výhody registrácie

List Efezanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ef 3, 1-21

1 Huius rei gratia, ego Paulus, vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus — 2 si tamen audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi pro vobis, 3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est mysterium, sicut supra scripsi in brevi, 4 prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi, 5 quod aliis generationibus non innotuit filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu, 6 esse gentes coheredes et concorporales et comparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium, 7 cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi secundum operationem virtutis eius. 8 Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec: gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi 9 et illuminare omnes, quae sit dispensatio mysterii absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit, 10 ut innotescat nunc principatibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei, 11 secundum propositum saeculorum, quod fecit in Christo Iesu Domino nostro, 12 in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius. 13 Propter quod peto, ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra. 14 Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem, 15 ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur, 16 ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem, 17 habitare Christum per fidem in cordibus vestris, in caritate radicati et fundati, 18 ut valeatis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum, 19 scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. 20 Ei autem, qui potens est supra omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis, 21 ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen.

Ef 3, 1-21





Verš 1
Huius rei gratia, ego Paulus, vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus —
Sk 21:33 - Tunc accedens tribunus apprehendit eum et iussit alligari catenis duabus et interrogabat quis esset et quid fecisset.
Ef 4:1 - Obsecro itaque vos ego, vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,
Flp 1:7 - sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis, eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios gratiae meae omnes vos esse.
Flp 1:13 - ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio et in ceteris omnibus;
Flp 1:16 - hi quidem ex caritate scientes quoniam in defensionem evangelii positus sum,
Kol 4:3 - orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi, propter quod etiam vinctus sum,
2Tim 1:8 - Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius, sed collabora evangelio secundum virtutem Dei,
Flm 1:1 - Paulus vinctus Christi Iesu et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro

Verš 2
si tamen audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi pro vobis,
Rim 1:5 - per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboeditionem fidei in omnibus gentibus pro nomine eius,
Ef 3:8 - Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec: gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi
Sk 13:2 - Ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus, dixit Spiritus Sanctus: “ Separate mihi Barnabam et Saulum in opus, ad quod vocavi eos ”.

Verš 3
quoniam secundum revelationem notum mihi factum est mysterium, sicut supra scripsi in brevi,
Sk 22:17 - Factum est autem, revertenti mihi in Ierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis
Sk 22:21 - Et dixit ad me: “Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te” ”.
Sk 26:16 - Sed exsurge et sta super pedes tuos; ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum et testem eorum, quae vidisti, et eorum, quibus apparebo tibi,
Gal 1:11 - Notum enim vobis facio, fratres, evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem;
Rim 16:25 - Ei autem, qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti,

Verš 5
quod aliis generationibus non innotuit filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu,
Sk 10:28 - dixitque ad illos: “ Vos scitis quomodo illicitum sit viro Iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam. Et mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem;

Verš 7
cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi secundum operationem virtutis eius.
Ef 1:19 - et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos, qui credimus, secundum operationem potentiae virtutis eius,
Kol 2:12 - consepulti ei in baptismo, in quo et conresuscitati estis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis;

Verš 8
Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec: gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi
1Kor 15:9 - Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei;
1Tim 1:15 - Fidelis sermo et omni acceptione dignus: Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere; quorum primus ego sum,
Sk 9:15 - Dixit autem ad eum Dominus: “ Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel;
Sk 13:2 - Ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus, dixit Spiritus Sanctus: “ Separate mihi Barnabam et Saulum in opus, ad quod vocavi eos ”.
Sk 22:21 - Et dixit ad me: “Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te” ”.
Gal 1:16 - ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus, continuo non contuli cum carne et sanguine
Gal 2:8 - — qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes —
1Tim 2:7 - in quod positus sum ego praedicator et apostolus — veritatem dico, non mentior — doctor gentium in fide et veritate.
2Tim 1:11 - in quo positus sum ego praedicator et apostolus et doctor.

Verš 9
et illuminare omnes, quae sit dispensatio mysterii absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit,
Rim 16:25 - Ei autem, qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti,
Ef 1:9 - notum faciens nobis mysterium voluntatis suae, secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo,
Kol 1:26 - mysterium, quod absconditum fuit a saeculis et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis eius,
2Tim 1:10 - manifestata autem nunc per illustrationem salvatoris nostri Iesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium,
Tít 1:2 - in spem vitae aeternae, quam promisit, qui non mentitur, Deus ante tempora saecularia;
1Pt 1:20 - praecogniti quidem ante constitutionem mundi, manifestati autem novissimis temporibus propter vos,
Gn 1:3 - Dixitque Deus: “Fiat lux”. Et facta est lux.
Ž 33:6 - Verbo Domini caeli facti sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
Jn 1:3 - Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est;
Kol 1:16 - quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates. Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt,
Heb 1:2 - in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula;

Verš 10
ut innotescat nunc principatibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei,
1Pt 1:12 - quibus revelatum est quia non sibi ipsis, vobis autem ministrabant ea, quae nunc nuntiata sunt vobis per eos, qui evangelizaverunt vos, Spiritu Sancto misso de caelo, in quae desiderant angeli prospicere.

Verš 12
in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius.
Jn 10:9 - Ego sum ostium; per me, si quis introierit, salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet.
Jn 14:6 - Dicit ei Iesus: “ Ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me.
Rim 5:2 - per quem et accessum habemus fide in gratiam istam, in qua stamus et gloriamur in spe gloriae Dei.
Ef 2:18 - quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.
Heb 10:19 - Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitum Sanctorum in sanguine Iesu,

Verš 13
Propter quod peto, ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra.
Flp 1:14 - et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius audere sine timore verbum loqui.
1Sol 3:3 - ut nemo turbetur in tribulationibus istis. Ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus;
Kol 1:24 - Nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo, ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia,

Verš 16
ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem,
Ef 6:10 - De cetero confortamini in Domino et in potentia virtutis eius.

Verš 17
habitare Christum per fidem in cordibus vestris, in caritate radicati et fundati,
Kol 2:7 - radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide, sicut didicistis, abundantes in gratiarum actione.

Verš 20
Ei autem, qui potens est supra omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis,
Rim 16:25 - Ei autem, qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti,

Ef 3,1 - Veta je podľa všetkého nedokončená a pokračuje v 14. verši. Pavol píše list z väzenia.

Ef 3,3 - Tajomstvo, ktoré bolo Pavlovi oznámené, je vlastne Boží plán spásy realizovaný v Kristovi (v. 11), podľa ktorého aj pohania sú povolaní k spáse. Už v Starom zákone sa nachádzajú dosť nejasné náznaky tohto plánu spásy, že pohania budú spoludedičmi (v. 6).

Ef 3,10 - O kniežatstvách a mocnostiach pozri poznámku k 1, 21.

Ef 3,15 - Každé otcovstvo sa tu chápe ako spoločenstvo, rodina, rod. Boh je Otcom ľudí i anjelov.

Ef 3,18 - Štyri rozmery označujú ľudovým spôsobom nesmiernosť tajomstva Krista a jeho lásky.