výhody registrácie

List Efezanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ef 2, 1-22

1 Et vos, cum essetis mortui de lictis et peccatis vestris, 2 in qui bus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae; 3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in concupiscentiis carnis nostrae, facientes voluntates carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et ceteri. 4 Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, 5 et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo — gratia estis salvati — 6 et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu, 7 ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu. 8 Gratia enim estis salvati per fidem; et hoc non ex vobis, Dei donum est: 9 non ex operibus, ut ne quis glorietur. 10 Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in opera bona, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus. 11 Propter quod memores estote, quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini praeputium ab ea, quae dicitur circumcisio in carne manufacta, 12 quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel et extranei testamentorum promissionis, spem non habentes et sine Deo in mundo. 13 Nunc autem in Christo Iesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. 14 Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvit, inimicitiam, in carne sua, 15 legem mandatorum in decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem, 16 et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem, interficiens inimicitiam in semetipso. 17 Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem his, qui prope; 18 quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem. 19 Ergo iam non estis extranei et advenae, sed estis concives sanctorum et domestici Dei, 20 superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu, 21 in quo omnis aedificatio compacta crescit in templum sanctum in Domino, 22 in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu.

Ef 2, 1-22





Verš 1
Et vos, cum essetis mortui de lictis et peccatis vestris,
Rim 5:6 - Adhuc enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est.
Kol 2:13 - et vos, cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae, convivificavit cum illo, donans nobis omnia delicta,

Verš 2
in qui bus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae;
1Kor 6:11 - Et haec quidam fuistis. Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri!
Kol 3:7 - in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis.
Tít 3:3 - Eramus enim et nos aliquando insipientes, inoboedientes, errantes, servientes concupiscentiis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.
Jn 12:31 - Nunc iudicium est huius mundi, nunc princeps huius mundi eicietur foras;
Jn 14:30 - Iam non multa loquar vobiscum, venit enim princeps mundi et in me non habet quidquam;
Jn 16:11 - de iudicio autem, quia princeps mundi huius iudicatus est.
Ef 6:12 - Quia non est nobis colluctatio adversus sanguinem et carnem sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae in caelestibus.

Verš 5
et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo — gratia estis salvati —
Rim 6:8 - Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum eo;
Rim 8:11 - Quod si Spiritus eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum suum in vobis.
Kol 3:1 - Igitur, si conresurrexistis Chri sto, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens;
Kol 3:3 - Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo!
Sk 15:11 - Sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi ”.
Tít 3:5 - non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,

Verš 8
Gratia enim estis salvati per fidem; et hoc non ex vobis, Dei donum est:
Mt 16:17 - Respondens autem Iesus dixit ei: “ Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus, qui in caelis est.
Ef 1:19 - et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos, qui credimus, secundum operationem potentiae virtutis eius,

Verš 9
non ex operibus, ut ne quis glorietur.
Rim 3:27 - Ubi est ergo gloriatio? Exclusa est. Per quam legem? Operum? Non, sed per legem fidei.
Kol 1:29 - ad quod et laboro certando secundum operationem eius, quae operatur in me in virtute.

Verš 10
Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in opera bona, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus.
2Kor 5:17 - Si quis ergo in Christo, nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova.
Ef 1:4 - sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate;
Ef 4:24 - et induere novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis.
Tít 2:14 - qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum peculiarem, sectatorem bonorum operum.

Verš 12
quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel et extranei testamentorum promissionis, spem non habentes et sine Deo in mundo.
Rim 9:4 - qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et cultus et promissiones,

Verš 14
Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvit, inimicitiam, in carne sua,
Iz 9:6 - Magnum erit eius imperium, et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius, ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.
Mi 5:5 - Et pascent terram Assyriae in gladio et terram Nemrod in lanceis; et liberabit ab Assyrio, cum venerit in terram nostram et cum calcaverit in finibus nostris.
Jn 16:33 - Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis; in mundo pressuram habetis, sed confidite, ego vici mundum ”.
Sk 10:36 - Verbum misit filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum; hic est omnium Dominus.
Rim 5:1 - Iustificati igitur ex fide, pacem habemus ad Deum per Domi num nostrum Iesum Christum,
Kol 1:20 - et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris sive quae in caelis sunt.

Verš 17
Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem his, qui prope;
Iz 57:19 - Creo fructum labiorum pacem; pacem ei, qui longe est et qui prope, dixit Dominus, et sanabo eum ”.
Ef 3:12 - in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius.

Verš 18
quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.
Jn 10:9 - Ego sum ostium; per me, si quis introierit, salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet.
Jn 14:6 - Dicit ei Iesus: “ Ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me.
Rim 5:2 - per quem et accessum habemus fide in gratiam istam, in qua stamus et gloriamur in spe gloriae Dei.
Ef 3:12 - in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius.
Heb 10:19 - Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitum Sanctorum in sanguine Iesu,

Verš 19
Ergo iam non estis extranei et advenae, sed estis concives sanctorum et domestici Dei,
Gal 6:10 - Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.

Verš 20
superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu,
1Kor 3:9 - Dei enim sumus adiutores: Dei agri cultura estis, Dei aedificatio estis.
Iz 28:16 - Idcirco haec dicit Dominus Deus: “ Ecce ego fundamentum ponam in Sion, lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, fundatum; qui crediderit, non turbabitur.
Mt 16:18 - Et ego dico tibi: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversum eam.
1Kor 3:10 - Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui; alius autem superaedificat. Unusquisque autem videat quomodo superaedificet;
Zjv 21:14 - et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et super ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum Agni.
1Pt 2:4 - Ad quem accedentes, lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, coram Deo autem electum, pretiosum,

Verš 21
in quo omnis aedificatio compacta crescit in templum sanctum in Domino,
Ef 4:16 - ex quo totum corpus compactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensura uniuscuiusque partis augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate.
1Kor 6:19 - An nescitis quoniam corpus vestrum templum est Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri?
2Kor 6:16 - Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi; sicut dicit Deus: “ Inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.

Ef 2,2 - Podľa antickej predstavy o svete duchovné bytosti obývali sféru vzduchu, ktorá sa rozprestierala od Zeme až po Mesiac. Sily zla pôsobili v jeho nižších sférach. Knieža tu znamená diabla.

Ef 2,3 - "My... ako ostatní", to sú Židia a pohania. "Telo" u svätého Pavla najčastejšie označuje ľudskú prirodzenosť, neposvätenú Duchom Svätým.

Ef 2,5 - Pavol tu hovorí o spáse, vzkriesení veriacich a o pozdvihnutí do neba (v. 6) ako o prítomnej skutočnosti, vďaka hlbokému životnému spojeniu po- krstených s Ježišom Kristom.

Ef 2,6 - Pravdepodobne sa tu myslí na krst, v ktorom veriaci vstáva s Kristom (Rim 6, 4) a otvára sa mu nebo, lebo má v ňom účasť na nebeských dobrách (porov. 1, 3).

Ef 2,14 - "Pokoj" – porov. Iz 9, 5; Mich 5, 4; Ag 2, 9. "Múr rozdelenia" – ide pravdepodobne o alúziu na múr, ktorý zabraňoval pohanom vstup do svätyne v chráme, a to pod trestom smrti (porov. Sk 21, 28 n.).

Ef 2,17 - Porov. Iz 57, 19; Zach 9, 10.

Ef 2,20 - Pod prorokmi sa tu rozumejú proroci Nového zákona, čiže tí, čo majú charizmu proroctva.