výhody registrácie

1. list Sonúnčanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Sol 4, 1-18

1 De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu, ut — quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo, sicut et ambulatis — ut abundetis magis. 2 Scitis enim, quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum. 3 Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra, 4 ut abstineatis a fornicatione; ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore, 5 non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum; 6 ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum, quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut et praediximus vobis et testificati sumus. 7 Non enim vocavit nos Deus in immunditiam sed in sanctificationem. 8 Itaque, qui spernit, non hominem spernit sed Deum, qui etiam dat Spiritum suum Sanctum in vos. 9 De caritate autem fraternitatis non necesse habetis, ut vobis scribam; ipsi enim vos a Deo edocti estis, ut diligatis invicem; 10 etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis; 11 et operam detis, ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris, sicut praecipimus vobis; 12 ut honeste ambuletis ad eos, qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis. 13 Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent. 14 Si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos, qui dormierunt, per Iesum adducet cum eo. 15 Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui relinquimur in adventum Domini, non praeveniemus eos, qui dormierunt; 16 quoniam ipse Dominus in iussu, in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi; 17 deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera, et sic semper cum Domino erimus. 18 Itaque consolamini invicem in verbis istis.

1Sol 4, 1-18





Verš 1
De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu, ut — quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo, sicut et ambulatis — ut abundetis magis.
Flp 1:27 - Tantum digne evangelio Christi conversamini, ut sive cum venero et videro vos, sive absens audiam de vobis quia statis in uno Spiritu unanimes, concertantes fide evangelii;
1Sol 2:12 - deprecantes vos et consolantes testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocat vos in suum regnum et gloriam.

Verš 3
Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra,
Rim 12:2 - et nolite conformari huic saeculo, sed transformamini renovatione mentis, ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene placens et perfectum.
Ef 5:27 - ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.
Flp 4:8 - De cetero, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque casta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus et si qua laus, haec cogitate;

Verš 5
non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum;
1Kor 15:34 - Evigilate iuste et nolite peccare! Ignorantiam enim Dei quidam ha bent; ad reverentiam vobis loquor.
Ef 4:18 - tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei propter ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum;

Verš 7
Non enim vocavit nos Deus in immunditiam sed in sanctificationem.
Jn 17:19 - et pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate.
1Kor 1:2 - ecclesiae Dei, quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Iesu, vocatis sanctis cum omnibus, qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro:

Verš 8
Itaque, qui spernit, non hominem spernit sed Deum, qui etiam dat Spiritum suum Sanctum in vos.
Lk 10:16 - Qui vos audit, me audit; et, qui vos spernit, me spernit; qui autem me spernit, spernit eum, qui me misit ”.
1Kor 7:40 - Beatior autem erit, si sic permanserit secundum meum consilium; puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo.

Verš 9
De caritate autem fraternitatis non necesse habetis, ut vobis scribam; ipsi enim vos a Deo edocti estis, ut diligatis invicem;
Lv 19:18 - Non quaeres ultionem nec irasceris civibus tuis. Diliges proximum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.
Mt 22:39 - Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
Jn 13:34 - Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
Jn 15:12 - Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos;
Ef 5:2 - et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
1Pt 4:8 - Ante omnia mutuam in vosmetipsos caritatem continuam habentes, quia caritas operit multitudinem peccatorum;
1Jn 3:23 - Et hoc est mandatum eius, ut credamus nomini Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis.
Jn 4:21 - Dicit ei Iesus: “ Crede mihi, mulier, quia venit hora, quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem.

Verš 11
et operam detis, ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris, sicut praecipimus vobis;
2Sol 3:7 - Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos, quoniam non inordinati fuimus inter vos
2Sol 3:12 - his autem, qui eiusmodi sunt, praecipimus et obsecramus in Domino Iesu Christo, ut cum quiete operantes suum panem manducent.
Sk 20:34 - ipsi scitis quoniam ad ea, quae mihi opus erant et his, qui mecum sunt, ministraverunt manus istae.
Ef 4:28 - Qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret operando manibus bonum, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.

Verš 13
Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent.
Lv 19:28 - Et super mortuo non incidetis carnem vestram neque figuras aliquas in cute incidetis vobis. Ego Dominus.
Dt 14:1 - Filii estote Domini Dei ve stri; non vos incidetis nec fa cietis calvitium inter oculos vestros super mortuo,
2Sam 12:20 - Surrexit igitur David de terra et lotus unctusque est; cumque mutasset vestem, ingressus est domum Domini et adoravit et venit in domum suam petivitque, ut ponerent ei panem, et comedit.

Verš 15
Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui relinquimur in adventum Domini, non praeveniemus eos, qui dormierunt;
1Kor 15:22 - sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
1Kor 15:51 - Ecce mysterium vobis dico: Non omnes quidem dormiemus, sed omnes immutabimur,

Verš 16
quoniam ipse Dominus in iussu, in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi;
Mt 24:31 - et mittet angelos suos cum tuba magna, et congregabunt electos eius a quattuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum.
1Kor 15:52 - in momento, in ictu oculi, in novissima tuba; canet enim, et mortui suscitabuntur incorrupti, et nos immutabimur.
2Sol 1:7 - et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius,

1Sol 4,4 - "Nádoba", (gr. skéuos), je obrazný výraz; tu môže znamenať buď telo (porov. 2 Kor 4, 7), a vtedy by šlo o dokonalé ovládanie svojho tela, alebo ženu ako v 1 Pt 3, 7 a v rabínskej terminológii, a potom by to znamenalo, že každý má zaobchádzať s telom svojej manželky s úctou.

1Sol 4,6 - Pavol tu pravdepodobne naráža na cudzoložstvo, ktoré je porušením práv blížneho.

1Sol 4,12 - Výraz "čo sú mimo" označuje nekresťanov.

1Sol 4,13-17 - Pavol odpovedá na problém Solúnčanov v súvise s druhým Kristovým príchodom. Okrem toho bola to aj téma apoštolských kázní. Mysleli si, že mŕtvi pri druhom slávnom Kristovom príchode budú o niečo ukrátení vzhľadom na tých, čo sa ho dočkajú ako živí. Apoštol tu hovorí v množnom čísle a seba zahrňuje medzi tých, čo sa ešte živí dočkajú slávneho Kristovho príchodu. Je to skôr vyjadrenie túžby po tomto príchode, ako to dokazujú aj jeho ostatné eschatologické výpovede (porov. Rim 13, 11 n.; 1 Kor 7, 29–32; 15, 51 n.; 16, 22; 2 Kor 5, 1–4; Flp 4, 5; 2 Tim 4, 6–8). Pavol teda nikdy neučil, že deň slávneho Pánovho príchodu nastane už počas jeho života.

1Sol 4,14 - Niektorí prekladajú: "zhromaždí s ním".

1Sol 4,15 - Pavol toto učí pravdepodobne na základe zvláštneho zjavenia (porov. 1 Kor 15, 51).