výhody registrácie

2. list Korinťanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Kor 5, 1-21

1 Scimus enim quoniam, si terre stris domus nostra huius taber naculi dissolvatur, aedificationem ex Deo habemus domum non manufactam, aeternam in caelis. 2 Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quae de caelo est, superindui cupientes, 3 si tamen et exspoliati, non nudi inveniamur. 4 Nam et, qui sumus in tabernaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur, quod mortale est, a vita. 5 Qui autem effecit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis arrabonem Spiritus. 6 Audentes igitur semper et scientes quoniam, dum praesentes sumus in corpore, peregrinamur a Domino; 7 per fidem enim ambulamus et non per speciem. 8 Audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Dominum. 9 Et ideo contendimus sive praesentes sive absentes placere illi. 10 Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque pro eis, quae per corpus gessit, sive bonum sive malum. 11 Scientes ergo timorem Domini hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus; spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse. 12 Non iterum nos commendamus vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis, ut habeatis ad eos, qui in facie gloriantur et non in corde. 13 Sive enim mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus, vobis. 14 Caritas enim Christi urget nos, aestimantes, hoc, quoniam, si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt; 15 et pro omnibus mortuus est, ut et, qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. 16 Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem; et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus. 17 Si quis ergo in Christo, nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova. 18 Omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis, 19 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum; et posuit in nobis verbum reconciliationis. 20 Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. 21 Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso.

2Kor 5, 1-21





Verš 1
Scimus enim quoniam, si terre stris domus nostra huius taber naculi dissolvatur, aedificationem ex Deo habemus domum non manufactam, aeternam in caelis.
2Kor 4:7 - Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis.

Verš 2
Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quae de caelo est, superindui cupientes,
Rim 8:23 - non solum autem, sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum exspectantes, redemptionem corporis nostri.

Verš 3
si tamen et exspoliati, non nudi inveniamur.
Zjv 3:18 - suadeo tibi emere a me aurum igne probatum, ut locuples fias et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuae, et collyrium ad inunguendum oculos tuos, ut videas.
Zjv 16:15 - Ecce venio sicut fur. Beatus, qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem eius.

Verš 4
Nam et, qui sumus in tabernaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur, quod mortale est, a vita.
Rim 8:11 - Quod si Spiritus eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum suum in vobis.
1Kor 15:53 - Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale induere immortalitatem.

Verš 5
Qui autem effecit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis arrabonem Spiritus.
Rim 8:16 - Ipse Spiritus testimonium reddit una cum spiritu nostro, quod sumus filii Dei.
2Kor 1:22 - et qui signavit nos et dedit arrabonem Spiritus in cordibus nostris.
Ef 1:13 - in quo et vos cum audissetis verbum veritatis, evangelium salutis vestrae, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto,
Ef 4:30 - Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis.

Verš 7
per fidem enim ambulamus et non per speciem.
1Kor 13:12 - Videmus enim nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum.
2Kor 3:18 - Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in clarita tem tamquam a Domini Spiritu.

Verš 10
Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque pro eis, quae per corpus gessit, sive bonum sive malum.
Mt 25:32 - Et congregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis,
Rim 14:10 - Tu autem, quid iudicas fratrem tuum? Aut tu, quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Dei;
Ž 62:12 - Semel locutus est Deus, duo haec audivi: quia potestas Deo est,
Jer 17:10 - Ego Dominus scrutans cor et probans renes, qui do unicuique iuxta viam suam et iuxta fructum operum suorum.
Jer 32:19 - magnus consilio et potens in operibus, cuius oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas et secundum fructum operum eius.
Mt 16:27 - Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus eius.
Rim 2:6 - qui reddet unicuique secundum opera eius:
Rim 14:12 - Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
1Kor 3:8 - Qui plantat autem et qui rigat unum sunt; unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.
Gal 6:5 - Unusquisque enim onus suum portabit.
Zjv 2:23 - Et filios eius interficiam in morte, et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda, et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra.
Zjv 22:12 - Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique sicut opus eius est.

