Verš 1
Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.
Rim 14:1 - Infirmum autem in fide assumite, non in disceptatio nibus cogitationum.
Rim 15:1 - Debemus autem nos fir miores imbecillitates infir morum sustinere et non nobis placere.
1Kor 9:22 - factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucri facerem; omnibus omnia factus sum, ut aliquos utique facerem salvos.
Verš 2
Alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi.
Mt 11:29 - Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris.
Jn 13:14 - Si ergo ego lavi vestros pedes, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.
Rim 15:1 - Debemus autem nos fir miores imbecillitates infir morum sustinere et non nobis placere.
1Sol 5:14 - Hortamur autem vos, fratres: corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, longanimes estote ad omnes.
Verš 5
Unusquisque enim onus suum portabit.
Ž 62:12 - Semel locutus est Deus, duo haec audivi: quia potestas Deo est,
Jer 17:10 - Ego Dominus scrutans cor et probans renes, qui do unicuique iuxta viam suam et iuxta fructum operum suorum.
Jer 32:19 - magnus consilio et potens in operibus, cuius oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas et secundum fructum operum eius.
Mt 16:27 - Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus eius.
Rim 2:6 - qui reddet unicuique secundum opera eius:
Rim 14:12 - Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
1Kor 3:8 - Qui plantat autem et qui rigat unum sunt; unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.
2Kor 5:10 - Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque pro eis, quae per corpus gessit, sive bonum sive malum.
Zjv 2:23 - Et filios eius interficiam in morte, et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda, et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra.
Zjv 22:12 - Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique sicut opus eius est.
Verš 6
Communicet autem is, qui catechizatur verbum, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.
Rim 15:27 - Placuit enim eis, et debitores sunt eorum; nam si spiritalibus eorum communicaverunt gentes, debent et in carnalibus ministrare eis.
1Kor 9:11 - Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est, si nos carnalia vestra metamus?
Verš 7
Nolite errare: Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec et metet;
1Kor 6:10 - neque fures neque avari, non ebriosi, non maledici, non rapaces regnum Dei possidebunt.
Lk 16:25 - At dixit Abraham: “Fili, recordare quia recepisti bona tua in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris.
Verš 9
Bonum autem facientes infatigabiles, tempore enim suo metemus non deficientes.
2Sol 3:13 - Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes.
Verš 10
Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
1Tim 5:8 - Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior.
Verš 15
Neque enim circumcisio aliquid est neque praeputium sed nova creatura.
Mt 12:50 - Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater et soror et mater est ”.
Jn 15:14 - Vos amici mei estis, si feceritis, quae ego praecipio vobis.
2Kor 5:16 - Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem; et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus.
Gal 5:6 - Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed fides, quae per caritatem operatur.
Kol 3:11 - ubi non est Graecus et Iudaeus, circumcisio et praeputium, barbarus, Scytha, servus, liber, sed omnia et in omnibus Christus.
Verš 16
Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos et misericordia et super Israel Dei.
Ž 125:5 - Declinantes autem per vias pravas adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israel!
Verš 17
De cetero nemo mihi molestus sit; ego enim stigmata Iesu in super corpore meo porto.
2Kor 4:10 - semper mortificationem Iesu in corpore circumferentes, ut et vita Iesu in corpore nostro manifestetur.
Gal 6,4 - Čiže bude o sebe zmýšľať pokorne a zdrží sa chvály pred inými.
Gal 6,11 - List Pavol diktoval a k nemu pripísal vlastnou rukou niekoľko slov (porov. 1 Kor 16, 21–24; Kol 4, 18; 2 Sol 3, 17). Bol to súčasne dôkaz hodnovernosti listu.
Gal 6,16 - Boží Izrael je Cirkev (porov. Rim 9, 6 a n.).
Gal 6,17 - Ježišove znaky sú stopy utrpenia a mučenia, ktoré Pavol podstúpil najmä na svojich apoštolských cestách.