| 1. list KorinťanomBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 1Kor 8, 1-13 |
1 1Kor 8, 1 De idolothytis autem, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero aedificat. 2 1Kor 8, 2 Si quis se existimat scire aliquid, nondum cognovit, quemadmodum oporteat eum scire; 3 1Kor 8, 3 si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo. 4 1Kor 8, 4 De esu igitur idolothytorum, scimus quia nullum idolum est in mundo, et quod nullus deus nisi Unus. 5 1Kor 8, 5 Nam et si sunt, qui dicantur dii sive in caelo sive in terra, si quidem sunt dii multi et domini multi, 6 1Kor 8, 6 nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia et nos in illum, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum. 7 1Kor 8, 7 Sed non in omnibus est scientia; quidam autem consuetudine usque nunc idoli quasi idolothytum manducant, et conscientia ipsorum, cum sit infirma, polluitur. 8 1Kor 8, 8 Esca autem nos non commendat Deo; neque si non manducaverimus, deficiemus, neque si manducaverimus, abundabimus. 9 1Kor 8, 9 Videte autem, ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis. 10 1Kor 8, 10 Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem, nonne conscientia eius, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta? 11 1Kor 8, 11 Peribit enim infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est! 12 1Kor 8, 12 Sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. 13 1Kor 8, 13 Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem.
| | 1Kor 8, 1-13 |
Verš 4
De esu igitur idolothytorum, scimus quia nullum idolum est in mundo, et quod nullus deus nisi Unus.
Rim 14:14 - Scio et certus sum in Domino Iesu, quia nihil commune per seipsum, nisi ei, qui existimat quid commune esse, illi commune est.
1Kor 10:19 - Quid ergo dico? Quod idolothytum sit aliquid? Aut quod idolum sit aliquid?
Dt 4:39 - Scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in caelo sursum et in terra deorsum, et non sit alius.
Ef 4:6 - unus Deus et Pater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus.
Verš 6
nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia et nos in illum, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum.
Mal 2:10 - Numquid non pater unus omnium nostrum? Numquid non Deus unus creavit nos? Quare ergo dolum facit unusquisque nostrum cum fratre suo, violans pactum patrum nostrorum?
Ef 4:6 - unus Deus et Pater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus.
Rim 11:36 - Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipsum omnia. Ipsi gloria in saecula. Amen.
Jn 13:13 - Vos vocatis me: “Magister” et: “Domine”, et bene dicitis; sum etenim.
1Kor 12:3 - Ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit: “ Anathema Iesus! ”; et nemo potest dicere: “ Dominus Iesus ”, nisi in Spiritu Sancto.
Flp 2:11 - et omnis lingua confiteatur “ Dominus Iesus Christus! ”, in gloriam Dei Patris.
Verš 7
Sed non in omnibus est scientia; quidam autem consuetudine usque nunc idoli quasi idolothytum manducant, et conscientia ipsorum, cum sit infirma, polluitur.
1Kor 10:28 - Si quis autem vobis dixerit: “ Hoc immolaticium est idolis ”, nolite manducare, propter illum, qui indicavit, et propter conscientiam;
Verš 8
Esca autem nos non commendat Deo; neque si non manducaverimus, deficiemus, neque si manducaverimus, abundabimus.
Rim 14:17 - Non est enim regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto;
Verš 9
Videte autem, ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis.
Gal 5:13 - Vos enim in libertatem vocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem detis carni, sed per caritatem servite invicem.
Verš 11
Peribit enim infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est!
Rim 14:15 - Si enim propter cibum frater tuus contristatur, iam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est!
Verš 13
Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem.
Rim 14:21 - Bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque id, in quo frater tuus offendit.
2Kor 11:29 - Quis infirmatur, et non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror?
1Kor 8,1-13 - Časť mäsa obetovaného pohanským bohom sa dostávala na predaj. Kupovali si z neho pohania aj kresťania. Kresťania však mali pochybnosti, či sa jedením takého mäsa neprehrešia proti evanjeliu. Apoštol im na to odpovedá, že Boh dal človeku celú prírodu, a preto aj mäso obetované pohanským bohom možno brať ako každý iný pokrm. Ale treba si počínať múdro a s láskou, aby niekto nepohoršil brata, ktorý nemá ešte ustálené svedomie. Zákon lásky má prednosť pred všetkým.
1Kor 8,5 - Podľa náboženských predstáv pohanov.