výhody registrácie

1. list Korinťanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Kor 3, 1-23

1 Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed qua si carnalibus, tamquam parvulis in Christo. 2 Lac vobis potum dedi, non escam, nondum enim poteratis. Sed ne nunc quidem potestis, 3 adhuc enim estis carnales. Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? 4 Cum enim quis dicit: “ Ego quidem sum Pauli ”, alius autem: “ Ego Apollo ”, nonne homines estis? 5 Quid igitur est Apollo? Quid vero Paulus? Ministri, per quos credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit. 6 Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit; 7 itaque neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus. 8 Qui plantat autem et qui rigat unum sunt; unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. 9 Dei enim sumus adiutores: Dei agri cultura estis, Dei aedificatio estis. 10 Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui; alius autem superaedificat. Unusquisque autem videat quomodo superaedificet; 11 fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est, qui est Iesus Christus. 12 Si quis autem superaedificat supra fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam, 13 uniuscuiusque opus manifestum erit; dies enim declarabit: quia in igne revelatur, et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. 14 Si cuius opus manserit, quod superaedificavit, mercedem accipiet; 15 si cuius opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. 16 Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? 17 Si quis autem templum Dei everterit, evertet illum Deus; templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. 18 Nemo se seducat; si quis videtur sapiens esse inter vos in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens. 19 Sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: “ Qui apprehendit sapientes in astutia eorum ”; 20 et iterum: “ Dominus novit cogitationes sapientium, quoniam vanae sunt ”. 21 Itaque nemo glorietur in hominibus. Omnia enim vestra sunt, 22 sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura, omnia enim vestra sunt, 23 vos autem Christi, Christus autem Dei.

1Kor 3, 1-23





Verš 2
Lac vobis potum dedi, non escam, nondum enim poteratis. Sed ne nunc quidem potestis,
Heb 5:12 - Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis, ut vos doceat aliquis elementa exordii sermonum Dei, et facti estis, quibus lacte opus sit, non solido cibo.
1Pt 2:2 - sicut modo geniti infantes, rationale sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem,

Verš 3
adhuc enim estis carnales. Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis?
1Kor 1:11 - Significatum est enim mihi de vobis, fratres mei, ab his, qui sunt Chloes, quia contentiones inter vos sunt.
Gal 5:19 - Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria,
Jak 3:16 - ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.

Verš 4
Cum enim quis dicit: “ Ego quidem sum Pauli ”, alius autem: “ Ego Apollo ”, nonne homines estis?
1Kor 1:12 - Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: “ Ego quidem sum Pauli ”, “ Ego autem Apollo ”, “ Ego vero Cephae ”, “ Ego autem Christi ”.

Verš 5
Quid igitur est Apollo? Quid vero Paulus? Ministri, per quos credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit.
Sk 18:24 - Iudaeus autem quidam Apollo nomine, Alexandrinus natione, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in Scripturis.
1Kor 1:12 - Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: “ Ego quidem sum Pauli ”, “ Ego autem Apollo ”, “ Ego vero Cephae ”, “ Ego autem Christi ”.
1Kor 16:12 - De Apollo autem fratre, multum rogavi eum, ut veniret ad vos cum fratribus, et utique non fuit voluntas, ut nunc veniret; veniet autem, cum ei opportunum fuerit.

Verš 6
Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit;
Sk 18:26 - Hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga; quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum et diligentius exposuerunt ei viam Dei.
Sk 19:1 - Factum est autem, cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus, peragratis superioribus partibus, veniret Ephesum et inveniret quosdam discipulos;

Verš 8
Qui plantat autem et qui rigat unum sunt; unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.
Ž 62:12 - Semel locutus est Deus, duo haec audivi: quia potestas Deo est,
Jer 17:10 - Ego Dominus scrutans cor et probans renes, qui do unicuique iuxta viam suam et iuxta fructum operum suorum.
Jer 32:19 - magnus consilio et potens in operibus, cuius oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas et secundum fructum operum eius.
Mt 16:27 - Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus eius.
Rim 2:6 - qui reddet unicuique secundum opera eius:
Rim 14:12 - Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
2Kor 5:10 - Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque pro eis, quae per corpus gessit, sive bonum sive malum.
Gal 6:5 - Unusquisque enim onus suum portabit.
Zjv 2:23 - Et filios eius interficiam in morte, et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda, et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra.
Zjv 22:12 - Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique sicut opus eius est.

Verš 9
Dei enim sumus adiutores: Dei agri cultura estis, Dei aedificatio estis.
2Kor 6:1 - Adiuvantes autem et exhor tamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis
Ef 2:20 - superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu,
Kol 2:7 - radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide, sicut didicistis, abundantes in gratiarum actione.
1Pt 2:5 - et ipsi tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum.

Verš 11
fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est, qui est Iesus Christus.
Iz 28:16 - Idcirco haec dicit Dominus Deus: “ Ecce ego fundamentum ponam in Sion, lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, fundatum; qui crediderit, non turbabitur.
Mt 16:18 - Et ego dico tibi: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversum eam.

Verš 13
uniuscuiusque opus manifestum erit; dies enim declarabit: quia in igne revelatur, et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit.
Iz 8:20 - Ad legem et ad testimonium! Quod si non dixerint iuxta verbum hoc, non erit eis matutina lux.
Iz 48:10 - Ecce excoxi te, sed non quasi argentum; probavi te in camino paupertatis.
Jer 23:29 - Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram?
1Pt 1:7 - ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro, quod perit, per ignem quidem probato, inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi.
1Pt 4:12 - Carissimi, nolite mirari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat,

Verš 16
Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis?
1Kor 6:19 - An nescitis quoniam corpus vestrum templum est Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri?
2Kor 6:16 - Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi; sicut dicit Deus: “ Inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
Heb 3:6 - Christus vero tamquam Filius super domum illius; cuius domus sumus nos, si fiduciam et gloriationem spei retineamus.
1Pt 2:5 - et ipsi tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum.

Verš 18
Nemo se seducat; si quis videtur sapiens esse inter vos in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens.
Prís 3:7 - Ne sis sapiens apud temetipsum; time Dominum et recede a malo.
Iz 5:21 - Vae, qui sapientes sunt in oculis suis et coram ipsis prudentes!

Verš 19
Sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: “ Qui apprehendit sapientes in astutia eorum ”;
Jób 5:13 - qui apprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat.

Verš 20
et iterum: “ Dominus novit cogitationes sapientium, quoniam vanae sunt ”.
Ž 94:11 - Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt.

1Kor 3,2 - "Mlieko", t. j. začiatočná náuka.

1Kor 3,3 - "Žit len po ľudsky" znamená nemať zmysel pre duchovné veci.

1Kor 3,15 - Oheň, o ktorom je tu reč (i v predchádzajúcich veršoch), sa vzťahuje na Boží súd, ktorým musí prejsť každý. V 15. verši niektorí teológovia vidia implicitné potvrdenie očistca.

1Kor 3,19 - Jób 5, 13.

1Kor 3,20 - Ž 94, 11.