Verš 1
Itaque, fratres mei carissimi et desideratissimi, gaudium et co rona mea, sic state in Domino, carissimi!
1Sol 2:19 - Quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae — nonne et vos — ante Dominum nostrum Iesum in adventu eius?
Verš 3
Etiam rogo et te, germane compar, adiuva illas, quae mecum concertaverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae.
Ex 32:32 - aut, si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti ”.
Ž 69:28 - Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non veniant ad iustitiam tuam.
Zjv 3:5 - Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen eius de libro vitae et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius.
Zjv 20:12 - Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni; et libri aperti sunt. Et alius liber apertus est, qui est vitae; et iudicati sunt mortui ex his, quae scripta erant in libris, secundum opera ipsorum.
Zjv 21:27 - Nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitae Agni.
Verš 4
Gaudete in Domino semper. Iterum dico: Gaudete!
1Sol 5:6 - igitur non dormiamus sicut ceteri, sed vigilemus et sobrii simus.
Verš 5
Modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Dominus prope.
1Kor 10:11 - Haec autem in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt.
Heb 10:25 - non deserentes congregationem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed exhortantes, et tanto magis quanto videtis appropinquantem diem.
Verš 6
Nihil solliciti sitis, sed in omnibus oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum.
Ž 55:22 - Lene super butyrum est os eius, pugna autem cor illius: molliti sunt sermones eius super oleum, et ipsi sunt gladii destricti. -
Mt 6:25 - Ideo dico vobis: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum?
1Tim 6:8 - habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti erimus.
1Tim 6:17 - Divitibus huius saeculi praecipe non superbe sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum,
1Pt 5:7 - omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.
Verš 7
Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiet corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu.
Jn 14:27 - Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum neque formidet.
Rim 5:1 - Iustificati igitur ex fide, pacem habemus ad Deum per Domi num nostrum Iesum Christum,
1Kor 2:14 - Animalis autem homo non percipit, quae sunt Spiritus Dei, stultitia enim sunt illi, et non potest intellegere, quia spiritaliter examinantur;
Verš 8
De cetero, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque casta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus et si qua laus, haec cogitate;
Rim 13:13 - Sicut in die honeste ambulemus: non in comissationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione;
1Sol 4:3 - Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra,
Verš 10
Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis, opportunitate autem carebatis.
2Kor 11:9 - et, cum essem apud vos et egerem, nulli onerosus fui; nam, quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia; et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo.
Verš 11
Non quasi propter penuriam dico, ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.
1Tim 6:6 - Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia.
Verš 12
Scio et humiliari, scio et abundare; ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati.
1Kor 4:11 - Usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus
2Kor 11:27 - in labore et aerumna, in vigiliis saepe, in fame et siti, in ieiuniis frequenter, in frigore et nuditate;
Verš 15
Scitis autem et vos, Philippenses, quod in principio evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli;
2Kor 11:9 - et, cum essem apud vos et egerem, nulli onerosus fui; nam, quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia; et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo.
Verš 18
Accepi autem omnia et abundo; repletus sum acceptis ab Epaphrodito, quae misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.
Heb 13:16 - Beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci; talibus enim hostiis oblectatur Deus.
Flp 4,1 - "Moja koruna" – doslova "môj veniec" – symbol slávy a odmeny.
Flp 4,2 - Obe sú ženské mená. Nič bližšie o nich nevieme. Pavol ich vyzýval, aby žili vo svornosti, ako to naznačuje aj význam ich gréckych mien.
Flp 4,3 - "Spolupracovník" (gr. sýzygos), čo niektorí považujú za vlastné meno Syzygos. – Klement – podľa niektorých ide o Klementa I., rímskeho pápeža. Výraz "kniha života" je častý biblický obraz (Ex 32, 32 n.; Ž 69, 29; Dan 12, 1; Zjv 3, 5) a znamená prijatie do Božej priazne, milosti.
Flp 4,5 - Pán je blízko, pretože isto príde.
Flp 4,11 - Pavol sa usiloval vyžiť z toho, čo mal. Materiálnu podporu prijal jedine od Filipanov, ktorých mal osobitne rád.
Flp 4,12 - "Naučil" – doslovne: stal som sa zasväteným, čo znamená: Naučil som sa to, čo všetci nepoznajú.
Flp 4,15 - Porov. Sk 17, 1–10. Pavol tu používa výrazy zo života obchodníkov, aby zdôraznil výmenu duchovných a hmotných dobier medzi ním a Filipanmi.
Flp 4,21 - "Svätí" sú kresťania zasvätení Bohu a Kristovi životom svätosti.
Flp 4,22 - Výraz "z cisárovho domu" tu môže znamenať aj zamestnancov v dome miestodržiteľa, ktorý bol v každom väčšom meste, pravda, ak list Pavol napísal v Efeze.