výhody registrácie

List Efezanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Ef 1, 1-23

1 Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, sanctis, qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Iesu: 2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. 3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo, 4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate; 5 qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum, secundum beneplacitum voluntatis suae, 6 in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in Dilecto, 7 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae eius, 8 quam superabundare fecit in nobis in omni sapientia et prudentia, 9 notum faciens nobis mysterium voluntatis suae, secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo, 10 in dispensationem plenitudinis temporum: recapitulare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra, in ipso; 11 in quo etiam sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum eius, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae, 12 ut simus in laudem gloriae eius, qui ante speravimus in Christo; 13 in quo et vos cum audissetis verbum veritatis, evangelium salutis vestrae, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto, 14 qui est arrabo hereditatis nostrae in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsius. 15 Propterea et ego audiens fidem vestram, quae est in Domino Iesu, et dilectionem in omnes sanctos, 16 non cesso gratias agens pro vobis memoriam faciens in orationibus meis, 17 ut Deus Domini nostri Iesu Christi, Pater gloriae, det vobis Spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius, 18 illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis eius, quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis, 19 et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos, qui credimus, secundum operationem potentiae virtutis eius, 20 quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus 21 supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro; 22 et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae, 23 quae est corpus ipsius, plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur.

Ef 1, 1-23





Verš 1
Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, sanctis, qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Iesu:
Rim 1:7 - omnibus, qui sunt Romae dilectis Dei, vocatis sanctis: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
1Kor 1:2 - ecclesiae Dei, quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Iesu, vocatis sanctis cum omnibus, qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro:
2Kor 1:1 - Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, et Timo theus frater ecclesiae Dei, quae est Corinthi, cum sanctis omnibus, qui sunt in universa Achaia:

Verš 2
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Gal 1:3 - gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo,
1Pt 1:2 - secundum praescientiam Dei Patris, in sanctificatione Spiritus, in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi: gratia vobis et pax multiplicetur.

Verš 3
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo,
2Kor 1:3 - Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis,
1Pt 1:3 - Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis,

Verš 4
sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate;
Jn 15:16 - Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, ut vos eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat, ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.
1Tim 1:9 - sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subiectis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis, patricidis et matricidis, homicidis,
Lk 1:75 - in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris.
Ef 5:27 - ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.
Kol 1:22 - nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et immaculatos et irreprehensibiles coram ipso;
2Tim 1:9 - qui nos salvos fecit et vocavit vocatione sancta, non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia;
Tít 2:12 - erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo,

Verš 6
in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in Dilecto,
Mt 3:17 - Et ecce vox de caelis dicens: “Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui ”.

Verš 7
in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae eius,
Sk 20:28 - Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos, pascere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.
Kol 1:14 - in quo habemus redemptionem, remissionem peccatorum;
Heb 9:12 - neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa.
1Pt 1:18 - scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione a patribus tradita,

Verš 9
notum faciens nobis mysterium voluntatis suae, secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo,
Rim 16:25 - Ei autem, qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti,
Ef 3:9 - et illuminare omnes, quae sit dispensatio mysterii absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit,
Kol 1:26 - mysterium, quod absconditum fuit a saeculis et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis eius,
2Tim 1:9 - qui nos salvos fecit et vocavit vocatione sancta, non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia;
Tít 1:2 - in spem vitae aeternae, quam promisit, qui non mentitur, Deus ante tempora saecularia;
1Pt 1:20 - praecogniti quidem ante constitutionem mundi, manifestati autem novissimis temporibus propter vos,

Verš 10
in dispensationem plenitudinis temporum: recapitulare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra, in ipso;
Gn 49:10 - Non auferetur sceptrum de Iuda et baculus ducis de pedibus eius, donec veniat ille, cuius est, et cui erit oboedientia gentium;
Dan 9:24 - Septuaginta hebdomades decretae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio et prophetes, et ungatur Sanctus sanctorum.
Gal 4:4 - at ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege,

Verš 11
in quo etiam sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum eius, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae,
Rim 8:17 - Si autem filii, et heredes: heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et conglorificemur.

Verš 13
in quo et vos cum audissetis verbum veritatis, evangelium salutis vestrae, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto,
Rim 8:15 - Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: “ Abba, Pater! ”.
2Kor 1:22 - et qui signavit nos et dedit arrabonem Spiritus in cordibus nostris.
2Kor 5:5 - Qui autem effecit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis arrabonem Spiritus.
Ef 4:30 - Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis.

