Verš 2
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
1Kor 1:3 - gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
1Sol 1:1 - Paulus et Silvanus et Timo theus ecclesiae Thessalonicen sium in Deo Patre et Domino Iesu Christo: gratia vobis et pax.
1Pt 1:2 - secundum praescientiam Dei Patris, in sanctificatione Spiritus, in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi: gratia vobis et pax multiplicetur.
Verš 3
Gratias agere debemus Deo semper pro vobis, fratres, sicut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem,
Ef 1:15 - Propterea et ego audiens fidem vestram, quae est in Domino Iesu, et dilectionem in omnes sanctos,
Flp 1:3 - Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri,
Kol 1:3 - Gratias agimus Deo Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes,
1Sol 1:2 - Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam facientes in orationibus nostris, sine intermissione;
Verš 4
ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus, quas sustinetis,
1Sol 2:19 - Quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae — nonne et vos — ante Dominum nostrum Iesum in adventu eius?
Verš 5
indicium iusti iudicii Dei, ut digni habeamini regno Dei, pro quo et patimini;
Júd 1:6 - angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit.
1Sol 2:14 - Vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei, quae sunt in Iudaea in Christo Iesu; quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Iudaeis,
Verš 6
si quidem iustum est apud Deum retribuere tribulationem his, qui vos tribulant,
Za 2:8 - et dixit ad eum: “Curre, loquere ad puerum istum dicens: Absque muris habitabitur Ierusalem prae multitudine hominum et iumentorum in medio eius.
Verš 7
et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius,
1Sol 4:16 - quoniam ipse Dominus in iussu, in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi;
Verš 8
in igne flammae, dantis vindictam his, qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu;
2Pt 3:7 - caeli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt igni, servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum.
Rim 2:8 - his autem, qui ex contentione et non oboediunt veritati, oboediunt autem iniquitati, ira et indignatio.
Verš 9
qui poenas dabunt interitu aeterno a facie Domini et a gloria virtutis eius,
Iz 2:19 - Et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terrae a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram.
Verš 10
cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt; quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo.
Sk 1:11 - qui et dixerunt: “ Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum ”.
1Sol 1:10 - et exspectare Filium eius de caelis, quem suscitavit ex mortuis, Iesum, qui eripit nos ab ira ventura.
Zjv 1:7 - Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt, et plangent se super eum omnes tribus terrae. Etiam, amen.