výhody registrácie

2. list Korinťanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

2Kor 1, 1-24

1 Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, et Timo theus frater ecclesiae Dei, quae est Corinthi, cum sanctis omnibus, qui sunt in universa Achaia: 2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. 3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, 4 qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo; 5 quoniam, sicut abundant passiones Christi in nobis, ita per Christum abundat et consolatio nostra. 6 Sive autem tribulamur, pro vestra exhortatione et salute; sive exhortamur, pro vestra exhortatione, quae operatur in tolerantia earundem passionum, quas et nos patimur. 7 Et spes nostra firma pro vobis, scientes quoniam, sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. 8 Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quae facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere; 9 sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis sed in Deo, qui suscitat mortuos: 10 qui de tanta morte eripuit nos et eruet, in quem speramus, et adhuc eripiet; 11 adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis, ut propter eam, quae ex multis personis in nos est, donationem, per multos gratiae agantur pro nobis. 12 Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate et sinceritate Dei et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in mundo, abundantius autem ad vos. 13 Non enim alia scribimus vobis quam quae legitis aut etiam cognoscitis; spero autem quod usque in finem cognoscetis, 14 sicut et cognovistis nos ex parte, quia gloria vestra sumus, sicut et vos nostra in die Domini nostri Iesu. 15 Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundam gratiam haberetis, 16 et per vos transire in Macedoniam et iterum a Macedonia venire ad vos et a vobis deduci in Iudaeam. 17 Cum hoc ergo voluissem, numquid levitate usus sum? Aut, quae cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me “ Est, est ” et “ Non, non ”? 18 Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fit apud vos, non est “ Est ” et “ Non ”! 19 Dei enim Filius Iesus Christus, qui in vobis per nos praedicatus est, per me et Silvanum et Timotheum, non fuit “ Est ” et “ Non ”, sed “ Est ” in illo fuit. 20 Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo “ Est ”; ideo et per ipsum “ Amen ” Deo ad gloriam per nos. 21 Qui autem confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit nos, Deus, 22 et qui signavit nos et dedit arrabonem Spiritus in cordibus nostris. 23 Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis non veni ultra Corinthum. 24 Non quia dominamur fidei vestrae, sed adiutores sumus gaudii vestri, nam fide stetistis.

2Kor 1, 1-24





Verš 1
Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, et Timo theus frater ecclesiae Dei, quae est Corinthi, cum sanctis omnibus, qui sunt in universa Achaia:
Flp 1:1 - Paulus et Timotheus servi Christi Iesu omnibus sanctis in Christo Iesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconis:

Verš 2
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Rim 1:7 - omnibus, qui sunt Romae dilectis Dei, vocatis sanctis: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
1Kor 1:3 - gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Ef 1:2 - gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
1Pt 1:2 - secundum praescientiam Dei Patris, in sanctificatione Spiritus, in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi: gratia vobis et pax multiplicetur.

Verš 3
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis,
Ef 1:3 - Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo,
1Pt 1:3 - Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis,

Verš 4
qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo;
2Kor 7:6 - Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi;

Verš 5
quoniam, sicut abundant passiones Christi in nobis, ita per Christum abundat et consolatio nostra.
Ž 34:19 - COPH. Iuxta est Dominus iis, qui contrito sunt corde, et confractos spiritu salvabit.
Ž 94:19 - In multitudine sollicitudinum mearum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam.

Verš 6
Sive autem tribulamur, pro vestra exhortatione et salute; sive exhortamur, pro vestra exhortatione, quae operatur in tolerantia earundem passionum, quas et nos patimur.
2Kor 4:17 - Id enim, quod in praesenti est, leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis,

Verš 8
Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quae facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere;
Sk 19:23 - Facta est autem in illo tempore turbatio non minima de via.

Verš 9
sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis sed in Deo, qui suscitat mortuos:
Jer 17:5 - Haec dicit Dominus: “ Maledictus homo, qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor eius;
Jer 17:7 - Benedictus vir, qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia eius;

Verš 10
qui de tanta morte eripuit nos et eruet, in quem speramus, et adhuc eripiet;
1Kor 15:31 - Cotidie morior, utique per vestram gloriationem, fratres, quam habeo in Christo Iesu Domino nostro!

