| Kniha DeuteronómiumBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Dt 1, 1-46 |
1 Dt 1, 1 Haec sunt verba, quae locutus est Moyses ad omnem Israel trans Iordanem in solitudine, in Araba contra Suph, inter Pharan et Thophel et Laban et Aseroth et Dizahab. 2 Dt 1, 2 Undecim dies de Horeb per viam montis Seir usque Cadesbarne. 3 Dt 1, 3 Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis locutus est Moyses ad filios Israel omnia, quae praeceperat illi Dominus ut diceret eis. 4 Dt 1, 4 Postquam percussit Sehon regem Amorraeorum, qui habitavit in Hesebon, et Og regem Basan, qui mansit in Astharoth et in Edrai, 5 Dt 1, 5 trans Iordanem in terra Moab coepitque Moyses explanare legem hanc et dicere: 6 Dt 1, 6 “ Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb dicens: “Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis; 7 Dt 1, 7 convertimini et proficiscimini et venite ad montem Amorraeorum et ad omnes vicinos eius: in Araba atque montanis et in Sephela et in Nageb et iuxta litus maris, in terram Chananaeorum et in Libanum usque ad flumen magnum Euphraten. 8 Dt 1, 8 En, inquit, tradidi vobis terram: ingredimini et possidete eam, super qua iuravit Dominus patribus vestris, Abraham, Isaac et Iacob, ut daret illam eis et semini eorum post eos”. 9 Dt 1, 9 Dixique vobis illo in tempore: Non possum solus sustinere vos; 10 Dt 1, 10 Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellae caeli plurimi. 11 Dt 1, 11 Dominus, Deus patrum vestrorum, addat ad hunc numerum multa milia et benedicat vobis, sicut locutus est vobis. 12 Dt 1, 12 Non valeo solus vestra negotia sustinere et pondus ac iurgia; 13 Dt 1, 13 date vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes. 14 Dt 1, 14 Tunc respondistis mihi: “Bona res est, quam vis facere”. 15 Dt 1, 15 Tulique principes de tribubus vestris viros sapientes et probatos et constitui eos principes super vos: tribunos et centuriones et quinquagenarios ac decanos et praefectos operum pro tribubus vestris. 16 Dt 1, 16 Praecepique iudicibus vestris in tempore illo: Audite causam fratrum vestrorum et, quod iustum est, iudicate, sive civis sit ille sive peregrinus. 17 Dt 1, 17 Non accipietis personam in iudicio; ita parvum audietis ut magnum nec timebitis cuiusquam personam, quia Dei iudicium est. Quod si difficile vobis aliquid visum fuerit, referte ad me, et ego audiam. 18 Dt 1, 18 Praecepique vobis in tempore illo omnia, quae facere deberetis. 19 Dt 1, 19 Profecti autem de Horeb transivimus per totam illam eremum maximam et terribilem, quam vidistis, per viam montis Amorraei, sicut praeceperat Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne, 20 Dt 1, 20 dixi vobis: Venistis ad montem Amorraei, quem Dominus Deus noster daturus est nobis. 21 Dt 1, 21 Vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi: ascende et posside eam, sicut locutus est tibi Dominus, Deus patrum tuorum; noli metuere nec quidquam paveas. 22 Dt 1, 22 Et accessistis ad me vos omnes atque dixistis: “Mittamus viros ante nos, qui considerent terram et renuntient de itinere, per quod debeamus ascendere, et de civitatibus, ad quas pergere”. 23 Dt 1, 23 Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim viros singulos de tribubus suis. 24 Dt 1, 24 Qui cum perrexissent et ascendissent in montana, venerunt usque ad Nehelescol et, considerata terra, 25 Dt 1, 25 sumentes de fructibus eius attulerunt ad nos atque dixerunt: “Bona est terra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis”. 26 Dt 1, 26 Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei vestri 27 Dt 1, 27 murmurastis in tabernaculis vestris atque dixistis: “Odit nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Aegypti, ut traderet nos in manu Amorraei atque deleret. 28 Dt 1, 28 Quo ascendemus? Fratres nostri terruerunt cor nostrum dicentes: Maxima multitudo est et nobis in statura procerior; urbes magnae et ad caelum usque munitae; etiam filios Enacim vidimus ibi”. 29 Dt 1, 29 Et dixi vobis: Nolite metuere nec timeatis eos. 30 Dt 1, 30 Dominus Deus, qui ductor est vester, ipse pro vobis pugnabit, sicut fecit in Aegypto, vobis videntibus. 31 Dt 1, 31 Et in solitudine — ipse vidisti — portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via, per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum. 32 Dt 1, 32 Et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro, 33 Dt 1, 33 qui praecessit vos in via, et metatus est locum, in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem et die per columnam nubis. 34 Dt 1, 34 Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus iuravit et ait: 35 Dt 1, 35 “Non videbit quispiam de viris generationis huius pessimae terram bonam, quam sub iuramento pollicitus sum patribus vestris, 36 Dt 1, 36 praeter Chaleb filium Iephonne: ipse enim videbit eam, et ipsi dabo terram, quam calcavit, et filiis eius, quia adimplevit ut sequeretur Dominum”. 