| 2. list KorinťanomBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 2Kor 10, 1-18 |
1 2Kor 10, 1 Ipse autem ego Paulus obse cro vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui in facie quidem humilis inter vos, absens autem confido in vobis; 2 2Kor 10, 2 rogo autem, ne praesens audeam per eam confidentiam, quae existimo audere in quosdam, qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus. 3 2Kor 10, 3 In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus 4 2Kor 10, 4 — nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum — consilia destruentes 5 2Kor 10, 5 et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi, 6 2Kor 10, 6 et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam, cum impleta fuerit vestra oboedientia. 7 2Kor 10, 7 Quae secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se, quia sicut ipse Christi est, ita et nos. 8 2Kor 10, 8 Nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram, non erubescam, 9 2Kor 10, 9 ut non existimer tamquam terrere vos per epistulas; 10 2Kor 10, 10 quoniam quidem “ Epistulae — inquiunt — graves sunt et fortes, praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis ”. 11 2Kor 10, 11 Hoc cogitet, qui eiusmodi est, quia quales sumus verbo per epistulas absentes, tales et praesentes in facto. 12 2Kor 10, 12 Non enim audemus inserere aut comparare nos quibusdam, qui seipsos commendant; sed ipsi se in semetipsis metientes et comparantes semetipsos sibi, non intellegunt. 13 2Kor 10, 13 Nos autem non ultra mensuram gloriabimur sed secundum mensuram regulae, quam impertitus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos. 14 2Kor 10, 14 Non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nosmetipsos, usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi; 15 2Kor 10, 15 non ultra mensuram gloriantes in alienis laboribus, spem autem habentes, crescente fide vestra, in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam, 16 2Kor 10, 16 ad evangelizandum in iis, quae ultra vos sunt, et non in aliena regula gloriari in his, quae praeparata sunt. 17 2Kor 10, 17 Qui autem gloriatur, in Domino glorietur; 18 2Kor 10, 18 non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem Dominus commendat.
| | 2Kor 10, 1-18 |
Verš 4
— nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum — consilia destruentes
Ef 6:13 - Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo et, omnibus perfectis, stare.
Jer 1:10 - ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et plantes ”.
Verš 8
Nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram, non erubescam,
2Kor 13:10 - Ideo haec absens scribo, ut non praesens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem.
Verš 12
Non enim audemus inserere aut comparare nos quibusdam, qui seipsos commendant; sed ipsi se in semetipsis metientes et comparantes semetipsos sibi, non intellegunt.
2Kor 3:1 - Incipimus iterum nosmetipsos commendare? Aut numquid egemus, sicut quidam, commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis?
2Kor 5:12 - Non iterum nos commendamus vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis, ut habeatis ad eos, qui in facie gloriantur et non in corde.
Verš 13
Nos autem non ultra mensuram gloriabimur sed secundum mensuram regulae, quam impertitus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos.
Ef 4:7 - Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.
Verš 17
Qui autem gloriatur, in Domino glorietur;
Iz 65:16 - Quicumque benedicit sibi in terra, benedicet sibi in Deo Amen; et, quicumque iurat in terra, iurabit in Deo Amen; quia oblivioni tradentur angustiae priores, et quia abscondentur ab oculis meis.
Jer 9:23 - sed in hoc glorietur, qui gloriatur: scire et nosse me, quia ego sum Dominus, qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra; haec enim placent mihi, ait Dominus.
1Kor 1:31 - ut quemadmodum scriptum est: “ Qui gloriatur, in Domino glorietur ”.
Verš 18
non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem Dominus commendat.
Prís 27:2 - Laudet te alienus et non os tuum, extraneus et non labia tua.
2Kor 10,1 - Výčitka, ktorú robili Pavlovi jeho nepriatelia.
2Kor 10,2 - Žiť podľa tela tu znamená žiť iba pre ľudské záujmy.
2Kor 10,13-15 - Pavol vo svojej apoštolskej práci nechce prekračovať hranice svojho pôsobenia, ani si pripisovať úspechy iných.
2Kor 10,17 - Porov. Jer 9, 22–23. Ten istý citát je v 1 Kor 1, 31.