - Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.