Verš 1
Sic nos existimet homo ut mi nistros Christi et dispensatores mysteriorum Dei.
Mt 24:45 - Quis putas est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis cibum in tempore?
2Kor 6:4 - sed in omnibus exhibentes nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,
Kol 1:25 - cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei;
Tít 1:7 - Oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem, non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum,
Verš 2
Hic iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur.
Lk 12:42 - Et dixit Dominus: “ Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituet dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram?
Verš 4
nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. Qui autem iudicat me, Dominus est!
Ex 34:7 - qui custodit misericordiam in milia, qui aufert iniquitatem et scelera atque peccata, nihil autem impunitum sinit, qui reddit iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem ”.
Jób 9:2 - “ Vere scio quod ita sit, et quomodo iustificabitur homo compositus Deo?
Ž 143:2 - Et non intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
Verš 5
Itaque nolite ante tempus quidquam iudicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a Deo.
Mt 7:1 - Nolite iudicare, ut non iudice mini;
Rim 2:1 - Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui iudicas. In quo enim iudicas alterum, teipsum condemnas; eadem enim agis, qui iudicas.
Dan 7:10 - Fluvius igneus effluebat et egrediebatur a facie eius; milia milium ministrabant ei, et decies milies centena milia assistebant ei: iudicium sedit, et libri aperti sunt.
Zjv 20:12 - Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni; et libri aperti sunt. Et alius liber apertus est, qui est vitae; et iudicati sunt mortui ex his, quae scripta erant in libris, secundum opera ipsorum.
Verš 6
Haec autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo propter vos, ut in nobis discatis illud: “ Ne supra quae scripta sunt ”, ne unus pro alio inflemini adversus alterum.
Prís 3:7 - Ne sis sapiens apud temetipsum; time Dominum et recede a malo.
Rim 12:3 - Dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus, qui sunt inter vos, non altius sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.
Verš 7
Quis enim te discernit? Quid autem habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis?
Jn 3:27 - Respondit Ioannes et dixit: “ Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de caelo.
Jak 1:17 - Omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio.
Verš 9
Puto enim, Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos, quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus.
Ž 44:22 - nonne Deus requiret ista? Ipse enim novit abscondita cordis.
Rim 8:36 - Sicut scriptum est: “ Propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis ”.
2Kor 4:11 - Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Iesum, ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali.
Heb 10:33 - in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti, in altero autem socii taliter conversantium effecti;
Verš 10
Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo; nos infirmi, vos autem fortes; vos gloriosi, nos autem ignobiles.
1Kor 2:3 - Et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos,
Verš 11
Usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus
Sk 23:2 - Princeps autem sacerdotum Ananias praecepit astantibus sibi percutere os eius.
Verš 12
et laboramus operantes manibus nostris; maledicti benedicimus, persecutionem passi sustinemus,
Sk 18:3 - et, quia eiusdem erat artis, manebat apud eos et operabatur; erant autem scenofactoriae artis.
Sk 20:34 - ipsi scitis quoniam ad ea, quae mihi opus erant et his, qui mecum sunt, ministraverunt manus istae.
1Sol 2:9 - Memores enim estis, fratres, laboris nostri et fatigationis; nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus, praedicavimus in vobis evangelium Dei.
2Sol 3:8 - neque gratìs panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus;
Mt 5:44 - Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros et orate pro persequentibus vos,
Lk 6:28 - benedicite male dicentibus vobis, orate pro calumniantibus vos.
Lk 23:34 - Iesus autem dicebat: “ Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt ”. Dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes.
Sk 7:60 - Positis autem genibus clamavit voce magna: “ Domine, ne statuas illis hoc peccatum ”; et cum hoc dixisset, obdormivit.
Rim 12:14 - Benedicite persequentibus; benedicite et nolite maledicere!
Verš 14
Non ut confundam vos, haec scribo, sed ut quasi filios meos carissimos moneam;
1Sol 2:11 - sicut scitis qualiter unumquemque vestrum, tamquam pater filios suos,
Verš 15
nam si decem milia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres, nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui.
Sk 18:11 - Sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei.
Gal 4:19 - filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis!
Flm 1:10 - obsecro te de meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,
Jak 1:18 - Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus primitiae quaedam creaturae eius.
Verš 16
Rogo ergo vos: imitatorcs mei estote!
1Kor 11:1 - Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
Flp 3:17 - Coimitatores mei estote, fratres, et observate eos, qui ita ambulant, sicut habetis formam nos.
1Sol 1:6 - Et vos imitatores nostri facti estis et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti,
2Sol 3:9 - non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.
Verš 19
veniam autem cito ad vos, si Dominus voluerit, et cognoscam non sermonem eorum, qui inflati sunt, sed virtutem;
Sk 18:21 - sed valefaciens et dicens: “ Iterum revertar ad vos Deo volente ”, navigavit ab Epheso;
Heb 6:3 - Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus.
Jak 4:15 - pro eo ut dicatis: “ Si Dominus voluerit, et vivemus et faciemus hoc aut illud ”.
Verš 20
non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute.
1Kor 2:4 - et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis,
1Sol 1:5 - quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos.
2Pt 1:16 - Non enim captiosas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et adventum, sed speculatores facti illius magnitudinis.