Verš 2
sed abdicavimus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo.
2Kor 2:17 - Non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei, sed sicut ex sinceritate, sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur.
2Kor 6:4 - sed in omnibus exhibentes nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,
Verš 3
Quod si etiam velatum est evangelium nostrum, in his, qui pereunt, est velatum;
2Kor 2:15 - Quia Christi bonus odor sumus Deo in his, qui salvi fiunt, et in his, qui pereunt:
2Sol 2:10 - et in omni seductione iniquitatis his, qui pereunt, eo quod caritatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent.
Verš 4
in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei.
Iz 6:10 - Pingue redde cor populi huius et aures eius aggrava et oculos eius excaeca, ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo intellegat et convertatur et sanetur ”.
Jn 12:40 - “ Excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor, ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur, et sanem eos ”.
Jn 14:9 - Dicit ei Iesus: “ Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovisti me, Philippe? Qui vidit me, vidit Patrem. Quomodo tu dicis: “Ostende nobis Patrem”?
Flp 2:6 - qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo,
Kol 1:15 - qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae,
Heb 1:3 - qui, cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius et portet omnia verbo virtutis suae, purgatione peccatorum facta, consedit ad dexteram maiestatis in excelsis,
Verš 6
Quoniam Deus, qui dixit: “ De tenebris lux splendescat ”, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in facie Iesu Christi.
Gn 1:3 - Dixitque Deus: “Fiat lux”. Et facta est lux.
2Pt 1:19 - Et habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies illucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris,
Verš 7
Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis.
2Kor 5:1 - Scimus enim quoniam, si terre stris domus nostra huius taber naculi dissolvatur, aedificationem ex Deo habemus domum non manufactam, aeternam in caelis.
1Kor 2:5 - ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei.
Verš 10
semper mortificationem Iesu in corpore circumferentes, ut et vita Iesu in corpore nostro manifestetur.
Rim 8:17 - Si autem filii, et heredes: heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et conglorificemur.
Gal 6:17 - De cetero nemo mihi molestus sit; ego enim stigmata Iesu in super corpore meo porto.
Flp 3:10 - ad cognoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et communionem passionum illius, conformans me morti eius,
2Tim 2:11 - Fidelis sermo, Nam, si commortui sumus, et convivemus;
1Pt 4:13 - sed, quemadmodum communicatis Christi passionibus, gaudete, ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exsultantes.
Verš 11
Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Iesum, ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali.
Ž 44:22 - nonne Deus requiret ista? Ipse enim novit abscondita cordis.
Mt 5:11 - Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me.
Rim 8:36 - Sicut scriptum est: “ Propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis ”.
1Kor 4:9 - Puto enim, Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos, quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus.
1Kor 15:49 - et sicut portavimus imaginem terreni, portabimus et imaginem caelestis.
Kol 3:4 - Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.
Verš 13
Habentes autem eundem spiritum fidei, sicut scriptum est: “ Credidi, propter quod locutus sum ”, et nos credimus, propter quod et loquimur,
Ž 116:10 - Credidi, etiam cum locutus sum: “ Ego humiliatus sum nimis ”.
Verš 14
scientes quoniam, qui suscitavit Dominum Iesum, et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum.
Rim 8:11 - Quod si Spiritus eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum suum in vobis.
1Kor 6:14 - Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam.
Verš 15
Omnia enim propter vos, ut gratia abundans per multos gratiarum actionem abundare faciat in gloriam Dei.
2Kor 1:11 - adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis, ut propter eam, quae ex multis personis in nos est, donationem, per multos gratiae agantur pro nobis.
Verš 17
Id enim, quod in praesenti est, leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis,
Ž 30:5 - Psallite Domino, sancti eius, et confitemini memoriae sanctitatis eius,
Mt 5:12 - Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis; sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.
Rim 8:18 - Existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelanda est in nobis.
1Jn 3:2 - Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum manifestatum est quid erimus; scimus quoniam, cum ipse apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est.