| List FilipanomBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Flp 1, 1-30 |
1 Flp 1, 1 Paulus et Timotheus servi Christi Iesu omnibus sanctis in Christo Iesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconis: 2 Flp 1, 2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. 3 Flp 1, 3 Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri, 4 Flp 1, 4 semper in omni oratione mea pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens 5 Flp 1, 5 super communione vestra in evangelio a prima die usque nunc; 6 Flp 1, 6 confidens hoc ipsum, quia, qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Iesu; 7 Flp 1, 7 sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis, eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios gratiae meae omnes vos esse. 8 Flp 1, 8 Testis enim mihi Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu. 9 Flp 1, 9 Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu, 10 Flp 1, 10 ut probetis potiora, ut sitis sinceri et sine offensa in diem Christi, 11 Flp 1, 11 repleti fructu iustitiae, qui est per Iesum Christum, in gloriam et laudem Dei. 12 Flp 1, 12 Scire autem vos volo, fratres, quia, quae circa me sunt, magis ad profectum venerunt evangelii, 13 Flp 1, 13 ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio et in ceteris omnibus; 14 Flp 1, 14 et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius audere sine timore verbum loqui. 15 Flp 1, 15 Quidam quidem et propter invidiam et contentionem, quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant; 16 Flp 1, 16 hi quidem ex caritate scientes quoniam in defensionem evangelii positus sum, 17 Flp 1, 17 illi autem ex contentione Christum annuntiant, non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis. 18 Flp 1, 18 Quid enim? Dum omni modo, sive sub obtentu sive in veritate, Christus annuntietur, et in hoc gaudeo; sed et gaudebo, 19 Flp 1, 19 scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi, 20 Flp 1, 20 secundum exspectationem et spem meam quia in nullo confundar, sed in omni fiducia, sicut semper et nunc, magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam sive per mortem. 21 Flp 1, 21 Mihi enim vivere Christus est et mori lucrum. 22 Flp 1, 22 Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro. 23 Flp 1, 23 Coartor autem ex his duobus: desiderium habens dissolvi et cum Christo esse, multo magis melius; 24 Flp 1, 24 permanere autem in carne, magis necessarium est propter vos. 25 Flp 1, 25 Et hoc confidens, scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei, 26 Flp 1, 26 ut gloriatio vestra abundet in Christo Iesu in me, per meum adventum iterum ad vos. 27 Flp 1, 27 Tantum digne evangelio Christi conversamini, ut sive cum venero et videro vos, sive absens audiam de vobis quia statis in uno Spiritu unanimes, concertantes fide evangelii; 28 Flp 1, 28 et in nullo perterriti ab adversariis, quod est illis indicium perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo; 29 Flp 1, 29 quia vobis hoc donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini 30 Flp 1, 30 idem certamen habentes, quale vidistis in me et nunc auditis in me.
| | Flp 1, 1-30 |
Verš 2
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Rim 1:7 - omnibus, qui sunt Romae dilectis Dei, vocatis sanctis: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
1Pt 1:2 - secundum praescientiam Dei Patris, in sanctificatione Spiritus, in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi: gratia vobis et pax multiplicetur.
Verš 3
Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri,
Ef 1:15 - Propterea et ego audiens fidem vestram, quae est in Domino Iesu, et dilectionem in omnes sanctos,
Kol 1:3 - Gratias agimus Deo Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes,
1Sol 1:2 - Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam facientes in orationibus nostris, sine intermissione;
2Sol 1:3 - Gratias agere debemus Deo semper pro vobis, fratres, sicut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem,
Verš 6
confidens hoc ipsum, quia, qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Iesu;
Jn 6:29 - Respondit Iesus et dixit eis: “ Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille ”.
1Sol 1:3 - memores operis fidei vestrae et laboris caritatis et sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum;
Verš 7
sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis, eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios gratiae meae omnes vos esse.
Ef 3:1 - Huius rei gratia, ego Paulus, vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus —
Ef 4:1 - Obsecro itaque vos ego, vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,
Kol 4:3 - orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi, propter quod etiam vinctus sum,
Kol 4:18 - Salutatio mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum.
2Tim 1:8 - Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius, sed collabora evangelio secundum virtutem Dei,
Verš 8
Testis enim mihi Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu.
Rim 1:9 - testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius, quomodo sine intermissione memoriam vestri faciam
Rim 9:1 - Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi per hibente conscientia mea in Spiritu Sancto,
2Kor 1:23 - Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis non veni ultra Corinthum.
2Kor 11:31 - Deus et Pater Domini Iesu scit, qui est benedictus in saecula, quod non mentior.
Gal 1:20 - Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior.
1Sol 2:5 - Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis, neque sub praetextu avaritiae, Deus testis,
1Tim 5:21 - Testificor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis, ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliquam partem declinando.
2Tim 4:1 - Testificor coram Deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est vivos ac mortuos, per adventum ipsius et regnum eius:
Verš 14
et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius audere sine timore verbum loqui.
Ef 3:13 - Propter quod peto, ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra.
1Sol 3:3 - ut nemo turbetur in tribulationibus istis. Ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus;
Verš 19
scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi,
2Kor 1:11 - adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis, ut propter eam, quae ex multis personis in nos est, donationem, per multos gratiae agantur pro nobis.
Verš 20
secundum exspectationem et spem meam quia in nullo confundar, sed in omni fiducia, sicut semper et nunc, magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam sive per mortem.
Rim 5:5 - spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.
Verš 27
Tantum digne evangelio Christi conversamini, ut sive cum venero et videro vos, sive absens audiam de vobis quia statis in uno Spiritu unanimes, concertantes fide evangelii;
Gn 17:1 - Postquam Abram nonaginta et novem annorum factus est, apparuit ei Dominus dixitque ad eum: “Ego Deus omnipotens, ambula coram me et esto perfectus.
1Kor 7:20 - Unusquisque, in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.
Ef 4:1 - Obsecro itaque vos ego, vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,
Kol 1:10 - ut ambuletis digne Domino per omnia placentes, in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei,
1Sol 2:12 - deprecantes vos et consolantes testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocat vos in suum regnum et gloriam.
1Sol 4:1 - De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu, ut — quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo, sicut et ambulatis — ut abundetis magis.
Flp 1,1 - Timotej je Pavlov žiak a spolupracovník, adresát dvoch listov. Výraz "biskupi" (epískopoi) v tom čase označoval predstavených miestnej cirkvi. Z toho vidieť, že vo Filipách už bola cirkevná hierarchia (porov. Sk 20, 28; 6, 6).
Flp 1,5 - Kresťanské spoločenstvo vo Filipách prirástlo Pavlovi k srdcu. Prijal od nich aj materiálnu pomoc. Celý list dýcha vrúcnym osobným vzťahom. "Od prvého dňa", čo sa stali kresťanmi.
Flp 1,6 - Deň Krista Ježiša je deň jeho slávneho príchodu na konci vekov, ktorý dáva kresťanskému životu tón radostného očakávania.
Flp 1,13 - "Pretórium" je miesto, kde sa zdržiavali prétoriáni, cisárova osobná stráž. Ak Pavol písal z Efezu, potom ide o úradníkov miestodržiteľovej rezidencie.
Flp 1,23 - Pavol tu myslí na smrť a definitívne spojenie s Kristom.
Flp 1,27 - "Žite" – doslovne "správajte sa ako občania". Kresťan je občan nebeského kráľovstva (Ef 2, 19), ktorého Pánom je Ježiš Kristus, Spasiteľ (Flp 3, 20) a jeho ústavou je evanjelium.
Flp 1,30 - Porov. Sk 16, 19–24.