výhody registrácie

1. list Timotejovi

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Tim 1, 1-20

1 (VUL) Paulus, apostolus Christi Iesu secundum praeceptum Dei sal vatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae,
1 (UKJV) "Paul, an apostle of Jesus Christ by the commandment of God our Saviour, and Lord Jesus Christ, which is our hope; "

2 (VUL) Timotheo germano filio in fide: gratia, misericordia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.
2 (UKJV) Unto Timothy, my own son in the faith: Grace, mercy, and peace, from God our Father and Jesus Christ our Lord.

3 (VUL) Sicut rogavi te, ut remaneres Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut praeciperes quibusdam, ne aliter docerent
3 (UKJV) As I besought you to abide still at Ephesus, when I went into Macedonia, that you might charge some that they teach no other doctrine,

4 (VUL) neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis, quae quaestiones praestant magis quam dispensationem Dei, quae est in fide;
4 (UKJV) Neither give heed to fables and endless genealogies, which minister questions, rather than godly edifying which is in faith: so do.

5 (VUL) finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta,
5 (UKJV) Now the end of the commandment is love (o. agape) out of a pure heart, and of a good conscience, and of faith sincere:

6 (VUL) a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium,
6 (UKJV) "From which some having miss the mark have turned aside unto vain arguments; "

7 (VUL) volentes esse legis doctores, non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus affirmant.
7 (UKJV) "Desiring to be teachers of the law; understanding neither what they say, nor whereof they affirm. "

8 (VUL) Scimus autem quia bona est lex, si quis ea legitime utatur,
8 (UKJV) "But we know that the law is good, if a man use it lawfully; "

9 (VUL) sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subiectis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis, patricidis et matricidis, homicidis,
9 (UKJV) Knowing this, that the law is not made for a righteous man, but for the lawless and disobedient, for the ungodly and for sinners, for unholy and profane, for murderers of fathers and murderers of mothers, for manslayers,

10 (VUL) fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur,
10 (UKJV) "For whoremongers, for them that defile themselves with mankind, for men-stealers (p. slave traders, kidnappers), for liars, for promise breakers, and if there be any other thing that is contrary to sound doctrine; "

11 (VUL) secundum evangelium gloriae beati Dei, quod creditum est mihi.
11 (UKJV) According to the glorious gospel of the blessed God, which was committed to my trust.

12 (VUL) Gratiam habeo ei, qui me confortavit, Christo Iesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit ponens in ministerio,
12 (UKJV) "And I thank Christ Jesus our Lord, who has enabled me, for that he counted me faithful, putting me into the ministry; "

13 (VUL) qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate;
13 (UKJV) Who was before a blasphemer, and a persecutor, and prone to cause hurt: but I obtained mercy, because I did it ignorantly in unbelief.

14 (VUL) superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione, quae sunt in Christo Iesu.
14 (UKJV) And the grace of our Lord was exceeding abundant with faith and love (o. agape) which is in Christ Jesus.

15 (VUL) Fidelis sermo et omni acceptione dignus: Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere; quorum primus ego sum,
15 (UKJV) "This is a faithful saying, (o. logos) and worthy of all acceptation, that Christ Jesus came into the world to save sinners; of whom I am chief. "

16 (VUL) sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum, qui credituri sunt illi in vitam aeternam.
16 (UKJV) Nevertheless for this cause I obtained mercy, that in me first Jesus Christ might show forth all longsuffering, for a pattern to them which should hereafter believe on him to life everlasting.

17 (VUL) Regi autem saeculorum, incorruptibili, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
17 (UKJV) Now unto the King eternal, immortal, invisible, the only wise God, be honour and glory for ever and ever. Amen.

18 (VUL) Hoc praeceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum praecedentes super te prophetias, ut milites in illis bonam militiam
18 (UKJV) "This charge I commit unto you, son Timothy, according to the prophecies which went before on you, that you by them might war a good warfare; "

19 (VUL) habens fidem et bonam conscientiam, quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt;
19 (UKJV) "Holding faith, and a good conscience; which some having put away concerning faith have made shipwreck: "

20 (VUL) ex quibus est Hymenaeus et Alexander, quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare.
20 (UKJV) "Of whom is Hymenaeus and Alexander; whom I have delivered unto Satan, that they may learn not to blaspheme. "


1Tim 1, 1-20





Verš 1
Paulus, apostolus Christi Iesu secundum praeceptum Dei sal vatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae,
Sk 9:15 - Dixit autem ad eum Dominus: “ Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel;
Kol 1:27 - quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae mysterii huius in gentibus, quod est Christus in vobis, spes gloriae;

Verš 2
Timotheo germano filio in fide: gratia, misericordia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.
Sk 16:1 - Pervenit autem in Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Iudaeae fidelis, patre autem Graeco;
1Sol 3:2 - et misimus Timotheum, fratrem nostrum et cooperatorem Dei in evangelio Christi, ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra,
1Kor 4:17 - Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino, qui vos commonefaciat vias meas, quae sunt in Christo, sicut ubique in omni ecclesia doceo.
Gal 1:3 - gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo,
1Pt 1:2 - secundum praescientiam Dei Patris, in sanctificatione Spiritus, in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi: gratia vobis et pax multiplicetur.

