Verš 1
Adiuvantes autem et exhor tamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis
1Kor 3:9 - Dei enim sumus adiutores: Dei agri cultura estis, Dei aedificatio estis.
Heb 12:15 - providentes, ne quis desit gratiae Dei, ne qua radix amaritudinis sursum germinans perturbet, et per illam inquinentur multi;
Verš 2
— ait enim: “ Tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvi te ”; ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis —
Iz 49:8 - Haec dicit Dominus: “ In tempore beneplaciti exaudivi te et in die salutis auxiliatus sum tui; et servavi te et dedi te in foedus populi, ut suscitares terram et distribueres hereditates dissipatas;
Verš 3
nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium,
Rim 14:13 - Non ergo amplius invicem iudicemus, sed hoc iudicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum.
1Kor 10:32 - Sine offensione estote Iudaeis et Graecis et ecclesiae Dei,
Verš 4
sed in omnibus exhibentes nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,
1Kor 4:1 - Sic nos existimet homo ut mi nistros Christi et dispensatores mysteriorum Dei.
2Kor 11:23 - Ministri Christi sunt? Minus sapiens dico, plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter;
Verš 9
sicut qui ignoti, et cogniti; quasi morientes, et ecce vivimus; ut castigati, et non mortificati;
Ž 118:18 - Castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me.
Iz 26:19 - Reviviscent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terra defunctos suos edet in lucem.
Verš 13
eandem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.
1Kor 4:14 - Non ut confundam vos, haec scribo, sed ut quasi filios meos carissimos moneam;
Verš 14
Nolite iugum ducere cum infidelibus! Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? Aut quae societas luci ad tenebras?
Dt 7:2 - tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad internecionem. Non inibis cum eis foedus nec misereberis earum
1Kor 5:9 - Scripsi vobis in epistula: Ne commisceamini fornicariis.
1Sam 5:1 - Philisthim autem tulerunt arcam Dei et asportaverunt eam a Abenezer in Azotum.
1Kr 8:21 - Et constitui ibi locum arcae, in qua foedus est Domini, quod percussit cum patribus nostris, quando eduxit eos de terra Aegypti ”.
1Kor 10:21 - Non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum; non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum.
Ef 5:11 - et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite;
Verš 16
Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi; sicut dicit Deus: “ Inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
1Kor 10:7 - Neque idolorum cultores efficiamini, sicut quidam ex ipsis; quemadmodum scriptum est: “ Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere ”.
1Kor 10:14 - Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura.
1Kor 3:16 - Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis?
1Kor 6:19 - An nescitis quoniam corpus vestrum templum est Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri?
Ef 2:21 - in quo omnis aedificatio compacta crescit in templum sanctum in Domino,
Heb 3:6 - Christus vero tamquam Filius super domum illius; cuius domus sumus nos, si fiduciam et gloriationem spei retineamus.
1Pt 2:5 - et ipsi tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum.
Ex 29:45 - Et habitabo in medio filiorum Israel eroque eis Deus;
Lv 26:11 - Ponam habitaculum meum in medio vestri, et non abominabitur vos anima mea.
Ez 37:26 - Et percutiam illis foedus pacis, pactum sempiternum erit eis, et fundabo eos et multiplicabo; et dabo sanctuarium meum in medio eorum in perpetuum,
Verš 17
Propter quod exite de medio eorum et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis; et ego recipiam vos
Iz 52:11 - Recedite, recedite, exite inde, pollutum nolite tangere; exite de medio eius, mundamini, qui fertis vasa Domini.
Zjv 18:4 - Et audivi aliam vocem de caelo dicentem: “ Exite de illa, populus meus, ut ne comparticipes sitis peccatorum eius et de plagis eius non accipiatis,
Verš 18
et ero vobis in Patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens ”.
Jer 31:1 - In tempore illo, dicit Dominus, ero Deus universis cognationibus Israel, et ipsi erunt mihi in populum.
2Kor 6,2 - Iz 49, 8.
2Kor 6,7 - Obraz je vzatý z vojenského života. Rímsky vojak držal v pravej ruke útočnú zbraň a v ľavej obranný štít. Preto niektorí prekladajú: "ozbrojení útočnou i obrannou zbraňou spravodlivosti".
2Kor 6,14 - Porov. Dt 22, 10.
2Kor 6,15 - "Beliar" znamená v hebr. naničhodný, márny. Takto nazývali diabla vtedajší Židia.
2Kor 6,16-18 - Celý text je zložený z nasledujúcich citátov: Lv 26, 12; Ez 37, 27; Iz 52, 11; Jer 51, 45; 2 Sam 7, 14; Jer 31, 9; Iz 43, 6.