výhody registrácie

Kniha Deuteronómium

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Dt 16, 1-22

1 Observa mensem Abib, ut facias Pascha Domino Deo tuo; quoniam in isto mense Abib eduxit te Dominus Deus tuus de Aegypto nocte. 2 Immolabisque Pascha Domino Deo tuo de ovibus et de bobus in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen eius ibi. 3 Non comedes cum eo panem fermentatum; septem diebus comedes absque fermento afflictionis panem, quoniam festinanter egressus es de Aegypto, ut memineris diei egressionis tuae de Aegypto omnibus diebus vitae tuae. 4 Non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus; et non manebit de carnibus eius, quod immolatum est vespere in die primo, usque mane. 5 Non poteris immolare Pascha in qualibet urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus daturus est tibi, 6 sed in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen eius ibi, immolabis Pascha vespere ad solis occasum, quando egressus es de Aegypto. 7 Et coques et comedes in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, maneque consurgens vades in tabernacula tua. 8 Sex diebus comedes azyma et in die septimo, quia collecta est Domino Deo tuo, non facies opus. 9 Septem hebdomadas numerabis tibi ab ea die, qua falcem in segetem miseris, 10 et celebrabis diem festum Hebdomadarum Domino Deo tuo, oblationem spontaneam manus tuae, quam offeres iuxta benedictionem Domini Dei tui. 11 Et epulaberis coram Domino Deo tuo tu, filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua et Levites, qui est intra portas tuas, advena ac pupillus et vidua, qui morantur tecum in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen eius ibi; 12 et recordaberis quoniam servus fueris in Aegypto custodiesque ac facies, quae praecepta sunt. 13 Sollemnitatem quoque Tabernaculorum celebrabis per septem dies, quando collegeris de area et torculari fruges tuas; 14 et epulaberis in festivitate tua tu, filius tuus et filia, servus tuus et ancilla, Levites quoque et advena, pupillus ac vidua, qui intra portas tuas sunt. 15 Septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco, quem elegerit Dominus, quia benedicet tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis et in omni opere manuum tuarum, erisque totus in laetitia. 16 Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco, quem elegerit: in sollemnitate Azymorum et in sollemnitate Hebdomadarum et in sollemnitate Tabernaculorum. Non apparebit ante Dominum vacuus, 17 sed offeret unusquisque secundum quod habuerit, iuxta benedictionem Domini Dei tui, quam dederit tibi. 18 Iudices et praefectos operum constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas, ut iudicent populum iusto iudicio. 19 Non declinabis iudicium. Non accipies personam nec munera, quia munera excaecant oculos sapientum et mutant causas iustorum. 20 Iustitiam, iustitiam persequeris, ut vivas et possideas terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi. 21 Non plantabis tibi palum, omnem arborem iuxta altare Domini Dei tui, quod feceris tibi. 22 Neque constitues lapidem, quem odit Dominus Deus tuus.

Dt 16, 1-22





Verš 1
Observa mensem Abib, ut facias Pascha Domino Deo tuo; quoniam in isto mense Abib eduxit te Dominus Deus tuus de Aegypto nocte.
Ex 12:2 - “ Mensis iste vobis principium mensium, primus erit in mensibus anni.
Lv 23:5 - Mense primo, quarta decima die mensis, ad vesperum Pascha Domini est.
Nm 9:1 - Locutus est Dominus ad Moy sen in deserto Sinai anno secun do, postquam egressi sunt de terra Aegypti, mense primo dicens:
Nm 28:16 - Mense autem primo, quarta decima die mensis Pascha Domini erit,

Verš 3
Non comedes cum eo panem fermentatum; septem diebus comedes absque fermento afflictionis panem, quoniam festinanter egressus es de Aegypto, ut memineris diei egressionis tuae de Aegypto omnibus diebus vitae tuae.
Ex 12:19 - Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris. Qui comederit fermentatum, peribit anima eius de coetu Israel, tam de advenis quam de indigenis terrae.
Ex 34:18 - Sollemnitatem Azymorum custodies: septem diebus vesceris azymis, sicut praecepi tibi, in tempore constituto mensis Abib; mense enim verni temporis egressus es de Aegypto.

