| Kniha DeuteronómiumBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Dt 12, 1-31 |
1 Dt 12, 1 Haec sunt praecepta atque iudicia, quae facere debetis in terra, quam Dominus, Deus patrum tuorum, daturus est tibi, ut possideas eam cunctis diebus, quibus super humum gradieris. 2 Dt 12, 2 Subvertite omnia loca, in quibus coluerunt gentes, quas possessuri estis, deos suos super montes excelsos et colles et subter omne lignum frondosum. 3 Dt 12, 3 Dissipate aras eorum et confringite lapides, palos igne comburite et idola comminuite, disperdite nomina eorum de locis illis. 4 Dt 12, 4 Non facietis ita Domino Deo vestro. 5 Dt 12, 5 Sed ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo, venietis 6 Dt 12, 6 et offeretis in illo loco holocausta et victimas vestras, decimas et donaria manuum vestrarum et vota atque dona, primogenita boum et ovium. 7 Dt 12, 7 Et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri ac laetabimini in cunctis, ad quae miseritis manum vos et domus vestrae, in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester. 8 Dt 12, 8 Non facietis secundum omnia, quae nos hic facimus hodie, singuli, quod sibi rectum videtur; 9 Dt 12, 9 neque enim usque in praesens tempus venistis ad requiem et possessionem, quam Dominus Deus vester daturus est vobis. 10 Dt 12, 10 Transibitis Iordanem et habitabitis in terra, quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum et absque ullo timore habitetis 11 Dt 12, 11 in loco, quem elegerit Dominus Deus vester, ut habitet nomen eius in eo. Illuc omnia, quae praecipio, conferetis: holocausta et hostias ac decimas et donaria manuum vestrarum et, quidquid praecipuum est in muneribus, quae vovebitis Domino. 12 Dt 12, 12 Ibi laetabimini coram Domino Deo vestro vos, filii ac filiae vestrae, famuli et famulae atque Levites, qui in urbibus vestris commoratur; neque enim habet partem et possessionem inter vos. 13 Dt 12, 13 Cave, ne offeras holocausta tua in omni loco, quem videris, 14 Dt 12, 14 sed in eo, quem elegerit Dominus in una tribuum tuarum, offeres holocausta et ibi facies quaecumque praecipio tibi. 15 Dt 12, 15 Sin autem comedere volueris, et te esus carnium delectaverit, occide et comede carnem iuxta benedictionem Domini Dei tui, quam dedit tibi in omnibus urbibus tuis; sive immundus sive mundus comedet illam, sicut capream et cervum, 16 Dt 12, 16 absque esu dumtaxat sanguinis, quem super terram quasi aquam effundes. 17 Dt 12, 17 Non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti et vini et olei tui, primogenita armentorum et pecorum et omnia, quae voveris et sponte offerre volueris, et primitiva manuum tuarum. 18 Dt 12, 18 Sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, tu et filius tuus ac filia tua, servus et famula atque Levites, qui manet in urbibus tuis; et laetaberis coram Domino Deo tuo in cunctis, ad quae extenderis manum tuam. 19 Dt 12, 19 Cave, ne derelinquas Levitem omni tempore, quo versaris in terra tua. 20 Dt 12, 20 Quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut locutus est tibi, et volueris vesci carnibus, quas desiderat anima tua, comedes carnem secundum omne desiderium animae tuae; 21 Dt 12, 21 locus autem, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut sit nomen eius ibi, si procul fuerit, occides de armentis et pecoribus, quae dederit tibi Dominus, sicut praecepi tibi, et comedes in oppidis tuis, ut tibi placet. 22 Dt 12, 22 Sicut comeditur caprea et cervus, ita vesceris eis; et mundus et immundus in commune vescentur. 23 Dt 12, 23 Hoc solum cave, ne sanguinem comedas; sanguis enim eorum anima est, et idcirco non debes animam comedere cum carnibus. 24 Dt 12, 24 Non comedes eum, sed super terram fundes quasi aquam; 25 Dt 12, 25 non comedes eum, ut bene sit tibi et filiis tuis post te, cum feceris, quod placet in conspectu Domini. 26 Dt 12, 26 Quae autem sanctificaveris et voveris Domino, tolles et venies ad locum, quem elegerit Dominus, 27 Dt 12, 27 et offeres holocausta tua, carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui; sanguis hostiarum tuarum fundetur in altari, carnibus autem ipse vesceris. 28 Dt 12, 28 Observa et audi omnia, quae ego praecipio tibi, ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum, cum feceris, quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui. 29 Dt 12, 29 Quando disperdiderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes, ad quas ingredieris possidendas, et possederis eas atque habitaveris in terra earum, 30 Dt 12, 30 cave, ne irretiaris per eas, postquam te fuerint introeunte subversae, et requiras caeremonias earum dicens: “Sicut coluerunt gentes istae deos suos, ita et ego colam”. 31 Dt 12, 31 Non facies similiter Domino Deo tuo; omnes enim abominationes, quas aversatur Dominus, fecerunt diis suis offerentes etiam filios et filias et comburentes igne.
| | Dt 12, 1-31 |
Verš 32
Dt 4:2 - Non addetis ad verbum, quod vobis loquor, neque auferetis ex eo; custodite mandata Domini Dei vestri, quae ego praecipio vobis.
Prís 30:6 - Ne addas quidquam verbis illius: et arguaris inveniarisque mendax.
Zjv 22:18 - Contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius: Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto;
Verš 2
Subvertite omnia loca, in quibus coluerunt gentes, quas possessuri estis, deos suos super montes excelsos et colles et subter omne lignum frondosum.
