Verš 2
ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet.
Mt 24:43 - Illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique et non sineret perfodi domum suam.
2Pt 3:10 - Adveniet autem dies Domini ut fur, in qua caeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, et terra et opera, quae in ea invenientur.
Zjv 3:3 - in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris, et serva et paenitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam tamquam fur, et nescies qua hora veniam ad te.
Zjv 16:15 - Ecce venio sicut fur. Beatus, qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem eius.
Verš 3
Cum enim dixerint: “ Pax et securitas ”, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.
2Sol 1:9 - qui poenas dabunt interitu aeterno a facie Domini et a gloria virtutis eius,
Verš 4
Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies ille tamquam fur comprehendat;
Ef 5:8 - eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate
Verš 5
omnes enim vos filii lucis estis et filii diei. Non sumus noctis neque tenebrarum;
Lk 16:8 - Et laudavit dominus vilicum iniquitatis, quia prudenter fecisset, quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.
Ef 5:8 - eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate
Rim 13:12 - Nox processit, dies autem appropiavit. Abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis.
Verš 6
igitur non dormiamus sicut ceteri, sed vigilemus et sobrii simus.
Rim 13:11 - Et hoc scientes tempus, quia hora est iam vos de somno surgere; nunc enim propior est nobis salus quam cum credidimus.
Rim 13:13 - Sicut in die honeste ambulemus: non in comissationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione;
Ef 5:14 - omne enim, quod manifestatur, lumen est. Propter quod dicit: “ Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus ”.
Lk 21:36 - Vigilate itaque omni tempore orantes, ut possitis fugere ista omnia, quae futura sunt, et stare ante Filium hominis ”.
1Kor 15:34 - Evigilate iuste et nolite peccare! Ignorantiam enim Dei quidam ha bent; ad reverentiam vobis loquor.
Verš 8
Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis;
Iz 59:17 - Indutus est iustitia ut lorica, et galea salutis in capite eius; indutus est vestimentis ultionis et operuit se zelo quasi pallio.
Ef 6:14 - State ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae
Verš 10
qui mortuus est pro nobis, ut sive vigilemus sive dormiamus, simul cum illo vivamus.
Rim 14:7 - Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur;
2Kor 5:15 - et pro omnibus mortuus est, ut et, qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.
Gal 2:20 - vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit seipsum pro me.
1Pt 4:2 - ut iam non hominum concupiscentiis sed voluntate Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.
Verš 12
Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos, qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos,
Rim 15:27 - Placuit enim eis, et debitores sunt eorum; nam si spiritalibus eorum communicaverunt gentes, debent et in carnalibus ministrare eis.
1Kor 9:11 - Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est, si nos carnalia vestra metamus?
1Kor 16:18 - refecerunt enim et meum spiritum et vestrum. Cognoscite ergo, qui eiusmodi sunt.
Gal 6:6 - Communicet autem is, qui catechizatur verbum, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.
Flp 2:29 - Excipite itaque illum in Domino cum omni gaudio et eiusmodi cum honore habetote,
1Tim 5:17 - Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina;
Heb 13:7 - Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei; quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.
Heb 13:17 - Oboedite praepositis vestris et subiacete eis; ipsi enim pervigilant pro animabus vestris quasi rationem reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non gementes; hoc enim non expedit vobis.
Verš 15
Videte, ne quis malum pro malo alicui reddat, sed semper, quod bonum est, sectamini et in invicem et in omnes.
Lv 19:18 - Non quaeres ultionem nec irasceris civibus tuis. Diliges proximum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.
Prís 20:22 - Ne dicas: “ Reddam malum ”; exspecta Dominum, et liberabit te.
Prís 24:29 - Ne dicas: “ Quomodo fecit mihi, sic faciam ei, reddam viro secundum opus suum ”.
Mt 5:39 - Ego autem dico vobis: Non resistere malo; sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram;
Rim 12:17 - Nulli malum pro malo reddentes; providentes bona coram omnibus hominibus;
1Kor 6:7 - Iam quidem omnino defectio est vobis, quod iudicia habetis inter vosmetipsos! Quare non magis iniuriam accipitis, quare non magis fraudem patimini?
1Pt 3:9 - non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hereditate accipiatis.
Verš 16
Semper gaudete,
Mt 5:12 - Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis; sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.
Lk 10:20 - Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subiciuntur; gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis ”.
Rim 12:12 - spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes,
Flp 4:4 - Gaudete in Domino semper. Iterum dico: Gaudete!
Verš 17
sine intermissione orate,
Lk 18:1 - Dicebat autem parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,
Rim 12:12 - spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes,
Kol 4:2 - Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione,
Verš 18
in omnibus gratias agite; haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu erga vos.
Ef 5:20 - Gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri,
Verš 19
Spiritum nolite exstinguere,
1Kor 14:30 - quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat.
Verš 21
omnia autem probate, quod bonum est tenete,
1Jn 4:1 - Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint, quoniam multi pseudoprophetae prodierunt in mundum.
Verš 22
ab omni specie mala abstinete vos.
Flp 4:8 - De cetero, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque casta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus et si qua laus, haec cogitate;
Verš 23
Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, et integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur.
1Kor 1:8 - qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die Domini nostri Iesu Christi.
Flp 4:9 - quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me, haec agite; et Deus pacis erit vobiscum.
1Sol 3:13 - ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius. Amen.
Verš 24
Fidelis est, qui vocat vos, qui etiam faciet.
1Kor 1:9 - Fidelis Deus, per quem vocati estis in communionem Filii eius Iesu Christi Domini nostri.
1Kor 10:13 - Tentatio vos non apprehendit nisi humana; fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere.
2Kor 1:18 - Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fit apud vos, non est “ Est ” et “ Non ”!
2Sol 3:3 - Fidelis autem Dominus est, qui confirmabit vos et custodiet a Malo.
Verš 26
Salutate fratres omnes in osculo sancto.
Rim 16:16 - Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiae Christi.
1Kor 16:20 - Salutant vos fratres omnes. Salutate invicem in osculo sancto.
2Kor 13:12 - Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos sancti omnes.
1Pt 5:14 - Salutate invicem in osculo caritatis. Pax vobis omnibus, qui estis in Christo.