Verš 1
Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum,
2Tim 3:1 - Hoc autem scito, quod in no vissimis diebus instabunt tem pora periculosa.
2Pt 3:3 - hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in illusione illudentes, iuxta proprias concupiscentias suas ambulantes,
Júd 1:18 - quoniam dicebant vobis: “ In novissimo tempore venient illusores, secundum suas concupiscentias ambulantes impietatum”.
Mt 24:23 - Tunc si quis vobis dixerit: “Ecce hic Christus” aut: “Hic”, nolite credere.
2Sol 2:3 - Ne quis vos seducat ullo modo; quoniam, nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo iniquitatis, filius perditionis,
Verš 3
prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his, qui cognoverunt veritatem.
Gn 1:29 - Dixitque Deus: “Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram et universa ligna, quae habent in semetipsis fructum ligni portantem sementem, ut sint vobis in escam
Gn 9:3 - Omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum; quasi holera virentia tradidi vobis omnia,
Rim 14:6 - Qui sapit diem, Domino sapit; et, qui manducat, Domino manducat, gratias enim agit Deo; et, qui non manducat, Domino non manducat et gratias agit Deo.
1Kor 10:30 - Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo, quod gratias ago?
Verš 4
Quia omnis creatura Dei bona, et nihil reiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur;
Gn 1:31 - Viditque Deus cuncta, quae fecit, et ecce erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.
Sk 10:15 - Et vox iterum secundo ad eum: “ Quae Deus purificavit, ne tu commune dixeris ”.
Rim 14:14 - Scio et certus sum in Domino Iesu, quia nihil commune per seipsum, nisi ei, qui existimat quid commune esse, illi commune est.
Verš 6
Haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu, enutritus verbis fidei et bonae doctrinae, quam assecutus es;
2Tim 1:5 - recordationem accipiens eius fidei, quae est in te non ficta, quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.
2Tim 3:14 - Tu vero permane in his, quae didicisti et credita sunt tibi, sciens a quibus didiceris,
Verš 7
profanas autem et aniles fabulas devita. Exerce teipsum ad pietatem;
1Tim 1:4 - neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis, quae quaestiones praestant magis quam dispensationem Dei, quae est in fide;
1Tim 6:20 - O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae,
2Tim 2:16 - Profana autem inaniloquia devita, magis enim proficient ad impietatem,
Tít 1:14 - non intendentes Iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium veritatem.
Tít 3:9 - stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas circa legem devita, sunt enim inutiles et vanae.
Verš 8
nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae.
Kol 2:23 - Quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate, et non parcendo corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.
Verš 12
Nemo adulescentiam tuam contemnat; sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.
Tít 2:15 - Haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat!
Tít 2:7 - In omnibus teipsum praebens exemplum bonorum operum, in doctrina integritatem, gravitatem,
1Pt 5:3 - neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregis.
Verš 14
Noli neglegere donationem, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyterii.
Sk 6:6 - quos statuerunt ante conspectum apostolorum, et orantes imposuerunt eis manus.
Sk 8:17 - Tunc imposuerunt manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.
Sk 13:3 - Tunc ieiunantes et orantes imponentesque eis manus dimiserunt illos.
Sk 19:6 - et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis et prophetabant.
1Tim 5:22 - Manus cito nemini imposueris neque communicaveris peccatis alienis; teipsum castum custodi.
2Tim 1:6 - Propter quam causam admoneo te, ut resuscites donationem Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum;
1Tim 4,1 - Duch výslovne hovorí skrze tých, čo sú obdarení charizmami.
1Tim 4,2 - "Vypálené znamenie" pripomína znamenia, ktoré vypaľovali zločincom a otrokom, čo zbehli.
1Tim 4,4 - U falošných učiteľov sa už začínalo prejavovať gnostické dualistické učenie, podľa ktorého duch je dobrý a hmota zlá. Preto zakazovali manželstvo a niektoré pokrmy (porov. v. 3).
1Tim 4,5 - Pavol tu má na mysli modlitby dobrorečenia, ktoré sa vyslovovali pri jedle; skladali sa aj z textov vybraných z Písma (porov. Ž 24, 1 a 1 Kor 10, 26).
1Tim 4,13 - Ide o verejné čítanie Svätého písma, ako sa praktizovalo pri zhromaždeniach v synagógach (porov. Lk 4, 16–21; Sk 13, 14–16).
1Tim 4,14 - "Dar" (gr. chárisma) je dar milosti udelený sviatostnou vysviackou, ktorá sa vykonávala vkladaním rúk. Pri Timotejovej vysviacke vkladal ruky predovšetkým sám apoštol (porov. 2 Tim 1, 6), spolu s ním však aj ostatní prítomní kňazi (starší). O výraze "proroctvo" pozri poznámku k 1, 18.