výhody registrácie

1. list Korinťanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Kor 2, 1-16

1 Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non per sublimita tem sermonis aut sapientiae annuntians vobis mysterium Dei. 2 Non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum. 3 Et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos, 4 et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis, 5 ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei. 6 Sapientiam autem loquimur inter perfectos, sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi, qui destruuntur, 7 sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram, 8 quam nemo principum huius saeculi cognovit; si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent. 9 Sed sicut scriptum est: “ Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his, qui diligunt illum ”. 10 Nobis autem revelavit Deus per Spiritum; Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. 11 Quis enim scit hominum, quae sint hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Ita et, quae Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei. 12 Nos autem non spiritum mundi accepimus, sed Spiritum, qui ex Deo est, ut sciamus, quae a Deo donata sunt nobis; 13 quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae sed in doctis Spiritus verbis, spiritalibus spiritalia comparantes. 14 Animalis autem homo non percipit, quae sunt Spiritus Dei, stultitia enim sunt illi, et non potest intellegere, quia spiritaliter examinantur; 15 spiritalis autem iudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur. 16 Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? Nos autem sensum Christi habemus.

1Kor 2, 1-16





Verš 1
Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non per sublimita tem sermonis aut sapientiae annuntians vobis mysterium Dei.
1Kor 2:4 - et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis,
1Kor 1:17 - Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare; non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.

Verš 3
Et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos,
Sk 18:1 - Post haec discedens ab Athe nis venit Corinthum.
Sk 18:3 - et, quia eiusdem erat artis, manebat apud eos et operabatur; erant autem scenofactoriae artis.
2Kor 10:10 - quoniam quidem “ Epistulae — inquiunt — graves sunt et fortes, praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis ”.

Verš 4
et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis,
1Kor 2:1 - Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non per sublimita tem sermonis aut sapientiae annuntians vobis mysterium Dei.
1Kor 1:17 - Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare; non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.
2Pt 1:16 - Non enim captiosas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et adventum, sed speculatores facti illius magnitudinis.

Verš 5
ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei.
2Kor 4:7 - Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis.

Verš 6
Sapientiam autem loquimur inter perfectos, sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi, qui destruuntur,
Jób 28:21 - Abscondita est ab oculis omnium viventium, volucres quoque caeli latet.
Jak 3:15 - Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica;
1Kor 15:24 - deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem.

Verš 7
sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram,
Rim 16:25 - Ei autem, qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti,
1Kor 4:1 - Sic nos existimet homo ut mi nistros Christi et dispensatores mysteriorum Dei.

Verš 8
quam nemo principum huius saeculi cognovit; si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent.
Mt 11:25 - In illo tempore respondens Iesus dixit: “ Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis.
Jn 7:48 - Numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex pharisaeis?
Sk 13:27 - Qui enim habitabant Ierusalem et principes eorum, hunc ignorantes et voces Prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur, iudicantes impleverunt;
2Kor 3:14 - Sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem idipsum velamen in lectione Veteris Testamenti manet non revelatum, quoniam in Christo evacuatur;
Jn 16:3 - Et haec facient, quia non noverunt Patrem neque me.
Sk 3:17 - Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri;
Sk 13:27 - Qui enim habitabant Ierusalem et principes eorum, hunc ignorantes et voces Prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur, iudicantes impleverunt;
1Tim 1:13 - qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate;

Verš 9
Sed sicut scriptum est: “ Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his, qui diligunt illum ”.
Iz 64:4 - Occurris laetanti, facienti iustitiam et his, qui in viis tuis recordantur tui. Ecce tu iratus es, et peccavimus; in ipsis a saeculo nos salvabimur.

Verš 10
Nobis autem revelavit Deus per Spiritum; Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.
Mt 13:11 - Qui respondens ait illis: “ Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum, illis autem non est datum.
2Kor 3:18 - Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in clarita tem tamquam a Domini Spiritu.

Verš 11
Quis enim scit hominum, quae sint hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Ita et, quae Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei.
Prís 27:19 - Quomodo in aqua facies prospicit ad faciem, sic cor hominis ad hominem.
Jer 17:9 - Dolosum est cor super omnia et insanabile; quis cognoscet illud?

Verš 12
Nos autem non spiritum mundi accepimus, sed Spiritum, qui ex Deo est, ut sciamus, quae a Deo donata sunt nobis;
Rim 8:15 - Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: “ Abba, Pater! ”.

Verš 13
quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae sed in doctis Spiritus verbis, spiritalibus spiritalia comparantes.
1Kor 2:4 - et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis,
1Kor 1:17 - Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare; non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.
2Pt 1:16 - Non enim captiosas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et adventum, sed speculatores facti illius magnitudinis.

Verš 15
spiritalis autem iudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur.
Prís 28:5 - Viri mali non intellegunt iudicium; qui autem requirunt Dominum, animadvertunt omnia.

Verš 16
Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? Nos autem sensum Christi habemus.
Iz 40:13 - Quis direxit spiritum Domini? Aut quis consilium suum ostendit illi?
Rim 11:34 - Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit?

1Kor 2,3 - Dôvodom tejto slabosti, bázne a chvenia môže byť vedomie zodpovednosti za dielo hlásania evanjelia a neúspech v Aténach (Sk 17, 32–34) i v Korinte (Sk 18, 5 n.).

1Kor 2,6 - Dokonalými sa tu rozumejú tí, čo už pokročili v náboženskom a mravnom živote. "Kniežatá tohto veku" sú podľa všetkého duchovné a diabolské mocnosti, ako aj ich nástroje: tí, čo majú dočasnú pozemskú moc a zneužívajú ju proti Kristovi a jeho evanjeliu.

1Kor 2,9 - Pravdepodobne ide o kombináciu Iz 64, 3 a Jer 3,16.

1Kor 2,10-14 - Ide tu o Ducha Svätého, tretiu božskú osobu. On umožňuje Pavlovi, ale aj ostatným veriacim, porozumieť Kristovmu učeniu.

1Kor 2,13 - Iné znenie tohto ťažkého textu: "Duchovným ľuďom duchovne veci vysvetľujeme."

1Kor 2,15 - Pavol tu chce pravdepodobne povedať, že Korinťania, ktorí sú "telesní" (3, 1–3), nemajú právo súdiť ho.

1Kor 2,16 - Iz 40, 13.