37 Dt 1, 37 Mihi quoque iratus Dominus propter vos dixit: “Nec tu ingredieris illuc; 38 Dt 1, 38 sed Iosue filius Nun minister tuus ipse intrabit illuc. Hunc robora, et ipse terram sorte dividat Israeli. 39 Dt 1, 39 Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii, qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur; et ipsis dabo terram, et possidebunt eam. 40 Dt 1, 40 Vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam maris Rubri”. 41 Dt 1, 41 Et respondistis mihi: “Peccavimus Domino; nos ascendemus atque pugnabimus, sicut praecepit nobis Dominus Deus noster”. Cumque instructi armis pergeretis in montem, 42 Dt 1, 42 ait mihi Dominus: “Dic ad eos: Nolite ascendere neque pugnetis, non enim sum vobiscum, ne cadatis coram inimicis vestris”. 43 Dt 1, 43 Locutus sum, et non audistis, sed adversantes imperio Domini et tumentes superbia ascendistis in montem. 44 Dt 1, 44 Itaque egressus Amorraeus, qui habitat in monte illo, obviam vobis, persecutus est vos, sicut solent apes persequi, et cecidit vos de Seir usque Horma. 45 Dt 1, 45 Cumque reversi ploraretis coram Domino, non audivit vos nec voci vestrae voluit acquiescere. 46 Dt 1, 46 Sedistis ergo in Cades multo illo tempore, dum ibi mansistis.
| | Dt 1, 1-46 |
Verš 33
qui praecessit vos in via, et metatus est locum, in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem et die per columnam nubis.
Ex 13:21 - Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis, ut dux esset itineris utroque tempore.
Verš 35
“Non videbit quispiam de viris generationis huius pessimae terram bonam, quam sub iuramento pollicitus sum patribus vestris,
Nm 14:22 - Attamen omnes homines, qui viderunt maiestatem meam et signa, quae feci in Aegypto et in solitudine, et tentaverunt me iam per decem vices nec oboedierunt voci meae,
Ž 95:11 - Et ipsi non cognoverunt vias meas; ideo iuravi in ira mea: Non introibunt in requiem meam ”.
Verš 4
Postquam percussit Sehon regem Amorraeorum, qui habitavit in Hesebon, et Og regem Basan, qui mansit in Astharoth et in Edrai,
Nm 21:24 - A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra eius ab Arnon usque Iaboc et filios Ammon; quia forti praesidio tenebantur termini Ammonitarum.
Nm 21:33 - Verteruntque se et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai.
Verš 37
Mihi quoque iratus Dominus propter vos dixit: “Nec tu ingredieris illuc;
Nm 20:12 - Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: “ Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israel, non introducetis hos populos in terram, quam dabo eis ”.
Nm 27:14 - quia offendistis me in deserto Sin in contradictione congregationis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas ”. Hae sunt aquae Meribathcades deserti Sin.
Dt 3:26 - Iratusque est Dominus mihi propter vos nec exaudivit me, sed dixit mihi: “Sufficit tibi; nequaquam ultra loquaris de hac re ad me.
Dt 4:21 - Iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros et iuravit, ut non transirem Iordanem nec ingrederer terram optimam, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi in haereditatem.
Dt 34:4 - Dixitque Dominus ad eum: “ Haec est terra, pro qua iuravi Abraham, Isaac et Iacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam ”.
Verš 8
En, inquit, tradidi vobis terram: ingredimini et possidete eam, super qua iuravit Dominus patribus vestris, Abraham, Isaac et Iacob, ut daret illam eis et semini eorum post eos”.
Gn 15:18 - In illo die pepigit Dominus cum Abram foedus dicens: “Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad magnum fluvium Euphraten,
Gn 17:7 - Et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno, ut sim Deus tuus et seminis tui post te.
Verš 9
Dixique vobis illo in tempore: Non possum solus sustinere vos;
Ex 18:18 - Consumeris et tu et populus iste, qui tecum est. Ultra vires tuas est negotium; solus illud non poteris sustinere.
Verš 16
Praecepique iudicibus vestris in tempore illo: Audite causam fratrum vestrorum et, quod iustum est, iudicate, sive civis sit ille sive peregrinus.
Jn 7:24 - Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate ”.
Verš 17
Non accipietis personam in iudicio; ita parvum audietis ut magnum nec timebitis cuiusquam personam, quia Dei iudicium est. Quod si difficile vobis aliquid visum fuerit, referte ad me, et ego audiam.
Lv 19:15 - Non facietis, quod iniquum est in iudicio. Non consideres personam pauperis nec honores vultum potentis. Iuste iudica proximo tuo.
1Sam 16:7 - Et dixit Dominus ad Samuelem: “ Ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius, quoniam abieci eum; nec iuxta intuitum hominis iudico: homo enim videt ea, quae parent, Dominus autem intuetur cor ”.
