Verš 1
Nam ipsi scitis, fratres, introi tum nostrum ad vos, quia non inanis fuit;
1Sol 1:5 - quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos.
1Sol 1:9 - ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos, et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo et vero
Verš 2
sed ante passi et contumeliis affecti, sicut scitis, in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine.
Sk 16:22 - Et concurrit plebs adversus eos; et magistratus, scissis tunicis eorum, iusserunt virgis caedi
Sk 17:2 - Secundum consuetudinem autem suam Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de Scripturis
Verš 4
sed sicut probati sumus a Deo, ut crederetur nobis evangelium, ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra.
Gal 1:10 - Modo enim hominibus suadeo aut Deo? Aut quaero hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem!
Verš 5
Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis, neque sub praetextu avaritiae, Deus testis,
Rim 1:9 - testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius, quomodo sine intermissione memoriam vestri faciam
Rim 9:1 - Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi per hibente conscientia mea in Spiritu Sancto,
2Kor 1:23 - Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis non veni ultra Corinthum.
2Kor 11:31 - Deus et Pater Domini Iesu scit, qui est benedictus in saecula, quod non mentior.
Gal 1:20 - Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior.
Flp 1:8 - Testis enim mihi Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu.
1Tim 5:21 - Testificor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis, ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliquam partem declinando.
2Tim 4:1 - Testificor coram Deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est vivos ac mortuos, per adventum ipsius et regnum eius:
Verš 6
nec quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis neque ab aliis;
1Kor 9:3 - Mea defensio apud eos, qui me interrogant, haec est.
2Sol 3:9 - non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.
Verš 9
Memores enim estis, fratres, laboris nostri et fatigationis; nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus, praedicavimus in vobis evangelium Dei.
Sk 18:3 - et, quia eiusdem erat artis, manebat apud eos et operabatur; erant autem scenofactoriae artis.
Sk 20:34 - ipsi scitis quoniam ad ea, quae mihi opus erant et his, qui mecum sunt, ministraverunt manus istae.
1Kor 4:12 - et laboramus operantes manibus nostris; maledicti benedicimus, persecutionem passi sustinemus,
2Kor 11:9 - et, cum essem apud vos et egerem, nulli onerosus fui; nam, quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia; et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo.
2Kor 12:13 - Quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? Donate mihi hanc iniuriam.
2Sol 3:8 - neque gratìs panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus;
Verš 12
deprecantes vos et consolantes testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocat vos in suum regnum et gloriam.
Gn 17:1 - Postquam Abram nonaginta et novem annorum factus est, apparuit ei Dominus dixitque ad eum: “Ego Deus omnipotens, ambula coram me et esto perfectus.
1Kor 7:20 - Unusquisque, in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.
Ef 4:1 - Obsecro itaque vos ego, vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,
Flp 1:27 - Tantum digne evangelio Christi conversamini, ut sive cum venero et videro vos, sive absens audiam de vobis quia statis in uno Spiritu unanimes, concertantes fide evangelii;
Kol 1:10 - ut ambuletis digne Domino per omnia placentes, in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei,
Verš 14
Vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei, quae sunt in Iudaea in Christo Iesu; quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Iudaeis,
Sk 17:5 - Zelantes autem Iudaei assumentesque de foro viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem; et assistentes domui Iasonis quaerebant eos producere in populum.
Sk 17:13 - Cum autem cognovissent in Thessalonica Iudaei quia et Beroeae annuntiatum est a Paulo verbum Dei, venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem.
Verš 15
qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur,
Sk 7:52 - Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Et occiderunt eos, qui praenuntiabant de adventu Iusti, cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis,
Mt 23:37 - Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluistis!
Lk 13:34 - Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui missi sunt ad te, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum avis nidum suum sub pinnis, et noluistis.
Verš 16
prohibentes nos gentibus loqui, ut salvae fiant, ut impleant peccata sua semper. Pervenit autem ira Dei super illos usque in finem.
Sk 17:13 - Cum autem cognovissent in Thessalonica Iudaei quia et Beroeae annuntiatum est a Paulo verbum Dei, venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem.
Verš 18
Propter quod voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus et semel et iterum; et impedivit nos Satanas.
Rim 1:13 - Nolo autem vos ignorare, fratres, quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc, ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus.
Rim 15:22 - Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos;
Verš 19
Quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae — nonne et vos — ante Dominum nostrum Iesum in adventu eius?
2Kor 1:14 - sicut et cognovistis nos ex parte, quia gloria vestra sumus, sicut et vos nostra in die Domini nostri Iesu.
Flp 2:16 - verbum vitae firmiter tenentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi.
Flp 4:1 - Itaque, fratres mei carissimi et desideratissimi, gaudium et co rona mea, sic state in Domino, carissimi!