výhody registrácie

2. list Korinťanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Kor 13, 1-13

1 Ecce tertio hoc venio ad vos; in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. 2 Praedixi et praedico, ut praesens bis et nunc absens his, qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam, si venero iterum, non parcam, 3 quoniam experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur, Christi, qui in vos non infirmatur, sed potens est in vobis. 4 Nam etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo, sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vos. 5 Vosmetipsos tentate, si estis in fide; ipsi vos probate. An non cognoscitis vos ipsos, quia Iesus Christus in vobis est? Nisi forte reprobi estis. 6 Spero autem quod cognoscetis quia nos non sumus reprobi. 7 Oramus autem Deum, ut nihil mali faciatis, non ut nos probati pareamus, sed ut vos, quod bonum est, faciatis, nos autem ut reprobi simus. 8 Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate. 9 Gaudemus enim, quando nos infirmi sumus, vos autem potentes estis; hoc et oramus, vestram consummationem. 10 Ideo haec absens scribo, ut non praesens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem. 11 De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini invicem, idem sapite, pacem habete, et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum. 12 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos sancti omnes. 13 Gratia Domini Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis.

2Kor 13, 1-13





Verš 1
Ecce tertio hoc venio ad vos; in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.
Nm 35:30 - Homicida sub testibus occidetur; ad unius testimonium nullus ad mortem condemnabitur.
Dt 17:6 - In ore duorum aut trium testium peribit, qui interficietur; nemo occidatur uno contra se dicente testimonium.
Dt 19:5 - sed abiisse cum eo simpliciter in silvam ad ligna caedenda, et in succisione lignorum securis fugerit manu, ferrumque lapsum de manubrio amicum eius percusserit et occiderit, hic ad unam supradictarum urbium confugiet et vivet;
Mt 18:16 - si autem non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum;
Jn 8:17 - Sed et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est.
Heb 10:28 - Irritam quis faciens legem Moysis, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur;

Verš 10
Ideo haec absens scribo, ut non praesens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem.
2Kor 10:8 - Nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram, non erubescam,

Verš 11
De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini invicem, idem sapite, pacem habete, et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum.
Rim 12:16 - Idipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos.
Rim 15:5 - Deus autem patientiae et solacii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Christum Iesum,
1Kor 1:10 - Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia.
Flp 2:2 - implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum sapientes;
1Pt 3:8 - In fine autem omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, humiles,
Rim 12:18 - si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes;
Heb 12:14 - Pacem sectamini cum omnibus et sanctificationem, sine qua nemo videbit Dominum,

Verš 12
Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos sancti omnes.
Rim 16:16 - Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiae Christi.
1Kor 16:20 - Salutant vos fratres omnes. Salutate invicem in osculo sancto.
1Sol 5:26 - Salutate fratres omnes in osculo sancto.
1Pt 5:14 - Salutate invicem in osculo caritatis. Pax vobis omnibus, qui estis in Christo.

Verš 5
Vosmetipsos tentate, si estis in fide; ipsi vos probate. An non cognoscitis vos ipsos, quia Iesus Christus in vobis est? Nisi forte reprobi estis.
1Kor 11:28 - Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat;

2Kor 13,1 - Prvý raz bol v Korinte, keď tam založil cirkevnú obec (Sk 18, 1); druhý raz v čase medzi prvým a druhým listom (1, 15 n.). Citát je z Dt 19, 15.

2Kor 13,12 - Svätý bozk je bratský bozk, ktorý si dávali kresťania na liturgických zhromaždeniach (porov. Rim 16, 16; 1 Kor 16, 20; 1 Sol 5, 26).

2Kor 13,13 - Je to najjasnejšie vyjadrená trojičná formula. Pochádza pravdepodobne z liturgie. "Božia láska" – doslovne "láska Boha (Otca)".