výhody registrácie

2. list Korinťanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Kor 3, 1-18

1 Incipimus iterum nosmetipsos commendare? Aut numquid egemus, sicut quidam, commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis? 2 Epistula nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quae scitur et legitur ab omnibus hominibus; 3 manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis, scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus. 4 Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum. 5 Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est, 6 qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non litterae sed Spiritus: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat. 7 Quod si ministratio mortis, litteris deformata in lapidibus, fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysis propter gloriam vultus eius, quae evacuatur, 8 quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria? 9 Nam si ministerium damnationis gloria est, multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria. 10 Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam; 11 si enim, quod evacuatur, per gloriam est, multo magis, quod manet, in gloria est. 12 Habentes igitur talem spem multa fiducia utimur, 13 et non sicut Moyses: ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israel in finem illius quod evacuatur. 14 Sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem idipsum velamen in lectione Veteris Testamenti manet non revelatum, quoniam in Christo evacuatur; 15 sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen est positum super cor eorum. 16 Quando autem conversus fuerit ad Dominum, aufertur velamen. 17 Dominus autem Spiritus est; ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. 18 Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in clarita tem tamquam a Domini Spiritu.

2Kor 3, 1-18





Verš 1
Incipimus iterum nosmetipsos commendare? Aut numquid egemus, sicut quidam, commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis?
2Kor 5:12 - Non iterum nos commendamus vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis, ut habeatis ad eos, qui in facie gloriantur et non in corde.
2Kor 10:8 - Nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram, non erubescam,

Verš 3
manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis, scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus.
Ex 24:12 - Dixit autem Dominus ad Moysen: “ Ascende ad me in montem et esto ibi; daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata, quae scripsi, ut doceas eos ”.
Ex 34:1 - Dixitque Dominus ad Moy sen: “ Praecide tibi duas ta bulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quae habuerunt tabulae, quas fregisti.
Jer 31:33 - Sed hoc erit pactum, quod feriam cum domo Israel post dies illos, dicit Dominus: Dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum.
Ez 11:19 - Et dabo eis cor aliud et spiritum novum tribuam in visceribus eorum; et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum,
Ez 36:26 - Et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum;
Heb 8:10 - Quia hoc est testamentum, quod testabor domui Israel post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum.

Verš 5
Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est,
Flp 2:13 - Deus est enim, qui operatur in vobis et velle et perficere pro suo beneplacito.

Verš 6
qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non litterae sed Spiritus: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat.
2Kor 5:18 - Omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis,
Heb 8:6 - Nunc autem differentius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.
Heb 8:8 - vituperans enim eos dicit: “ Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel et super domum Iudae testamentum novum;

Verš 7
Quod si ministratio mortis, litteris deformata in lapidibus, fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysis propter gloriam vultus eius, quae evacuatur,
Ex 24:12 - Dixit autem Dominus ad Moysen: “ Ascende ad me in montem et esto ibi; daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata, quae scripsi, ut doceas eos ”.
Ex 34:1 - Dixitque Dominus ad Moy sen: “ Praecide tibi duas ta bulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quae habuerunt tabulae, quas fregisti.
Dt 10:2 - Et scribam in tabulis verba, quae fuerunt in his, quas ante confregisti, ponesque eas in arca”.
Ex 34:30 - Videntes autem Aaron et filii Israel resplendere cutem faciei Moysi, timuerunt prope accedere;

Verš 13
et non sicut Moyses: ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israel in finem illius quod evacuatur.
Ex 34:35 - Qui videbant cutem faciei Moysi resplendere, sed operiebat ille rursus faciem suam, donec ingressus loqueretur cum eo.
Rim 10:4 - finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti.

Verš 14
Sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem idipsum velamen in lectione Veteris Testamenti manet non revelatum, quoniam in Christo evacuatur;
Iz 6:10 - Pingue redde cor populi huius et aures eius aggrava et oculos eius excaeca, ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo intellegat et convertatur et sanetur ”.
Ez 12:2 - “ Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas, qui oculos habent ad videndum et non vident, et aures ad audiendum et non audiunt, quia domus exasperans est.
Mt 13:11 - Qui respondens ait illis: “ Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum, illis autem non est datum.
Sk 28:26 - dicens: “Vade ad populum istum et dic: Auditu audietis et non intellegetis, et videntes videbitis et non perspicietis.
Rim 11:8 - sicut scriptum est: “ Dedit illis Deus spiritum soporis, oculos, ut non videant, et aures, ut non audiant, usque in hodiernum diem ”.

Verš 16
Quando autem conversus fuerit ad Dominum, aufertur velamen.
Mt 13:11 - Qui respondens ait illis: “ Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum, illis autem non est datum.
Rim 11:23 - Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur; potens est enim Deus iterum inserere illos!
1Kor 2:10 - Nobis autem revelavit Deus per Spiritum; Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.

Verš 17
Dominus autem Spiritus est; ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas.
Jn 4:24 - Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in Spiritu et veritate oportet adorare ”.

Verš 18
Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in clarita tem tamquam a Domini Spiritu.
1Kor 13:12 - Videmus enim nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum.
2Kor 5:7 - per fidem enim ambulamus et non per speciem.

2Kor 3,3 - Odporcovia asi vyčítali Pavlovi, že odporúča samého seba.

2Kor 3,7 - "Služba smrti vyrytá do kameňa" je služba v Starom zákone, ktorý ukladal rôzne povinnosti, ale nedával primeranú pomoc na ich splnenie. V tomto zmysle zabíjal.

2Kor 3,13 - Porov. Ex 34,33–35. Závoj bol predobrazom zaslepenosti Židov, ktorí po Kristovom príchode nespoznali, že je už koniec toho, čo sa pomíňa, čiže Starého zákona.

2Kor 3,18 - Iní prekladajú: "odrážame ako v zrkadle Pánovu slávu".