výhody registrácie

1. list Korinťanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Kor 6, 1-20

1 Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iu dicari apud iniquos et non apud sanctos? 2 An nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt? Et si in vobis iudicabitur mundus, indigni estis minimis iudiciis? 3 Nescitis quoniam angelos iudicabimus, quanto magis saecularia? 4 Saecularia igitur iudicia si habueritis, contemptibiles, qui sunt in ecclesia, illos constituite ad iudicandum? 5 Ad verecundiam vestram dico! Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit iudicare inter fratrem suum? 6 Sed frater cum fratre iudicio contendit, et hoc apud infideles? 7 Iam quidem omnino defectio est vobis, quod iudicia habetis inter vosmetipsos! Quare non magis iniuriam accipitis, quare non magis fraudem patimini? 8 Sed vos iniuriam facitis et fraudatis, et hoc fratribus! 9 An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores 10 neque fures neque avari, non ebriosi, non maledici, non rapaces regnum Dei possidebunt. 11 Et haec quidam fuistis. Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri! 12 “ Omnia mihi licent! ”. Sed non omnia expediunt. “ Omnia mihi licent! ”. Sed ego sub nullius redigar potestate. 13 “ Esca ventri, et venter escis! ”. Deus autem et hunc et has destruet. Corpus autem non fornicationi sed Domino, et Dominus corpori; 14 Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam. 15 Nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt? Tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? Absit! 16 An nescitis quoniam, qui adhaeret meretrici, unum corpus est? “ Erunt enim, inquit, duo in carne una ”. 17 Qui autem adhaeret Domino, unus Spiritus est. 18 Fugite fornicationem! Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. 19 An nescitis quoniam corpus vestrum templum est Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? 20 Empti enim estis pretio! Glorificate ergo Deum in corpore vestro.

1Kor 6, 1-20





Verš 2
An nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt? Et si in vobis iudicabitur mundus, indigni estis minimis iudiciis?
Mt 19:28 - Iesus autem dixit illis: “ Amen dico vobis quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in throno gloriae suae, sedebitis et vos super thronos duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel.
Lk 22:30 - ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel.

Verš 7
Iam quidem omnino defectio est vobis, quod iudicia habetis inter vosmetipsos! Quare non magis iniuriam accipitis, quare non magis fraudem patimini?
Prís 20:22 - Ne dicas: “ Reddam malum ”; exspecta Dominum, et liberabit te.
Mt 5:39 - Ego autem dico vobis: Non resistere malo; sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram;
Rim 12:17 - Nulli malum pro malo reddentes; providentes bona coram omnibus hominibus;
1Sol 5:15 - Videte, ne quis malum pro malo alicui reddat, sed semper, quod bonum est, sectamini et in invicem et in omnes.
1Pt 3:9 - non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hereditate accipiatis.

Verš 10
neque fures neque avari, non ebriosi, non maledici, non rapaces regnum Dei possidebunt.
Gal 5:19 - Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria,
Ef 5:5 - Hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut immundus aut avarus, id est idolorum cultor, non habet hereditatem in regno Christi et Dei.
Zjv 22:15 - Foris canes et venefici et impudici et homicidae et idolis servientes et omnis, qui amat et facit mendacium!

Verš 11
Et haec quidam fuistis. Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri!
Ef 2:2 - in qui bus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae;
Kol 3:7 - in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis.
Tít 3:3 - Eramus enim et nos aliquando insipientes, inoboedientes, errantes, servientes concupiscentiis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.
Heb 10:22 - accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda;

Verš 12
“ Omnia mihi licent! ”. Sed non omnia expediunt. “ Omnia mihi licent! ”. Sed ego sub nullius redigar potestate.
1Kor 10:23 - “ Omnia licent! ”. Sed non omnia expediunt. “ Omnia licent! ”. Sed non omnia aedificant.

Verš 14
Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam.
Rim 8:11 - Quod si Spiritus eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum suum in vobis.
2Kor 4:14 - scientes quoniam, qui suscitavit Dominum Iesum, et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum.

Verš 16
An nescitis quoniam, qui adhaeret meretrici, unum corpus est? “ Erunt enim, inquit, duo in carne una ”.
Gn 2:24 - Quam ob rem relinquet vir patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt in carnem unam.
Mt 19:5 - et dixit: "Propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una?".
Mk 10:8 - et erunt duo in carne una; itaque iam non sunt duo sed una caro.
Ef 5:31 - Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.

Verš 19
An nescitis quoniam corpus vestrum templum est Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri?
1Kor 3:16 - Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis?
2Kor 6:16 - Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi; sicut dicit Deus: “ Inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
Ef 2:21 - in quo omnis aedificatio compacta crescit in templum sanctum in Domino,
Heb 3:6 - Christus vero tamquam Filius super domum illius; cuius domus sumus nos, si fiduciam et gloriationem spei retineamus.
1Pt 2:5 - et ipsi tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum.

Verš 20
Empti enim estis pretio! Glorificate ergo Deum in corpore vestro.
1Kor 7:23 - Pretio empti estis! Nolite fieri servi hominum.
Gal 3:13 - Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum, quia scriptum est: “ Maledictus omnis, qui pendet in ligno ”,
Heb 9:12 - neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa.
1Pt 1:18 - scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione a patribus tradita,

1Kor 6,1 - "Pred nespravodlivými", čiže pred pohanmi, t. j. tými, čo nie sú ospravedlnení vierou v Krista. "Svätí", t. j. kresťania.

1Kor 6,2 - Porov. Múd 3, 8; Dan 7, 22. 27; Mt 19, 28; Zjv 20, 4.

1Kor 6,3 - Na konci sveta spolu s Kristom budú súdiť aj padlých anjelov.

1Kor 6,12 - Pravdepodobne ide o výroky Pavla, ktoré však korintskí hlásatelia absolútnej slobody mravov prekrútili (porov. 10, 23).

1Kor 6,13 - Proti libertínom, ktorí považovali smilstvo za celkom legitímnu záležitosť tela, rovnako ako jedenie a pitie.

1Kor 6,16 - Gn 2, 24.

1Kor 6,20 - Porov. 1 Pt 1, 18–19.