Ex 34:12 - Cave, ne umquam cum habitatoribus terrae, quam intraveris, iungas amicitias, quae tibi sint in ruinam;
Dt 7:5 - Quin potius haec facietis eis: aras eorum subvertite et confringite lapides et palos lucosque succidite et sculptilia comburite;
Verš 3
Dissipate aras eorum et confringite lapides, palos igne comburite et idola comminuite, disperdite nomina eorum de locis illis.
Sdc 2:2 - ita dumtaxat ut non feriretis foedus cum habitatoribus terrae huius, sed aras eorum subverteretis. Et noluistis audire vocem meam. Cur hoc fecistis?
Verš 5
Sed ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo, venietis
2Krn 7:12 - Apparuit autem ei Dominus nocte et ait: “ Audivi orationem tuam et elegi locum istum mihi in domum sacrificii.
Verš 11
in loco, quem elegerit Dominus Deus vester, ut habitet nomen eius in eo. Illuc omnia, quae praecipio, conferetis: holocausta et hostias ac decimas et donaria manuum vestrarum et, quidquid praecipuum est in muneribus, quae vovebitis Domino.
1Kr 8:29 - ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte ac die, super locum, de quo dixisti: “Erit nomen meum ibi”, ut exaudias orationem, qua orat te servus tuus in loco isto,
Verš 12
Ibi laetabimini coram Domino Deo vestro vos, filii ac filiae vestrae, famuli et famulae atque Levites, qui in urbibus vestris commoratur; neque enim habet partem et possessionem inter vos.
Nm 18:20 - Dixitque Dominus ad Aaron: “ In terra eorum nihil possidebitis nec habebitis partem inter eos: Ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israel.
Dt 10:9 - Quam ob rem non habuit Levi partem neque hereditatem cum fratribus suis, quia ipse Dominus hereditas eius est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus.
Dt 18:1 - Non habebunt sacerdotes le vitae, omnis tribus Levi, par tem et hereditatem cum reliquo Israel; de sacrificiis Domini et hereditate eius comedent
Verš 16
absque esu dumtaxat sanguinis, quem super terram quasi aquam effundes.
Gn 9:4 - excepto quod carnem cum anima, quae est in sanguine, non comedetis.
Lv 7:26 - Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus;
Lv 17:10 - Homo quilibet de domo Israel et de advenis, qui peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem, confirmabo faciem meam contra talem animam et disperdam eam de populo suo.
Dt 15:23 - Solum sanguinem eorum non comedes, sed effundes in terram quasi aquam.
Verš 20
Quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut locutus est tibi, et volueris vesci carnibus, quas desiderat anima tua, comedes carnem secundum omne desiderium animae tuae;
Gn 28:13 - et Dominum innixum scalae dicentem sibi: “ Ego sum Dominus, Deus Abraham patris tui et Deus Isaac. Terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.
Ex 23:31 - Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palaestinorum et a deserto usque ad Fluvium. Tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro.
Dt 11:24 - omnis locus, quem calcaverit pes vester, vester erit. A deserto et a Libano, a flumine magno Euphrate usque ad mare occidentale erunt termini vestri.
Dt 19:8 - Cum autem dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut iuravit patribus tuis, et dederit tibi cunctam terram, quam eis pollicitus est
Dt 12,1 - V druhej časti svojej reči (12,1 – 26,19) zhrňuje Mojžiš všetky predpisy a zákony, ktoré sa týkajú bohoslužby (12,1 – 16,17), práva verejného (16,18 – 21,14) a práva súkromného (21,15 – 26,15).
Dt 12,2 - Porov. 7,5; Ex 23,24; Lv 26,1 atď.
Dt 12,5 - Pozri Lv 17,7–9. Izraeliti budú uctievať Pána tam, kde bude archa (Ex 25,22; Lv 14,11 n.; Nm 7,89 atď.).
Dt 12,8-10 - Zákon o jednom obetnom mieste nadobudol platnosť len neskoršie, za kráľa Dávida, ktorý dal preniesť archu na Sion, kde jeho syn, Šalamún, postavil Pánovi veľkolepý chrám. Do tohto času predpísané obety prinášali sa síce v blízkosti archy, lenže ona stále menila svoje miesto. Obetovali však aj na iných miestach. Ale vždy to bolo tam, kde to Pán určil (27,5.6; Sdc 6,24; 13,16 n.).
Dt 12,12 - Porov. Ex 20,10.
Dt 12,15 - Na púšti museli sa všetky zvieratá, aj pre súkromné použitie, zabíjať pred svätostánkom (Lv 17,3–6). Tento zákon sa však nedá dodržať v Palestíne, keď sa národ rozíde na všetky strany, a preto sa ruší. Levitská čistota sa nevyžaduje, aby niekto mohol jesť mäso z čistého zvieraťa, ktoré sa neobetovalo Pánovi (Lv 7,20.21). Nie všetky čisté zvieratá sa mohli obetovať. Čisté zvieratá sa však mohli jesť všetky.
Dt 12,16 - Porov. Gn 9,4; Lv 3,17; 7,26 n.; 17,10–14.
Dt 12,23-25 - Pozri Lv 17,10–14. Krv, ako nositeľku života, museli vyliať, akoby vrátiť Bohu.
Dt 12,26 - Ide o všetky obety, čo predpisuje zákon (Nm 28 – 29). Veci sľúbené sú zase obety, ktoré prinášali Izraeliti dobrovoľne: aj tie museli obetovať na mieste, kde bola archa.
Dt 12,27 - Pozri Lv 1,5 n.; 7,11 n.
Dt 12,31 - Porov. Lv 18,21; 20,2.