výhody registrácie

1. list Sonúnčanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Sol 3, 1-13

1 Propter quod non sustinentes amplius, placuit nobis, ut relin queremur Athenis soli, 2 et misimus Timotheum, fratrem nostrum et cooperatorem Dei in evangelio Christi, ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra, 3 ut nemo turbetur in tribulationibus istis. Ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus; 4 nam et cum apud vos essemus, praedicebamus vobis passuros nos tribulationes, sicut et factum est et scitis. 5 Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram, ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster. 6 Nunc autem, veniente Timotheo ad nos a vobis et annuntiante nobis fidem et caritatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre, sicut nos quoque vos; 7 ideo consolati sumus, fratres, propter vos in omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem; 8 quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino. 9 Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum, 10 nocte et die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram et compleamus ea, quae desunt fidei vestrae? 11 Ipse autem Deus et Pater noster et Dominus noster Iesus dirigat viam nostram ad vos; 12 vos autem Dominus abundare et superabundare faciat caritate in invicem et in omnes, quemadmodum et nos in vos; 13 ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius. Amen.

1Sol 3, 1-13





Verš 2
et misimus Timotheum, fratrem nostrum et cooperatorem Dei in evangelio Christi, ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra,
Sk 16:1 - Pervenit autem in Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Iudaeae fidelis, patre autem Graeco;
Rim 16:21 - Salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei.
Flp 2:19 - Spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos, ut et ego bono animo sim, cognitis, quae circa vos sunt.

Verš 3
ut nemo turbetur in tribulationibus istis. Ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus;
Ef 3:13 - Propter quod peto, ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra.
Flp 1:14 - et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius audere sine timore verbum loqui.
Sk 14:22 - confirmantes animas discipulorum, exhortantes, ut permanerent in fide, et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.
2Tim 3:12 - Et omnes, qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur;

Verš 10
nocte et die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram et compleamus ea, quae desunt fidei vestrae?
Rim 1:10 - semper in orationibus meis obsecrans, si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos.
Rim 15:23 - nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis,
2Tim 1:4 - desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear,

Verš 13
ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius. Amen.
1Kor 1:8 - qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die Domini nostri Iesu Christi.
1Sol 5:23 - Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, et integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur.
2Sol 2:17 - consoletur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono.

1Sol 3,1-2 - O tomto Skutky apoštolov mlčia. Pavol sa oddelil od Sílasa a Timoteja v Berei a išiel do Atén (Sk 17, 14 n.). Timotej hneď išiel za ním, ale Pavol ho poslal do Solúna, pretože chcel byť informovaný o stave tamojšej cirkvi. Po splnení poslania v Berei sa Timotej stretol so Sílasom a v Korinte sa pripojili k Pavlovi.

1Sol 3,11 - Pavlova túžba sa splnila na jeho tretej apoštolskej ceste (Sk 20, 1–4).