Verš 4
Non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus; et non manebit de carnibus eius, quod immolatum est vespere in die primo, usque mane.
Ex 12:10 - Nec remanebit quidquam ex eo usque mane; si quid residuum fuerit, igne comburetis.

Verš 9
Septem hebdomadas numerabis tibi ab ea die, qua falcem in segetem miseris,
Ex 23:16 - Et sollemnitatem Messis primitivorum operis tui, quaecumque seminaveris in agro; sollemnitatem quoque Collectae in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.
Lv 23:15 - Numerabitis vobis ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum elationis, septem hebdomadas plenas
Nm 28:26 - Die etiam primitivorum, quando offeretis oblationem novam Domino, in sollemnitate Hebdomadarum, conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in ea.

Verš 13
Sollemnitatem quoque Tabernaculorum celebrabis per septem dies, quando collegeris de area et torculari fruges tuas;
Ex 23:16 - Et sollemnitatem Messis primitivorum operis tui, quaecumque seminaveris in agro; sollemnitatem quoque Collectae in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.
Lv 23:34 - “ Loquere filiis Israel: Quinto decimo die mensis huius septimi erit festum Tabernaculorum septem diebus Domino.

Verš 16
Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco, quem elegerit: in sollemnitate Azymorum et in sollemnitate Hebdomadarum et in sollemnitate Tabernaculorum. Non apparebit ante Dominum vacuus,
Ex 23:17 - Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo.
Ex 34:23 - Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini, Dei Israel.
Ex 23:15 - Sollemnitatem Azymorum custodies: septem diebus comedes azyma, sicut praecepi tibi, tempore statuto mensis Abib, quando egressus es de Aegypto. Non apparebis in conspectu meo vacuus.

Verš 19
Non declinabis iudicium. Non accipies personam nec munera, quia munera excaecant oculos sapientum et mutant causas iustorum.
Lv 19:15 - Non facietis, quod iniquum est in iudicio. Non consideres personam pauperis nec honores vultum potentis. Iuste iudica proximo tuo.
Dt 1:17 - Non accipietis personam in iudicio; ita parvum audietis ut magnum nec timebitis cuiusquam personam, quia Dei iudicium est. Quod si difficile vobis aliquid visum fuerit, referte ad me, et ego audiam.
Ex 23:8 - Nec accipies munera, quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum.

Dt 16,1-22 - O troch výročitých sviatkoch porov. Ex 23,14–18; 34,18–23; Lv 23; Nm 28 n. V tejto rozprave dáva Mojžiš dôraz na to, aby sa výročité sviatky slávili vo svätyni. Ostatné predpisy predpokladá ako známe.

Dt 16,1 - Abíb, čiže mesiac klasov, volá sa aj nisan a zodpovedá nášmu marcu–aprílu. V Palestíne sa v tieto mesiace chystajú už na žatvu (Ex 12,2).

Dt 16,3 - O nekvasenom chlebe pozri Ex 13,7.

Dt 16,6 - Pozri Ex 12,6; Lv 23,5; Nm 9,3.5.11. V tomto verši ide len o veľkonočného baránka. Pascha sa musí sláviť len pri svätyni (vv. 2.6.7.11.15.16).

Dt 16,9-12 - Porov. Ex 34,19 n.; Lv 23,15 n.; Nm 28,26 n.

Dt 16,13-15 - Pozri Ex 23,16; Lv 23,33–43; Nm 29,12–38. – Ženy sa nemuseli zúčastniť na týchto troch sviatkoch, mohli však sprevádzať svojich mužov.

Dt 16,18-20 - Porov. Ex 18,13–26; Dt 1,17. Mojžiš týmto nariadením chce zaistiť verejné právo na dobu, keď Izraeliti budú v Palestíne. Ustanovuje v každom mieste sudcov a pisárov, ktorí budú sedávať pri mestských bránach a budú rozsudzovať obyčajné spory, čo sa vyskytnú na území mesta alebo dediny. Keď išlo o vážnejší prípad, rozhodnutie sa malo ponechať najvyššiemu súdu, ktorý bude v Jeruzaleme a od ktorého nebude odvolania. Pozri 17,8–13.

Dt 16,21-22 - Zákaz pohanskej bohoslužby, pozri vyššie 12,2–3; Ex 23,24; 34,13.