Prís 24:23 - Haec quoque sapientibus: Dignoscere personam in iudicio non est bonum.
Jak 2:1 - Fratres mei, nolite in persona rum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae.
Verš 23
Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim viros singulos de tribubus suis.
Nm 13:2 - “ Mitte vi ros, qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israel, singulos de singulis tribubus ex principibus ”.
Verš 24
Qui cum perrexissent et ascendissent in montana, venerunt usque ad Nehelescol et, considerata terra,
Nm 13:23 - Pergentesque usque ad Nehelescol absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt,
Verš 26
Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei vestri
Nm 14:2 - et mur murati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israel dicentes: “ Utinam mortui essemus in Aegypto vel in hac vasta solitudine!
Verš 28
Quo ascendemus? Fratres nostri terruerunt cor nostrum dicentes: Maxima multitudo est et nobis in statura procerior; urbes magnae et ad caelum usque munitae; etiam filios Enacim vidimus ibi”.
Nm 13:28 - Sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi;
Dt 1,1 - Základné údaje o Knihe pozri v úvode do Deuteronómia 1.1. a 1.2. Araba v užšom zmysle označuje kotlinu južne od Mŕtveho mora až po Elanský záliv; v širšom zmysle Araba značí celé údolie Jordána od Genezaretského jazera, Mŕtve more až po spomenutý záliv. Tu sa hovorí o Arabe v užšom slova zmysle. – Tofel sa nedá bližšie určiť, niektorí myslia, že je to krajina v severnom Edomsku, et-Tafile, južne od Mŕtveho mora. Fáran porov. Nm 10,12. Laban je totožný s Libnou (Nm 33,21); o Haserote pozri Nm 11,35. Di-Zahab ležal na východnej hranici Moabska. "Jedenásť dní…" Mojžiš pripomína, že do Palestíny mohli Izraeliti prísť veľmi skoro, za jedenásť dní, keď predpokladáme, že za deň sa prejde 30 až 40 km. Mojžiš chce naznačiť, že keby sa Izraeliti neboli spriečali, za niekoľko dní mohli byť tam, kde sú dnes, na hranici zasľúbenej zeme. Horeb je vrch Sinaj, v Knihe Deuteronómium sa používa výlučne toto pomenovanie. Seir – pohorie v Edomsku. Kadešbarna leží na južnej hranici Palestíny (Nm 20,1; 34,4).
Dt 1,3-5 - O Sehonovi pozri Nm 21,21 n.; o Ogovi Nm 21,33 n. Mesto Aštarot (Gn 14,5) nachádzalo sa v Zajordánsku,v Bášane. Neskoršie sa stalo levitským mestom na území kmeňa Manassesovho. Edrei bolo hlavné mesto bášanského kráľovstva, neskoršie sa dostalo kmeňu Manassesovmu (Joz 13,12.31).
Dt 1,7 - Výšina amorejská je hornatý kraj južne od Karmela a Esdrelonskej nížiny. Araba porov. v. 1. Na tomto mieste treba ju brať v širšom zmysle. Slovom vrchy označuje sa stredná časť Palestíny, teda vrchy efraimske a júdske. Nížiny, hebr. Šefélá, je územie od Júdskych vrchov na západ až k Stredozemnému moru. Juh, hebr. Negeb, je územie na južnej hranici zasľúbenej zeme. Morské pobrežie je pobrežie Stredozemného mora. Udávajú sa ideálne hranice Palestíny. Takéto hranice malo len kráľovstvo Dávidovo a len krátko. O hraniciach Palestíny porov. Nm 34,3–12.
Dt 1,8 - Porov. Gn 12,7; 13,15; 17,8; 22,16 n.; 26,3; 50,24; Ex 13,5.11; Nm 32,11.
Dt 1,9-18 - Pozri Ex 18,1–26.
Dt 1,19-46 - Porov. Nm hl. 13 a 14.
Dt 1,28 - Enakiti ako aj Refaimci, Emci a Horejci (2,10–12) boli pôvodní obyvatelia Palestíny, vyznačovali sa veľkou výškou a silou; oproti Izraelitom to boli obri (Nm 13,23).
Dt 1,33 - Porov. Nm 9,15 n; 10,33; Ex 13,21.
Dt 1,34 - Pozri Nm 14,21 n.
Dt 1,37 - Pán potrestal Mojžiša pre jeho osobný hriech (Nm 20,12). Mojžiš sa však dopustil tohto hriechu vtedy, keď ľud reptal a búril sa proti Pánovi pre smäd. Preto Mojžiš hovorí: na mňa sa rozhneval Pán pre vás.
Dt 1,38 - Porov. Nm 27,18 n.
Dt 1,40 - Porov. Nm 14,25.
Dt 1,41-45 - Pozri Nm 14,40–45. O Horme pozri Nm 14,45; 21,3; Sdc 1,17. Seir je pohorie v Edomsku a potom označuje celé Edomsko.