výhody registrácie

1. list Korinťanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Kor 5, 1-13

1 Omnino auditur inter vos for nicatio, et talis fornicatio qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris aliquis habeat. 2 Et vos inflati estis et non magis luctum habuistis, ut tollatur de medio vestrum, qui hoc opus fecit? 3 Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, iam iudicavi ut praesens eum, qui sic operatus est, 4 in nomine Domini nostri Iesu, congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini nostri Iesu, 5 tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini. 6 Non bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? 7 Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova consparsio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus! 8 Itaque festa celebremus, non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis. 9 Scripsi vobis in epistula: Ne commisceamini fornicariis. 10 Non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus, alioquin debueratis de hoc mundo exisse! 11 Nunc autem scripsi vobis non commisceri, si is, qui frater nominatur, est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax; cum eiusmodi nec cibum sumere. 12 Quid enim mihi de his, qui foris sunt, iudicare? Nonne de his, qui intus sunt, vos iudicatis? 13 Nam eos, qui foris sunt, Deus iudicabit. Auferte malum ex vobis ipsis!

1Kor 5, 1-13





Verš 1
Omnino auditur inter vos for nicatio, et talis fornicatio qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris aliquis habeat.
Lv 18:8 - Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies, turpitudo enim patris tui est.
Dt 27:20 - “Maledictus, qui dormit cum uxore patris sui, quia revelat operimentum lectuli eius”. Et dicet omnis populus: “Amen”.

Verš 3
Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, iam iudicavi ut praesens eum, qui sic operatus est,
Kol 2:5 - Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum, gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius, quae in Christum est, fidei vestrae.

Verš 5
tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini.
1Tim 1:20 - ex quibus est Hymenaeus et Alexander, quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare.

Verš 6
Non bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit?
Gal 5:9 - Modicum fermentum totam massam corrumpit.

Verš 7
Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova consparsio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus!
Iz 53:7 - Afflictus est et ipse subiecit se et non aperuit os suum; sicut agnus, qui ad occisionem ducitur, et quasi ovis, quae coram tondentibus se obmutuit et non aperuit os suum.
Jn 1:29 - Altera die videt Iesum venientem ad se et ait: “ Ecce agnus Dei, qui tollit peccatum mundi.
1Kor 15:3 - Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas

Verš 8
Itaque festa celebremus, non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis.
Ex 12:3 - Loquimini ad universum coetum filiorum Israel et dicite eis: Decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.
Ex 12:15 - Septem diebus azyma comedetis. Iam in die primo non erit fermentum in domibus vestris; quicumque comederit fermentatum, a primo die usque ad diem septimum, peribit anima illa de Israel.
Dt 16:3 - Non comedes cum eo panem fermentatum; septem diebus comedes absque fermento afflictionis panem, quoniam festinanter egressus es de Aegypto, ut memineris diei egressionis tuae de Aegypto omnibus diebus vitae tuae.

Verš 9
Scripsi vobis in epistula: Ne commisceamini fornicariis.
Dt 7:2 - tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad internecionem. Non inibis cum eis foedus nec misereberis earum
Mt 18:17 - quod si noluerit audire eos, dic ecclesiae; si autem et ecclesiam noluerit audire, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.
2Kor 6:14 - Nolite iugum ducere cum infidelibus! Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? Aut quae societas luci ad tenebras?
Ef 5:11 - et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite;
2Sol 3:14 - Quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam, hunc notate, non commisceamini cum illo, ut confundatur;

Verš 11
Nunc autem scripsi vobis non commisceri, si is, qui frater nominatur, est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax; cum eiusmodi nec cibum sumere.
Nm 12:14 - Cui respondit Dominus: “ Si pater eius spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi? Separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur ”.
Mt 18:17 - quod si noluerit audire eos, dic ecclesiae; si autem et ecclesiam noluerit audire, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.
2Sol 3:14 - Quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam, hunc notate, non commisceamini cum illo, ut confundatur;
2Jn 1:10 - Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert, nolite accipere eum in domum nec “ Ave ” ei dixeritis;

Verš 13
Nam eos, qui foris sunt, Deus iudicabit. Auferte malum ex vobis ipsis!
Dt 13:5 - Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete et mandata illius custodite et audite vocem eius; ipsi servietis et ipsi adhaerebitis.

1Kor 5,1 - Ide zrejme o nevlastnú matku; otec musel byť mŕtvy. Rímsky zákon zakazoval aj takéto manželstvá.

1Kor 5,3-5 - Ide tu o formu starokresťanskej exkomunikácie, ktorá má však liečivý ráz, lebo má za cieľ zachrániť dušu hriešnika.

1Kor 5,7-8 - Z dovolávania sa na veľkonočný zvyk Židov niektorí exegéti usudzujú, že Pavol písal list okolo Veľkej noci. Židia pred sviatkami odstránili zo svojich domov všetko, čo bolo kysnuté, a cez sviatky jedli len nekvasený chlieb.

1Kor 5,9 - Spomínaný list sa nezachoval.

1Kor 5,11 - "Brat", t. j. ten, čo patrí do spoločenstva kresťanov.

1Kor 5,12 - "Čo sú mimo", t. j. tí, čo nepatria do kresťanského spoločenstva.

1Kor 5,13 - Porov. Dt 13, 6; 17, 7; 19, 19; 22, 24.