výhody registrácie

Kniha Deuteronómium

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Dt 30, 1-20

1 Cum ergo venerint super te omnes sermones isti, benedic tio et maledictio, quas proposui in conspectu tuo, et ductus paenitudine cordis tui in universis gentibus, in quas disperserit te Dominus Deus tuus, 2 et reversus fueris ad eum et oboedieris eius imperiis secundum omnia, quae ego hodie praecipio tibi, cum filiis tuis in toto corde tuo et in tota anima tua, 3 reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam ac miserebitur tui et rursum congregabit te de cunctis populis, in quos te ante dispersit. 4 Si ad cardines caeli fueris dissipatus, inde te retrahet Dominus Deus tuus et assumet 5 atque introducet in terram, quam possederunt patres tui, et obtinebis eam; et feliciorem et maioris numeri esse te faciet quam fuerunt patres tui. 6 Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua, ut possis vivere. 7 Omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos et eos, qui oderunt te et persequuntur. 8 Tu autem reverteris et audies vocem Domini faciesque universa mandata, quae ego praecipio tibi hodie; 9 et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, in subole uteri tui et in fructu iumentorum tuorum et in ubertate terrae tuae, in rerum omnium largitate; revertetur enim Dominus, ut gaudeat super te in omnibus bonis, sicut gavisus est in patribus tuis. 10 Si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris mandata eius et praecepta, quae in hac lege conscripta sunt, et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua. 11 Mandatum hoc, quod ego praecipio tibi hodie, non supra te est neque procul positum 12 nec in caelo situm, ut possis dicere: “Quis nobis ad caelum valet ascendere, ut deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus?”. 13 Neque trans mare positum, ut causeris et dicas: “Quis nobis transfretare poterit mare et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod praeceptum est?”. 14 Sed iuxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo, ut facias illum. 15 Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum, et e contrario mortem et malum. 16 Si oboedieris mandatis Domini Dei tui, quae ego praecipio tibi hodie, ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et custodias mandata illius et praecepta atque iudicia, vives; ac multiplicabit te benedicetque tibi in terra, ad quam ingredieris possidendam. 17 Sin autem aversum fuerit cor tuum, et audire nolueris atque errore deceptus adoraveris deos alienos et servieris eis, 18 praedico vobis hodie quod pereatis et parvo tempore moremini in terra, ad quam, Iordane transmisso, ingredieris possidendam. 19 Testes invoco hodie contra vos caelum et terram quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas et semen tuum 20 et diligas Dominum Deum tuum atque oboedias voci eius et illi adhaereas — ipse est enim vita tua et longitudo dierum tuorum — ut habites in terra, pro qua iuravit Dominus patribus tuis, Abraham, Isaac et Iacob, ut daret eam illis ”.

Dt 30, 1-20





Verš 3
reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam ac miserebitur tui et rursum congregabit te de cunctis populis, in quos te ante dispersit.
Neh 1:8 - Memento verbi, quod mandasti Moysi servo tuo dicens: “Cum transgressi fueritis, ego dispergam vos in populos;
Ž 106:45 - Et memor fuit testamenti sui et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae.
Jer 32:37 - “ Ecce ego congregabo eos de universis terris, ad quas eieci eos in furore meo et in ira mea et in indignatione grandi; et reducam eos ad locum istum et habitare eos faciam confidenter.

Verš 4
Si ad cardines caeli fueris dissipatus, inde te retrahet Dominus Deus tuus et assumet
Neh 1:9 - si autem revertamini ad me et custodiatis praecepta mea et faciatis ea, etiamsi abducti fueritis in extrema caeli, inde congregabo vos et reducam in locum quem elegi, ut habitaret nomen meum ibi”.

Verš 6
Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua, ut possis vivere.
Jer 32:39 - Et dabo eis cor unum et viam unam, ut timeant me universis diebus, et bene sit eis et filiis eorum post eos.
Ez 11:19 - Et dabo eis cor aliud et spiritum novum tribuam in visceribus eorum; et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum,
Ez 36:26 - Et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum;

Verš 9
et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, in subole uteri tui et in fructu iumentorum tuorum et in ubertate terrae tuae, in rerum omnium largitate; revertetur enim Dominus, ut gaudeat super te in omnibus bonis, sicut gavisus est in patribus tuis.
Dt 28:11 - Abundare te faciet Dominus omnibus bonis, fructu uteri tui et fructu iumentorum tuorum, fructu terrae tuae, quam iuravit Dominus patribus tuis, ut daret tibi.

Verš 11
Mandatum hoc, quod ego praecipio tibi hodie, non supra te est neque procul positum
Iz 45:19 - Non in abscondito locutus sum, in loco terrae tenebroso; non dixi semini Iacob: “Frustra quaerite me”. Ego Dominus loquens iustitiam, annuntians recta.

Verš 12
nec in caelo situm, ut possis dicere: “Quis nobis ad caelum valet ascendere, ut deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus?”.
Rim 10:6 - Quae autem ex fide est iustitia, sic dicit: “ Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in caelum?”, id est Christum deducere;

Verš 19
Testes invoco hodie contra vos caelum et terram quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas et semen tuum
Dt 4:26 - testes invoco contra vos hodie caelum et terram, cito perituros vos esse de terra, quam, transito Iordane, possessuri estis: non habitabitis in ea longo tempore, sed delebit vos Dominus

Dt 30,11-14 - Zákon ľahko možno zachovať, nie síce preto, že by jeho plnenie od ľudí nevyžadovalo ostražitosť a sebazápor, lež preto, že ho možno ľahko poznať a pochopiť. Izraelita sa nemusí trápiť otázkou, čo vlastne Boh od neho žiada. Vôľa Božia je mu zjavná, je v jeho ústach a v jeho srdci, čiže: Mojžiš dostatočne oznámil vôľu Pánovu a Izraeliti to mohli pochopiť (srdce = myseľ). Izraeliti majú teda jasnú normu pre svoj život a konanie, majú ju ustavične pri sebe a v sebe.

Dt 30,15-20 - V týchto veršoch máme jasne naznačenú slobodu vôle ľudskej a spolu aj zodpovednosť človeka za jeho skutky. K v. 19 pozri 15,4 a 4,26.