výhody registrácie

2. list Timotejovi

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Tim 1, 1-18

1 (VUL) Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae, quae est in Christo Iesu,

2 (VUL) Timotheo carissimo filio: gratia, misericordia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.

3 (VUL) Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeo tui memoriam in orationibus meis nocte ac die

4 (VUL) desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear,

5 (VUL) recordationem accipiens eius fidei, quae est in te non ficta, quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.

6 (VUL) Propter quam causam admoneo te, ut resuscites donationem Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum;

7 (VUL) non enim dedit nobis Deus Spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis.

8 (VUL) Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius, sed collabora evangelio secundum virtutem Dei,

9 (VUL) qui nos salvos fecit et vocavit vocatione sancta, non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia;

10 (VUL) manifestata autem nunc per illustrationem salvatoris nostri Iesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium,

11 (VUL) in quo positus sum ego praedicator et apostolus et doctor.

12 (VUL) Ob quam causam etiam haec patior, sed non confundor; scio enim, cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.

13 (VUL) Formam habe sanorum verborum, quae a me audisti, in fide et dilectione, quae sunt in Christo Iesu;

14 (VUL) bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis.

15 (VUL) Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phygelus et Hermogenes.

16 (VUL) Det misericordiam Dominus Onesiphori domui, quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit;

17 (VUL) sed cum Romam venisset, sollicite me quaesivit et invenit

18 (VUL) — det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die — et quanta Ephesi ministravit, melius tu nosti.


2Tim 1, 1-18





Verš 2
Timotheo carissimo filio: gratia, misericordia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.
Gal 1:3 - gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo,
1Tim 1:2 - Timotheo germano filio in fide: gratia, misericordia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.
1Pt 1:2 - secundum praescientiam Dei Patris, in sanctificatione Spiritus, in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi: gratia vobis et pax multiplicetur.

Verš 3
Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeo tui memoriam in orationibus meis nocte ac die
Sk 22:3 - “ Ego sum vir Iudaeus, natus Tarso Ciliciae, enutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus iuxta veritatem paternae legis, aemulator Dei, sicut et vos omnes estis hodie.
Rim 1:9 - testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius, quomodo sine intermissione memoriam vestri faciam
1Sol 1:2 - Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam facientes in orationibus nostris, sine intermissione;
1Sol 3:10 - nocte et die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram et compleamus ea, quae desunt fidei vestrae?

Verš 6
Propter quam causam admoneo te, ut resuscites donationem Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum;
Sk 6:6 - quos statuerunt ante conspectum apostolorum, et orantes imposuerunt eis manus.
Sk 8:17 - Tunc imposuerunt manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.
Sk 13:3 - Tunc ieiunantes et orantes imponentesque eis manus dimiserunt illos.
Sk 19:6 - et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis et prophetabant.
1Tim 4:14 - Noli neglegere donationem, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyterii.
1Tim 5:22 - Manus cito nemini imposueris neque communicaveris peccatis alienis; teipsum castum custodi.

Verš 7
non enim dedit nobis Deus Spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis.
Rim 8:15 - Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: “ Abba, Pater! ”.

Verš 8
Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius, sed collabora evangelio secundum virtutem Dei,
Rim 1:16 - Non enim erubesco evangelium: virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Iudaeo primum et Graeco.
Sk 21:33 - Tunc accedens tribunus apprehendit eum et iussit alligari catenis duabus et interrogabat quis esset et quid fecisset.
Ef 3:1 - Huius rei gratia, ego Paulus, vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus —
Ef 4:1 - Obsecro itaque vos ego, vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,
Kol 4:18 - Salutatio mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum.
Flm 1:1 - Paulus vinctus Christi Iesu et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro
Flm 1:9 - propter caritatem magis obsecro, cum sim talis ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Christi Iesu;
Flm 1:13 - quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii.

Verš 9
qui nos salvos fecit et vocavit vocatione sancta, non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia;
Ef 1:3 - Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo,
Tít 3:4 - Cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei,

Verš 10
manifestata autem nunc per illustrationem salvatoris nostri Iesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium,
Rim 16:25 - Ei autem, qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti,
Ef 1:9 - notum faciens nobis mysterium voluntatis suae, secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo,
Ef 3:9 - et illuminare omnes, quae sit dispensatio mysterii absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit,
Kol 1:26 - mysterium, quod absconditum fuit a saeculis et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis eius,
Tít 1:2 - in spem vitae aeternae, quam promisit, qui non mentitur, Deus ante tempora saecularia;
1Pt 1:20 - praecogniti quidem ante constitutionem mundi, manifestati autem novissimis temporibus propter vos,
Iz 25:8 - Praecipitabit mortem in sempiternum et absterget Dominus Deus lacrimam ab omni facie et opprobrium populi sui auferet de universa terra, quia Dominus locutus est.
Heb 2:14 - Quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni, et ipse similiter participavit iisdem, ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est Diabolum,

Verš 11
in quo positus sum ego praedicator et apostolus et doctor.
Sk 9:15 - Dixit autem ad eum Dominus: “ Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel;
Sk 13:2 - Ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus, dixit Spiritus Sanctus: “ Separate mihi Barnabam et Saulum in opus, ad quod vocavi eos ”.
Sk 22:21 - Et dixit ad me: “Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te” ”.
Gal 1:15 - Cum autem placuit Deo, qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam,
Gal 2:8 - — qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes —
Ef 3:8 - Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec: gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi
1Tim 2:7 - in quod positus sum ego praedicator et apostolus — veritatem dico, non mentior — doctor gentium in fide et veritate.

Verš 13
Formam habe sanorum verborum, quae a me audisti, in fide et dilectione, quae sunt in Christo Iesu;
1Tim 3:14 - Haec tibi scribo sperans venire ad te cito;

Verš 15
Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phygelus et Hermogenes.
Sk 19:10 - Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes, qui habitabant in Asia, audirent verbum Domini, Iudaei atque Graeci.

Verš 16
Det misericordiam Dominus Onesiphori domui, quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit;
2Tim 4:19 - Saluta Priscam et Aquilam et Onesiphori domum.

2Tim 1,6 - Porov. 1 Tim 4, 14.

2Tim 1,8 - Pavol píše tento list počas druhého väznenia v Ríme.

2Tim 1,9-10 - Ide o základné prvky kresťanskej katechézy.

2Tim 1,12 - O tom, čo mu bolo "zverené" (depósitum), porov. poznámku k 1 Tim 6, 20. "Onen deň" je deň slávneho Kristovho príchodu, deň súdu.

2Tim 1,15 - Nejde o zanechanie viery, ale o nedostatok odvahy vytrvať pri ňom a vydávať svedectvo.

2Tim 1,16 - Niektorí z tohto vyjadrenia usudzujú, že Oneziforos medzitým zomrel.