Verš 14
qui est arrabo hereditatis nostrae in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsius.
Ex 19:5 - Si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis; mea est enim omnis terra.
Dt 7:6 - quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram.
Dt 14:2 - quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit, ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quae sunt super terram.
Dt 26:18 - et Dominus elegit te hodie, ut sis ei populus peculiaris, sicut locutus est tibi, et custodias omnia mandata illius,
Rim 8:23 - non solum autem, sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum exspectantes, redemptionem corporis nostri.
1Pt 2:9 - Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in acquisitionem, ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum:

Verš 15
Propterea et ego audiens fidem vestram, quae est in Domino Iesu, et dilectionem in omnes sanctos,
Flp 1:3 - Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri,
Kol 1:3 - Gratias agimus Deo Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes,
1Sol 1:2 - Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam facientes in orationibus nostris, sine intermissione;
2Sol 1:3 - Gratias agere debemus Deo semper pro vobis, fratres, sicut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem,

Verš 19
et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos, qui credimus, secundum operationem potentiae virtutis eius,
Kol 2:12 - consepulti ei in baptismo, in quo et conresuscitati estis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis;

Verš 20
quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus
Ž 110:1 - David. PSALMUS. Dixit Dominus Domino meo: “ Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ”.
Sk 2:34 - Non enim David ascendit in caelos; dicit autem ipse: “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,
1Kor 15:25 - Oportet autem illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius.
Kol 3:1 - Igitur, si conresurrexistis Chri sto, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens;
Heb 1:3 - qui, cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius et portet omnia verbo virtutis suae, purgatione peccatorum facta, consedit ad dexteram maiestatis in excelsis,
Heb 10:12 - Hic autem, una pro peccatis oblata hostia, in sempiternum consedit in dextera Dei,
1Pt 3:22 - qui est in dextera Dei, profectus in caelum, subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus.

Verš 22
et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae,
Ž 8:6 - Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum
Mt 28:18 - Et accedens Iesus locutus est eis dicens: “ Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra.
1Kor 15:27 - omnia enim subiecit sub pedibus eius. Cum autem dicat: “Omnia subiecta sunt”, sine dubio praeter eum, qui subiecit ei omnia.
Heb 2:8 - omnia subiecisti sub pedibus eius ”. In eo enim quod ei omnia subiecit, nihil dimisit non subiectibile ei. Nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei;

Verš 23
quae est corpus ipsius, plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur.
Rim 12:5 - ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
1Kor 12:27 - Vos autem estis corpus Christi et membra ex parte.
Ef 4:16 - ex quo totum corpus compactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensura uniuscuiusque partis augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate.
Ef 5:23 - quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput est ecclesiae, ipse salvator corporis.

Ef 1,1 - V mnohých dôležitých kódexoch výraz "v Efeze" chýba. Preto sa zdá, že ide o okružný list cirkvám v Malej Ázii alebo o Pavlov list laodicejskej cirkvi (Kol 4, 16). Nasvedčuje to aj neosobný ráz listu. Pavol sa v Efeze zdržal viac ako dva roky a iste tam mal veľa známych.

Ef 1,3 - Výraz "nebeský – v nebesiach" je typický pre tento Pavlov list (2, 6; 3, 10; 6, 12). Znamená nadzmyslový svet alebo sféru nadprirodzeného bývania.

Ef 1,6 - V origináli je len "v Milovanom". Toto biblické označenie Izraela (Dt 32, 15; Iz 44, 2) sa vzťahuje na Ježiša Krista (porov. Kol 1, 13).

Ef 1,13 - "Aj vy", to sú kresťania obrátení z pohanstva. "Pečať" je alúzia na sviatosť krstu a birmovania (porov. 4, 30; 2 Kor 1, 22).

Ef 1,21 - Tieto názvy označovali vtedy rôzne druhy duchovných bytostí (porov. Kol 1, 16). "Meno" označuje osobu. Môže však označovať aj zlých duchov (Kol 2, 15).

Ef 1,22 - Ž 8, 7.

Ef 1,23 - Výraz "plnosť" (pléroma) označuje Božiu plnosť. Cirkev je miestom, kde pôsobí plnosť Kristovej milosti. Môže znamenať aj to, že Cirkev ako telo dopĺňa Krista ako hlavu.