Verš 12
Non iterum nos commendamus vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis, ut habeatis ad eos, qui in facie gloriantur et non in corde.
2Kor 3:1 - Incipimus iterum nosmetipsos commendare? Aut numquid egemus, sicut quidam, commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis?
2Kor 10:8 - Nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram, non erubescam,

Verš 15
et pro omnibus mortuus est, ut et, qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.
Rim 14:7 - Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur;
Gal 2:20 - vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit seipsum pro me.
1Sol 5:10 - qui mortuus est pro nobis, ut sive vigilemus sive dormiamus, simul cum illo vivamus.
1Pt 4:2 - ut iam non hominum concupiscentiis sed voluntate Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.

Verš 16
Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem; et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus.
Mt 12:50 - Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater et soror et mater est ”.
Jn 15:14 - Vos amici mei estis, si feceritis, quae ego praecipio vobis.
Gal 5:6 - Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed fides, quae per caritatem operatur.
Gal 6:15 - Neque enim circumcisio aliquid est neque praeputium sed nova creatura.
Kol 3:11 - ubi non est Graecus et Iudaeus, circumcisio et praeputium, barbarus, Scytha, servus, liber, sed omnia et in omnibus Christus.

Verš 17
Si quis ergo in Christo, nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova.
Iz 43:18 - “ Ne memineritis priorum et antiqua ne intueamini:
Zjv 21:5 - Et dixit, qui sedebat super throno: “ Ecce nova facio omnia ”. Et dicit: “ Scribe: Haec verba fidelia sunt et vera ”.

Verš 18
Omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis,
Kol 1:20 - et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris sive quae in caelis sunt.
1Jn 2:2 - et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi.
1Jn 4:10 - In hoc est caritas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris.

Verš 19
quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum; et posuit in nobis verbum reconciliationis.
Rim 3:24 - iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem, quae est in Christo Iesu;
Kol 1:20 - et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris sive quae in caelis sunt.

Verš 20
Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.
2Kor 3:6 - qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non litterae sed Spiritus: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat.

Verš 21
Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso.
Iz 53:9 - Et posuerunt sepulcrum eius cum impiis, cum divitibus tumulum eius, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore eius.
1Pt 2:22 - qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ipsius;
1Jn 3:5 - Et scitis quoniam ille apparuit, ut peccata tolleret, et peccatum in eo non est.
Iz 53:12 - Ideo dispertiam ei multos, et cum fortibus dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam et cum sceleratis reputatus est; et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogat.
Rim 8:3 - Nam, quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudine carnis peccati et pro peccato, damnavit peccatum in carne,
Gal 3:13 - Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum, quia scriptum est: “ Maledictus omnis, qui pendet in ligno ”,

2Kor 5,1 - "Stánok – náš pozemský dom", čiže naše telo.

2Kor 5,2 - "Nebeský príbytok" tu znamená oslávené telo človeka.

2Kor 5,2-4 - Pavol netúži len jednoducho sa zaodiať nebeským príbytkom, čiže mať oslávené telo, ale na svoj pozemský príbytok čiže na smrteľné telo obliecť si nebeský príbytok; inými slovami, chce prejsť do nebeského príbytku osláveného tela bez toho, že by musel prejsť úzkosťami smrti. Je si však vedomý, že to je možné iba pre tých, čo budú ešte živí pri slávnom príchode Ježiša Krista.

2Kor 5,7 - "Nazeranie", t. j. blažené videnie Boha vo večnosti.

2Kor 5,13 - "Strácať rozum", čiže byť bez zmyslov, vo vytržení. Verš je odpoveďou na výčitky jeho protivníkov. Pavlove videnia a extázy (porov. 12, 1) chápali zle, ako prejav šialenstva. Pavol kladie do protikladu toto "šialenstvo" prejavujúce sa v jeho vzťahu k Bohu s múdrosťou v jeho vzťahu ku Korinťanom.

2Kor 5,14 - "Kristova láska" tu znamená aj lásku, ktorou nás miluje Kristus, ale aj lásku, ktorou my milujeme Krista a blížnych. "Všetci zomreli" sebe samým, hriechu alebo Starému zákonu.

2Kor 5,16 - Neznamená to, že by Pavol bol poznal Krista počas jeho pozemského života, ale že to, čo o ňom vedel, bolo vlastne iba ľudským poznaním. Preto Pavol od svojho obrátenia nikoho neposudzuje podľa tela, čiže podľa toho, ako sa kto javí telesným očiam.

2Kor 5,21 - Boh ho "urobil hriechom" tým, že Ježiš vzal na seba hriechy sveta, že sa stal obetou za hriechy.