výhody registrácie

2. list Korinťanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Kor 2, 1-17

1 Statui autem hoc ipse apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos; 2 si enim ego contristo vos, et quis est qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me? 3 Et hoc ipsum scripsi, ut non, cum venero, tristitiam habeam de quibus oportebat me gaudere, confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium omnium vestrum est. 4 Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas, non ut contristemini, sed ut sciatis quam carita tem habeo abundantius in vos. 5 Si quis autem contristavit, non me contristavit, sed ex parte, ut non onerem, omnes vos. 6 Sufficit illi, qui eiusmodi est, obiurgatio haec, quae fit a pluribus, 7 ita ut e contra magis donetis et consolemini, ne forte abundantiore tristitia absorbeatur, qui eiusmodi est. 8 Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem; 9 ideo enim et scripsi, ut cognoscam probationem vestram, an in omnibus oboedientes sitis. 10 Cui autem aliquid donatis, et ego; nam et ego, quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi, 11 ut non circumveniamur a Satana; non enim ignoramus cogitationes eius. 12 Cum venissem autem Troadem ob evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, 13 non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam. 14 Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco. 15 Quia Christi bonus odor sumus Deo in his, qui salvi fiunt, et in his, qui pereunt: 16 aliis quidem odor ex morte in mortem, aliis autem odor ex vita in vitam. Et ad haec quis idoneus? 17 Non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei, sed sicut ex sinceritate, sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur.

2Kor 2, 1-17





Verš 16
aliis quidem odor ex morte in mortem, aliis autem odor ex vita in vitam. Et ad haec quis idoneus?
Lk 2:34 - Et benedixit illis Simeon et dixit ad Mariam matrem eius: “ Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel et in signum, cui contradicetur

Verš 3
Et hoc ipsum scripsi, ut non, cum venero, tristitiam habeam de quibus oportebat me gaudere, confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium omnium vestrum est.
2Kor 8:22 - Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis saepe sollicitum esse, nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos.
Gal 5:10 - Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis; qui autem conturbat vos, portabit iudicium, quicumque est ille.

Verš 12
Cum venissem autem Troadem ob evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino,
Sk 16:8 - cum autem praeterissent Mysiam, descenderunt Troadem.

Verš 14
Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco.
Kol 1:27 - quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae mysterii huius in gentibus, quod est Christus in vobis, spes gloriae;

Verš 6
Sufficit illi, qui eiusmodi est, obiurgatio haec, quae fit a pluribus,
1Kor 5:3 - Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, iam iudicavi ut praesens eum, qui sic operatus est,