Verš 11
adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis, ut propter eam, quae ex multis personis in nos est, donationem, per multos gratiae agantur pro nobis.
Rim 15:30 - Obsecro autem vos, fratres, per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus, ut concertemini mecum in orationibus pro me ad Deum,
Flp 1:19 - scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi,
2Kor 4:15 - Omnia enim propter vos, ut gratia abundans per multos gratiarum actionem abundare faciat in gloriam Dei.

Verš 14
sicut et cognovistis nos ex parte, quia gloria vestra sumus, sicut et vos nostra in die Domini nostri Iesu.
Flp 2:16 - verbum vitae firmiter tenentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi.
1Sol 2:19 - Quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae — nonne et vos — ante Dominum nostrum Iesum in adventu eius?

Verš 15
Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundam gratiam haberetis,
1Kor 16:5 - Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero, nam Macedoniam pertransibo;

Verš 18
Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fit apud vos, non est “ Est ” et “ Non ”!
Mt 5:37 - Sit autem sermo vester: “Est, est”, “Non, non”; quod autem his abundantius est, a Malo est.
Jak 5:12 - Ante omnia autem, fratres mei, nolite iurare neque per caelum neque per terram, neque aliud quodcumque iuramentum; sit autem vestrum “ Est ” est, et “ Non ” non, uti non sub iudicio decidatis.

Verš 22
et qui signavit nos et dedit arrabonem Spiritus in cordibus nostris.
Rim 8:16 - Ipse Spiritus testimonium reddit una cum spiritu nostro, quod sumus filii Dei.
2Kor 5:5 - Qui autem effecit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis arrabonem Spiritus.
Ef 1:13 - in quo et vos cum audissetis verbum veritatis, evangelium salutis vestrae, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto,
Ef 4:30 - Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis.

Verš 23
Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis non veni ultra Corinthum.
Rim 1:9 - testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius, quomodo sine intermissione memoriam vestri faciam
Rim 9:1 - Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi per hibente conscientia mea in Spiritu Sancto,
2Kor 11:31 - Deus et Pater Domini Iesu scit, qui est benedictus in saecula, quod non mentior.
Gal 1:20 - Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior.
Flp 1:8 - Testis enim mihi Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu.
1Sol 2:5 - Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis, neque sub praetextu avaritiae, Deus testis,
1Tim 5:21 - Testificor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis, ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliquam partem declinando.
2Tim 4:1 - Testificor coram Deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est vivos ac mortuos, per adventum ipsius et regnum eius:

Verš 24
Non quia dominamur fidei vestrae, sed adiutores sumus gaudii vestri, nam fide stetistis.
1Pt 5:3 - neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregis.

2Kor 1,3 - Odvoláva sa na list, ktorý sa stratil. Podobne aj v 4. a 9. verši.

2Kor 1,6 - Človek, ktorý sa dopustil neuváženého činu. Bližšie o tom nič nevieme.

2Kor 1,8 - Nevieme presne, o aké súženie ide. Pavol azda myslí na ťažkosti v Efeze (1 Kor 15, 32) alebo na úklady zo strany Židov?

2Kor 1,13 - Pavol sa bráni pred obvineniami svojich protivníkov z dvojtvárnosti a nejasného postoja.

2Kor 1,13 - Pavol mal dohovorené stretnutie s Títom v Troade. Mal mu doniesť správy o Korinťanoch. Keď tam Títa nenašiel, vybral sa sám do Macedónska, aby sa s ním čím skôr mohol stretnúť. Vidieť, ako Pavol mal veľmi rád veriacich v Korinte.

2Kor 1,14 - V staroveku sa v triumfálnom pochode nieslo pred víťazom kadidlo. Kresťania svojím životom šíria vôňu kadidla, ktoré ohlasuje víťazstvo Krista.

2Kor 1,15 - Korinťania majú každú Pavlovu návštevu u nich považovať za milosť.

2Kor 1,16 - Plán svojej cesty, ktorú si vyznačil v 1 Kor 16, 5–6, musel zmeniť, aby Korinťanov nemusel zarmútiť (porov. 1, 23; 2, 1).

2Kor 1,16 - To znamená: kto je schopný bez zvláštnej Božej pomoci splniť takéto poslanie?

2Kor 1,21-22 - Krstom sme dostali vnútorný nezmazateľný znak, že patríme Kristovi. To všetko sa zavŕši v nebi, ale už tu na zemi máme o tom záruku – záloh v tom, že nám bol daný Duch Svätý.