Verš 3
Sicut rogavi te, ut remaneres Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut praeciperes quibusdam, ne aliter docerent
Sk 20:1 - Postquam autem cessavit tumultus, accersitis Paulus discipulis et exhortatus eos, valedixit et profectus est, ut iret in Macedoniam.

Verš 4
neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis, quae quaestiones praestant magis quam dispensationem Dei, quae est in fide;
1Tim 4:7 - profanas autem et aniles fabulas devita. Exerce teipsum ad pietatem;
1Tim 6:20 - O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae,
2Tim 2:16 - Profana autem inaniloquia devita, magis enim proficient ad impietatem,
Tít 1:14 - non intendentes Iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium veritatem.
Tít 3:9 - stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas circa legem devita, sunt enim inutiles et vanae.
1Tim 6:4 - superbus est, nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae,

Verš 5
finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta,
Rim 13:8 - Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit.
Gal 5:14 - Omnis enim lex in uno sermone impletur, in hoc: Diliges proximum tuum sicut teipsum.

Verš 8
Scimus autem quia bona est lex, si quis ea legitime utatur,
Rim 7:12 - Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum.

Verš 9
sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subiectis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis, patricidis et matricidis, homicidis,
Gal 5:23 - mansuetudo, continentia; adversus huiusmodi non est lex.

Verš 11
secundum evangelium gloriae beati Dei, quod creditum est mihi.
1Tim 6:15 - quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regnantium et Dominus dominantium,
1Sol 2:4 - sed sicut probati sumus a Deo, ut crederetur nobis evangelium, ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra.

Verš 13
qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate;
Sk 8:3 - Saulus vero devastabat ecclesiam, per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam.
Sk 9:1 - Saulus autem, adhuc spirans minarum et caedis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum
Sk 22:4 - Qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres,
Sk 26:9 - Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere;
1Kor 15:9 - Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei;
Gal 1:13 - Audistis enim conversationem meam aliquando in Iudaismo, quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam;
Jn 9:39 - Et dixit Iesus: “ In iudicium ego in hunc mundum veni, ut, qui non vident, videant, et, qui vident, caeci fiant ”.
Jn 9:41 - Dixit eis Iesus: “ Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis: “Videmus!”; peccatum vestrum manet ”.
Sk 3:17 - Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri;

Verš 15
Fidelis sermo et omni acceptione dignus: Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere; quorum primus ego sum,
Mt 9:13 - Euntes autem discite quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”. Non enim veni vocare iustos sed peccatores ”.
Mk 2:17 - Et Iesus hoc audito ait illis: “ Non necesse habent sani medicum, sed qui male habent; non veni vocare iustos sed peccatores ”.
Lk 5:32 - Non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam ”.
Lk 19:10 - venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere, quod perierat ”.
1Jn 3:5 - Et scitis quoniam ille apparuit, ut peccata tolleret, et peccatum in eo non est.

Verš 18
Hoc praeceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum praecedentes super te prophetias, ut milites in illis bonam militiam
1Tim 6:12 - Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, ad quam vocatus es, et confessus es bonam confessionem coram multis testibus.

Verš 19
habens fidem et bonam conscientiam, quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt;
1Tim 3:9 - habentes mysterium fidei in conscientia pura.

Verš 20
ex quibus est Hymenaeus et Alexander, quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare.
2Tim 2:17 - et sermo eorum ut cancer serpit; ex quibus est Hymenaeus et Philetus,
2Tim 4:14 - Alexander aerarius multa mala mihi ostendit. Reddet ei Dominus secundum opera eius;
1Tim 5:5 - Quae autem vere vidua est et desolata, sperat in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die;

1Tim 1,1 - V Pastorálnych listoch titulom "Spasiteľ" sa ozna-čuje aj Boh Otec (2, 3; 4, 10; Tít 1, 3; 2, 10; 3, 4) aj Ježiš Kristus (2 Tim 1, 10; Tít 1, 4; 2, 13; 3, 6). "Ježiš, naša nádej" je jedna z najkrajších pavlovských definícií.

1Tim 1,4 - Bájky a rodokmene sú pravdepodobne židovského pôvodu a týkali sa patriarchov a iných významných osobností Starého zákona.

1Tim 1,7 - Výraz "učitelia zákona" potvrdzuje názor, že jeho protivníci, o ktorých hovorí, boli židovského pôvodu.

1Tim 1,9 - Zákon mal za cieľ prekaziť zlo, preto ho vykúpení už nepotrebujú, lebo ich vedie Duch Svätý.

1Tim 1,15 - Formula "toto slovo je spoľahlivé" sa vyskytuje päťkrát v Pastorálnych listoch (1 Tim 1, 15; 3, 1; 4, 9; 2 Tim 2, 11; Tít 3, 8). Podčiarkuje slávnostný charakter nejakého vyhlásenia.

1Tim 1,18 - Výrazom "proroctvá" sa tu naznačuje úlo- ha prorokov, ktorú mali pri Timotejovej vysviacke (4, 14; Sk 13, 1–3).

1Tim 1,20 - Meno Hymeneus sa vyskytuje aj v 2 Tim 2, 17 a meno Alexander v 2 Tim 4, 14. Vydať satanovi znamená bezpochyby vylúčenie z kresťanského spoločenstva (porov. 1 Kor 5, 5).